| M. FRONTONIS DE NEPOTE AMISSO | |
| Magistro meo salutem | |
| Modo cognovi de casu. Cum autem in singulis articulorum | 1.1.1 |
| tuorum doloribus torqueri soleam, mi magister, quid opinaris me | |
| pati, cum animum doles? Nihil conturbato mihi aliud in mentem | |
| venit quam rogare te ut conserves mihi dulcissimum magistrum, | |
| in quo plura solacia vitae huius habeo <quam> quae tibi tristitiae | 5 |
| istius possunt ab ullo contingere. | |
| Mea manu non scripsi, quia vesperi loto tremebat etiam | 2.1 |
| manus. Vale mi iucundissime magister. |