| Magistro meo sal. | |
| Cervicum dolores si tertia quoque die remiserint, erit quod meam | 5.30.1.1 |
| redeuntem valetudinem maiorem in modum adiuvet, mi magister. | |
| Lavi et hodie et ambulavi paulum, cibi paulo plus sumpsi nondum | |
| tamen libente stomacho. | |
| Vale mi iucundissime magister. Mater mea te salutat. | 5 |