| <Amplissimo consuli magistro suo M. Caesar salutem> | |
| * * * adfinitate sociatum neque tutelae subditum, prae- | 2.5.1.1 |
| terea in ea fortuna constitutum, "in qua", ut Q. Ennius ait, "omnes | |
| dant consilium vanum atque ad voluptatem omnia"; item quod | |
| Plautus egregie in Colace super eadem re ait: | |
| Qui data fide firmata fidentem fefellerint, | 5 |
| Subdoli subsentatores regi qui sunt proximi, | |
| Qui aliter regi dictis dicunt, aliter in animo habent. | |
| Haec enim olim incommoda regibus solis fieri solebant, at enim | |
| nunc adfatim sunt, "quei et regum filiis", ut Naevius ait, "linguis | |
| faveant atque adnutent et subserviant". Merito ego, mi magister, | 10 |
| fraglo; merito unum meum σκοπόν mihi constitui; merito unum | |
| hominem cogito, quom stilus in manus venit. | |
| Hexametros meos iucundissime petis, quos ego quoque con- | 2.1 |
| festim misissem, si illos mecum haberem. Nam librarius meus, | |
| quem tu nosti, Anicetum dico, cum proficiscerer, nihil meorum | |
| scriptorum mecum misit. Scit enim morbum meum et timuit ne, | |
| si venissent in potestatem, quod soleo facerem et in furnum dimit- | 5 |
| terem. Sane istis hexametris prope nullum periculum erat. Ut | |
| enim verum magistro meo confitear, amo illos. Ego istic noctibus, | |
| confiteor, studeo, nam interdiu in theatro consumitur. Itaque | |
| minus ago vespere fatigatus, surgo luce dormitans. Feci tamen | |
| mihi per hos dies excerpta ex libris sexaginta in quinque tomis, | 10 |
| sed cum leges 'sexaginta', inibi sunt et Novianae et Atellaniolae | |
| et Scipionis oratiunculae, ne tu numerum nimis expavescas. | |
| Polemonis tui quom meministi, rogo ne Horatii memineris, | 3.1 |
| qui mihi cum Pol<l>ione est emortuus. | |
| Vale mi amicissime, vale mi amantissime, consul amplissime, | 4.1 |
| magister dulcissime, quem ego biennio iam non vidi. Nam quod | |
| aiunt quidam duos menses interfuisse, tantum dies numerant. | |
| Eritne quom te videbo? |