| M. FRONTONIS ARION | |
| Arion Lesbius, proinde quod Graecorum memoria est, cithara | 1.1 |
| et dithyrambo primus, Corintho, ubi frequens incolebat, secundum | |
| quaestum profectus magnis divitiis per oram Siciliae atque Italiae | |
| partis Corinthum Tarento regredi parabat. Socios navalis Corin- | |
| thios potissimum delegit; eorum navem audacter re bona maxime | 5 |
| onerat. Nave <i>n altum provecta cognovit soc<io>s quae | |
| veherent cupidos potiri, necem sibi machinari. Eos precibus fatigat | |
| aurum omne sibi haberent, unam sibi animam sinerent. Postquam | |
| id frustra orat, aliam tamen veniam impetrat, ut in exitu vitae | |
| quantum possiet cantaret. Id praedones in lucro duxere praeter | 10 |
| spolia summum artificem audire, cuius vocem praeterea nemo um- | |
| quam post illa auscultaret. Ille vestem induit auro intextam item- | |
| que citharam insignem. Tum pro puppi aperto maxime atque | |
| edito loco constitit sociis inde consulto per navem ceteram dis- | |
| persis. Ibi Arion studio inpenso cantare orditur scilicet mari et | 15 |
| caelo artis suae supremum commemoramentum. Carminis fine | |
| cum verbo in mare desilit, delphinus excipit, sub<l>imem avehit, | |
| navi praevortit, Taenaro exponit, quantum delphino fas erat, in | |
| extimo litore. | |
| Arion inde Corinthum proficiscitur, et homo et vestis et | 2.1 |
| cithara ac vox incolumis. Periandrum regem Corinthium, cui per | |
| artem cognitus acceptusque diu fuerat, accedit; ordine memorat | |
| rem gestam in navi et postea in mari. Rex homini credere, miraculo | |
| addubitare, navem et socios navalis, dum reciperent, opperiri. | 5 |
| Postquam cognovit portum invectos, sine tumultu acciri iubet; | |
| voltu comi, verbis lenibus percontatur, num quidnam super Arione | |
| Lesbio comperissent. Illi facile respondent Tarenti vidisse fortu- | |
| natissimum mortalem secundo rumore pretia quaerere, laete esse, | |
| domi cantare; quo diutius amore atque lucro et laudibus retineri. | 10 |
| Cum haec ita <d>icerent, Arion inrupit <ip>se eodem mo- | |
| mento <si>c ut ab puppi steterat aperte veste auro intexta, | |
| cithara insigni. Praedones inopinato visu consternati, cum neque | |
| quicquam post illa negare aut non credere aut deprecari ausi sunt; | |
| delphini facinus mirabantur tale. Amico delphino Taenari salvus | 15 |
| anniti visitur: delphino residens homo parva figura atque rei ar- | |
| gumento magis quam simulacro composita. |