Magistro meo | |
Ego adeo perscripsi (tu mitte aliud quod scribam), sed li- | 5.41.1.1 |
brarius meus non praesto fuit, qui transcriberet. Scripsi autem | |
non ex mea sententia, nam et festinavi et tua ista valetudo ali- | |
quantulum detrivit mihi. Sed veniam cras petam, cum mittam. | |
Vale mi dulcissime magister. Domina mea mater salutem | 2.1 |
tibi dicit. Nomen tribuni plebis, cui inposuit <no>tam Acilius | |
censor, quem scripsi, mitte mihi. |