| Magistro meo | |
| Tu quoque intellegis, mi magister, quid ego pro me optem: | 5.70.1.1 |
| sanum et validum te deinceps et hunc diem tuum sollemnem et | |
| ceteros vel nobiscum vel nobis utique securis pro te quam diutissime | |
| celebrare. | |
| Ceterum ego coniectavi statim fuisse eius modi aliquid, quam | 2.1 |
| ob rem te non viderim. Et, si dicendum est, delector potius talem | |
| querellam corpusculi quam dolores aliquos intercessisse. Praeterea | |
| de profluvio isto bene spero, nam etsi nunc te exhauserit, tamen dis | |
| volentibus confido salubriter sponte provenisse alvum tibi verno | 5 |
| tempore, quom ali id consulto movent et machinantur. | |
| Vale mi iucundissime magister. Mater mea te salutat. |