| <Magistro meo salutem> | |
| * * * ratum atque expeditum sit, mi magister, quam tua | 3.8.1.1 |
| clemens in officiis adversum te nostris interpretatio. Scribe igitur | |
| domino meo pollicenti tibi multas suas litteris comperisse te ex | |
| me quae mandavit. Tum cetera adfectionis et comitatis tuae sub- | |
| necte, mi magister, nam in litteris tuis, ut aequom est, adquiescit. | 5 |
| Ego biduo isto, nisi quod nocturni somni cepi, nihil inter- | 2.1 |
| valli habui; quam ob rem nondum legere epistulam prolixiorem | |
| domino meo a te scriptam potui, sed crastinam opportunitatem | |
| avide prospicio. | |
| Vale mi iucundissime magister. Nepotem saluta. | 5 |