| Domino meo | |
| Pro cetera erga me benivolentia tua fecisti, quod orationum, | 3.4.1.1 |
| quas frater tuus dominus noster desideraverat, mittendarum me | |
| gratiam inire voluisti. Adiunxi ultro ego tertiam orationem pro | |
| Demostrato Petiliano de qua illi scripsi: "Adiunxi", inquam, | |
| "orationem pro Demostrato, quam cum primum fratri tuo obtuli, | 5 |
| didici ex eo Asclepiodotum, qui oratione ista compelletur, a te | |
| non inprobari. Quod ubi primum comperi, curavi equidem abolere | |
| orationem. Sed iam pervaserat in manus plurium quam ut abolere | |
| possem. S<ed> qui<d f>iat postea? Quid, inquam, fiat nisi | |
| et Asclepiodotum, quia probasti, mihi quoque fieri amicissimum? | 10 |
| tam Hercule quam est Herodes summus nunc meus, quamquam | |
| extet oratio?" | |
| Vale mi domine dulcissime. Dominam et filiolos saluta. |