| Domino meo | |
| Gratiam meam misi ad diem natalem matris tuae celebrandum | 2.10.1.1 |
| eique praecepi ut istic subsisteret, quoad ego venirem. Eodem autem | |
| momento quo consulatum eiuravero, vehiculum conscendam et | |
| ad vos pervolabo. Interim Gratiae meae nullum a fame periculum | |
| fore fide mea spopondi: mater enim tua particulas a te sibi missas | 5 |
| cum clienta communicabit; neque est Gratia mea, ut causidicorum | |
| uxores feruntur, multi cibi. Vel osculis solis matris tuae contenta | |
| vixerit. Sed enim quid me fiet? Ne osculum quidem usquam | |
| ullum est Romae residuum. Omnes meae fortunae, mea omnia gau- | |
| dia Neapoli sunt. | 10 |
| Oro te, quis iste mos est pridie magistratus eiurandi? Quid, | 2.1 |
| quod ego paratus sum, dum ante plures dies eiurem, per plures | |
| deos iurare? Quid est autem, quod iuraturus sum me consulatu | |
| abire? Ego vero etiam illud iuravero, me olim consulatu abire | |
| cupere, ut M. Aurelium conplectar. | 5 |