| Have mi magister optime | |
| Egone ut studeam, cum tu doleas, praesertim cum mea causa | 5.74.1.1 |
| doleas? Non me omnibus incommodis sponte ipse adflictem? Merito | |
| Hercule. Quis enim tibi alius dolorem genus, quem scribis nocte | |
| proxuma auctum, quis alius eum suscitavit, nisi Centumcellae, | |
| ne me dicam? Quid igitur faciam, qui nec te video et tanto an- | 5 |
| gore discrucior? Adde eo quod, etiam si libeat studere, iudicia | |
| prohibent, quae, ut dicunt qui sciunt, dies totos eximent. Misi | |
| tamen tibi hodiernam γνώμην et nudiustertianum locum communem. | |
| Heri totum diem in itinere adtrivimus. Hodie difficile est | 2.1 |
| ut praeter vespertinam γνώμην quicquam agi possit. Nocte, inquis, | |
| tam longa dormis? Et dormire quidem possum, nam sum multi | |
| somni; sed tantum frigoris est in cubiculo meo, ut manus vix ex- | |
| seri possit. Sed re vera illa res maxime mihi animum a studiis | 5 |
| depulit, quod, dum nimium litteras amo, tibi incommodus apud | |
| portum fui, ut res ostendit. Itaque valeant omnes Porci et Tulli | |
| et Crispi, dum tu valeas et te vel sine libris firmum tamen videam. | |
| Vale praecipuum meum gaudium, magister dulcissime. Do- | 3.1 |
| mina mea te salutat. Γνώμας tres et locos communes mitte. |