| ADDITAMENTUM EPISTULARUM VARIARUM | |
| ACEPHALUM | |
| Have mi magister optume | |
| Age perge, quantum libet, comminare et argumentorum globis | 7.1.1 |
| criminere: numquam tu tamen erasten tuum, me dico, depuleris; | |
| nec ego minus amare me Frontonem praedicabo, minusque amabo, | |
| quo tu tam variis tamque vehementibus sententieis adprobaris | |
| minus amantibus magis opitulandum ac largiendum esse. Ego | 5 |
| Hercule te it<a> amore depereo neque deterreor isto tuo dogmate, | |
| ac si magis eris alieis non amantibus p<ro>perus et promptus, | |
| ego tamen ui..aluosque amabo. | |
| Ceterum quod ad sensuum densitatem, quod ad inventionis | 2.1 |
| argutiam, quod ad aemulationis tuae felicitatem adtinet, nolo | |
| quicquam dicere, te multo placentis illos sibi et provocantis Atticos | |
| antevenisse, ac tamen nequeo quin dicam. Amo enim et hoc denique | |
| amantibus vere tribuendum esse censeo, quod victoris τῶν ἐρω- | 5 |
| μένων magis gaude<rent. Vi>cimus igitur, <vici>mus, inquam. | |
| Num .................................................... | |
| praestabilius sub laquearibus quam sub platanis, intra pomerium | |
| quam extra murum, sine delicieis quam ipsa proxime adsistente | |
| habitanteve Lai disputari? Nequeo rete iaclari, utra re magis | 10 |
| caveam, quod de Lai ista orator saeculi huius dogma tulerit an | |
| quod magister meus de Platone. | |
| Illud equidem non temere adiuravero: si quis iste re vera | 3.1 |
| Phaeder fuit, si umquam is a Socrate afuit, non magis Socratem | |
| Phaedri desiderio quam me per istos dies (dies dico? menses in- | |
| quam!) tui adspectus cupidine arsisse .................... in | |
| .................. amet, nisi confestim tuo amore corripitur. | 5 |
| Vale mihi maxima res sub caelo, gloria mea. Sufficit talem | 4.1 |
| magistrum habuisse. Domina mea mater te salutat. |