| LAUDES NEGLEGENTIAE | |
| <Caesari suo Fronto> | |
| * * * | 1.1 |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * temperantia | 5 |
| coercetur. Volgo etiam laudata indulgentia promptam peccatis | |
| hominum veniam dare: nisi delicta facile intellegas, parum cle- | |
| menter indulgeas. | |
| Quod autem quis intutam et expositam periculis neglegen- | 2.1 |
| tiam putet, mihi omne contra videtur: multo multoque diligentiam | |
| magis periculis obnoxiam esse. Namque neglegentiae haud quis- | |
| quam magnopere insidias locat, existimans etiam sine insidiis | |
| semper et ubique et ubi libeat neglegentem hominem in proclivi | 5 |
| fore fallere; adversus diligentis vero et circumspectos et exsultantis | |
| opibus fraudes et captiones et insidiae parantur. Ita ferme negle- | |
| gentia contemptu tutatur, diligentia astu oppugnatur. Et erratis | |
| neglegentia venia paratior datur et be<ne> factis gratiis gratia | |
| habetur. Nam praeter opinionem gratum est ceterarum rerum in- | 10 |
| diligentem bene facere in tempore haud neglexisse. | |
| Iam illud a poetis saeculum aureum memoratum, si cum ani- | 3.1 |
| mo reputes, intellegas neglegentiae saeculum fuisse, cum ager | |
| neglectus fructus uberes ferret omniaque utensilia neglegentibus | |
| nullo negotio suppeditaret. Hisce argumentis neglegentia bono | |
| genere nata, deis accepta, sapientibus probata, virtutum parti- | 5 |
| ceps, indulgentiae magistra, tuta ab insidiis grataque bene factis, | |
| excusata in e<r>ratis et ad postremum aurea declaratur ..... | |
| .... de Favorini nostri pigmentis fuci quisnam appingere .... | |
| licet. Ut quaeque mulier magis facie freta, ita facilius cutem et | |
| capillum neglegere; plerisque autem, ut sese magnopere exornent, | 10 |
| diffidentia formae diligentiae inlecebras creari. | |
| Myrtum buxumque ceteraque tonsilia arbusta atque virgulta | 4.1 |
| summa diligentia et studio radi rigari comi solita, humi reptare | |
| aut ibidem haud procul a solo cacumina erigere: at illas intonsas | |
| abietes neglectasque piceas caput aemulum nubibus addere. | |
| Non aeque diligentes ad quaerendum victum et comparcen- | 5.1 |
| dum cibum leones ut formicas esse, texendi vero araneas dili- | |
| gentiores esse quam Penelopam ullam vel Andromacham. Et | |
| omnino tenuibus ingeniis et * * * | |
| * * * | 5 |
| * * * hoc * * * quas * * * neve ob * * * et voluntaris * * * quod | |
| vel praecipuum vero * * * tis amicitias * * * diligentiam interdum | |
| * * * nerent deos * * * cui res * * * non ex pro * * * ex ser * * * | |
| ...... statuit quem ad modum ............................ | |
| ........................................ Quota, oro te, por- | 10 |
| tio Lucullanae hereditatis ................................... | |
| ......................................... castum ......... | |
| .... caesum aureo * * * |