| <Domino meo> | |
| Quaecumque mihi precatus es, omnia in tua salute locata | 5.48.1.1 |
| sunt. Mihi sanitas, bona valetudo, laetitia, res prosperae meae ibi | |
| sunt, cum tu corpore animo rumore tam incolumi uteris, tam carus | |
| patri, tam dulcis matri, tam sanctus uxori, tam fratri bonus ac | |
| benignus. Haec sunt quae me cum hac valetudine tamen cupientem | 5 |
| vitae faciunt. Absque te satis superque et aetatis et laboris et | |
| artis et gloriae, dolorum vero et aegritudinum aliquanto plus quam | |
| satis superque. | |
| Filiae meae iussu tuo osculum tuli: numquam mihi tam suavis | 2.1 |
| tamque saviata visa. | |
| Dominam saluta, domine dulcissime. Vale et fer osculum ma- | |
| tronae tuae. |