| Domino meo | |
| Quinctus hic dies est ut correptus sum dolore membrorum | 3.10.1.1 |
| omnium, praecipue autem cervicum et inguinum. | |
| Memini me excerpsisse ex Ciceronis epistulis ea dumtaxat, | 2.1 |
| quibus inesset aliqua de eloquentia vel philosophia vel de re p. | |
| disputatio; praeterea si quid elegantius aut verbo notabili dictum | |
| videretur, excerpsi. Quae in usu meo ad manum erant excerpta | |
| misi tibi. Tres libros, duos ad Brutum, unum ad Axium describi | 5 |
| iubebis, si quid rei esse videbitur, et remittes mihi, nam exemplares | |
| eorum excerptorum nullos feci. Omnes autem Ciceronis epistulas | |
| legendas censeo, mea sententia vel magis quam omnis eius orationes: | |
| epistulis Ciceronis nihil est perfectius. |