| <DE ARTE MENSORIA> | |
| Principium artis mens<o>riae in agendi[s] positum est | 6 |
| experimento. exprimi enim locorum aut modi ueritas | |
| sine rationa[bi]libus lineis non potest, quoniam omnium | |
| agrorum extremitas flexuosa et inaequali[s] cluditur | |
| finitione, quae propter angulorum dissimilium multi- | 10 |
| tudinem numeris suis manentibus et cohiberi potest | |
| et extendi: nam sol<a> mobile[m] habent spatium et in- | |
| certam iugerum enuntiationem. sed ut omnibus extre- | |
| mitatibus species sua constet et intra clusi modus | |
| enuntietur, agrum quo usque loci positio permittet | 15 |
| rectis lineis dimetiemur: ex quibus proximam quamque | |
| extremitat<iu>m obliquitatem per omnes angulos facta | |
| normatione conplectimur, et coher<cita>m mensuralibus | |
| <lineis> statutis certo pr<ae>cent<uria>to spatio simil<i> fu- | |
| turae tradimus formae: modum autem intra lineas clu- | 20 |
| sum rectorum angulorum ratione subducimus. subie- | |
| ctas deinde extremitatium partes, are<as> tangentium | 16.1 |
| nostrarum postulationum, podismis suis ad<a>eramus, | |
| et adscriptis spatio suo finibus ipsam loci reddimus | |
| ueritatem. | |
| Haec ubique una ratione fieri multiplex locorum | 5 |
| natura non patitur, oppositis ex alia parte montibus, | |
| alia flumine aut ripis aut quadam iacentis soli vora- | |
| gine, cum pluribus confragosorum locorum iniquita- | |
| tibus, saepe et cultur<is>, propter quae maxime ad artis | |
| copia<m> est recurrendum. debet enim <minima> quae- | 10 |
| que pars agri in potestate esse mensoris et habit[ur]a | |
| rectorum angulorum ratione sua postulatione constringi. | |
| itaque maxime prouidere debemus, quo usu ferramenti | |
| quidquid occurrerit transeamus; adhibere deinde me- | |
| tiundi diligentiam, qua[e] potius actus incess<us l>imita- | 15 |
| tionis effectum laterum longitudine[s] aequ[e]et; ferra- | |
| mento primo ut<i> et omnia <momen>ta perpenso dirigere, | |
| <oculo> ex omnibus corniculis ex<t>ensa ponderibus et inter | |
| se conparata fila seu neruias ita perspicere, donec pro- | |
| xima<m> consumpto alterius uisu sola<m intue>atur; tunc | 20 |
| dictare moetas, et easdem transposito interim extrema | |
| meta ferramento reprehendere eodem momento quo | |
| tenebatur, et coeptum rigorem ad interuersuram aut ad | |
| finem perducere. omnibus autem interuersuris tetrantis | 17.1 |
| locum perpendiculus ostendat. | |
| Cuiuscumque loci mensura agenda fuerit, eum cir- | |
| cumire ante omnia oportet, et ad omnes angulos signa | |
| ponere, quae normaliter ex rigore cogantur; posito | 5 |
| deinde et perpenso ferramento rigorem secundum <pro>- | |
| ximo lateri dictare, et moet<i>s conlocatis respectis in | |
| alteram partem rigorem mittere, qui, cum ad extremum | |
| peruenerit, parallelon primi rigoris excipiat. | |
| Sed si in rigore dictando quaedam deuitanda incur- | 10 |
| runt, ualles, loca confragosa, arbores quas propter mo- | |
| ram aut fructum succidere non oportet, <item> aedificia, | |
| maceriae, petrae aut montes et his similia, haec qu<a>- | |
| cumque ratione optime poterint mensuram accipere | |
| debebunt. | 15 |
| Si fuerit ergo uallis quae conspectum agentis exsu- | |
| peret, per ipsam moetis ad ferramentum adpositis erit | |
| descendendum. cuius rigoris incessum ut s<es>contrario | |
| aequemus, adf[l]icta ante linea ad capitulum perticae | |
| aequaliter ad perpendiculum cultellare debemus, <tum | 20 |
| ad> per<m>ensum rigorem extendere lineam, quam in cul- | |
| t<r>um loc<ata>m perpendiculus adsigna[n]t. nam quo- | |
| tiens sine linea cultellamus, <cum> conspectum moeta- | 18.1 |
| rum excedimus, et festinantes ex eo loco iterum rigorem | |
| conspicimus, tunc in illa perticarum quamuis exigua | |
| conuersione non minus fit dis<p>endi quam si iacentia | |
| <se>quam<ur>. | 5 |
| Conpressiorem autem uallem et ultra quam pr<o>spici | |
| poterit euadendae difficultatis causa <l>ic<et> transire, | |
| in ulteriorem partem dictare moetas ne minus tres, | |
| quibus reprehensis transposito ferramento respicere | |
| priores oporteat, et perpenso coe<pt>um rigorem quo | 10 |
| usque res exegerit perducere. | |
| Cultellandi ratio quae sit, saepe quaeritur, cu<m> pr<o>- | |
| <p>ensi soli spatium consummamus, ut illam cliuorum | |
| inaequalitatem planam esse cogamus, dum mensurae | |
| lateribus inseruimus; [cultellamus ergo agrum | 15 |
| eminentiorem et ad planitia<e> redigimus aequalitatem]. | |
| Hanc nobis ipsa seminum natura monstrauit: <n>o<n> enim | |
| illa soli inaequalitas re<cte> colligi poterit, nisi quod | 19.1 |
| e terra quidquid nascitur in aëre rectum ex[t]istit et | |
| illam terrae obliquitatem crescendo adterit, nec ma- | |
| iorem numerum occupat quam si ex plano nascatur. | |
| quod si monti ordinat<a> semina nasc<ere>ntur omnia, se- | 5 |
| cundum loci naturam me<ti>re<m>ur: cum non idem, hoc | |
| est totidem arborum ordines, capiat, quod pares ei[us] | |
| in campo limites, recte cultellabitur. |