| Magistro meo | |
| Si te in provincia, mi magister, adierit Themistocles quidam, qui | 5.51.1.1 |
| se Apollonio magistro meo dicat philosophiae cognitum, eum sese, | |
| qui hac hieme Romam venerit et mihi voluntate magistri per | |
| filium Apollonium sit demonstratus: ei tu, mi magister, velim quod | |
| possis bene facias, bene suadeas. Nam ius et aequom omnibus | 5 |
| Asianeis erit apud te paratissimum, sed consilium, comitatem, | |
| quaeque amicis sine ullo quoiusquam incommodo propria inpertire | |
| fides ac religio proconsulis permittit, peto Themistocli libens im- | |
| pertias. | |
| Vale mi iucundissime magister. Rescripto nihil opus est. | 10 |