| <Magistro meo> | |
| <Quantam tu mihi> * * * | 5.20.1.1 |
| * * * in biduo nunc, si videtur, dentes adpri- | |
| mamus tamen; et quo brevius iter sit tibi recenti morbo Caietae | |
| nos opperire. Facio delicias, quod ferme evenit quibus quod cupiunt | |
| tandem in manu est: differunt afluunt gestiunt; ego vero etiam | 5 |
| fastidio omnia. | |
| Domina mater te salutat, quam ego hodie rogabo, ut ad me | 2.1 |
| Gratiam perducat, 'vel fumum', inquit, 'patriae' G<r>aius poeta. | |
| Vale mi, omnia mea, magister. Amo me, quod te visurus sum. |