Magistro meo salut.
  Et ipse prospere sis ingressus annum! Omne votum tuum dei 5.46.1.1
tibi ad usum tuum, qui noster idem erit, devertant atque, ut
facis, pro amicis bene optes, ceteris bene velis. Quae pro me
precatus es, scio te precatum.
  Quod turba cavisti, tibi et meae curae consuluisti. Quietius 2.1
idem fiet perendie, si dei d<e>nt. <Gratia> tua officio functa
est. Nescio an <domin>am suam salutaverit.
  Vale mi dulcissime magister. Mater mea te salutat.