| Antonino Augusto domino meo | |
| 'Ante gestum, post relatum' aiunt qui tabulas sedulo con- | 1.5.1.1 |
| ficiunt. Idem verbum epistulae huic opportunum est, quae litteris | |
| tuis nuper ad me scriptis nunc demum respondet. Causa morae | |
| fuit, quod, cum rescribere instituissem, quaedam menti meae se | |
| offerebant non 'supino', ut dicitur, 'rostro' scribenda. Dein senatus | 5 |
| dies intercessit et in senatu labor eo gravior perceptus, quod cum | |
| gaudio semul altius penetraverat, ita ut cum sole ventus. Nunc | |
| haec epistula, quod non suo tempore praesto adfuerit, veniam | |
| in relationibus usitatam poscit: 'ne fraudi sit'. | |
| Quom accepi litteras tuas, ita rescribere coeperam: 'Ama me | 2.1 |
| ut amas, inquis'. Huic verbo respondere paulo verbis pluribus in | |
| animo est; prolixius enim rescribere tibi tempore illo solebam, quo | |
| amatum te a me satis compertum tibi esse tute ostendis. Vide, | |
| quaeso, ne temet ipse defrudes et detrimentum amoris ultro poscas: | 5 |
| amplius enim tanto amari te a me velim credas mihi, quanto omni- | |
| bus in rebus potior est certus praesens fructus quam futuri spes | |
| incerta. Egone qui indolem ingenii tui in germine etiam tum et | |
| in herba et in flore dilexerim, nunc frugem ipsam maturae virtutis | |
| nonne multo multoque amplius diligam? Tum ego stolidissimus | 10 |
| habear agrestium omnium omniumque aratorum, si mihi cariora | |
| sint sata messibus. | |
| Ego vero quae optavi quaeque vovi compos optatorum voto- | 3.1 |
| rumque meorum damnatus atque multatus sum: in eam multam | |
| duplicatum amorem tuum defero, non, ut antiquitus multas in- | |
| rogari mos fuit, mille minus dimidio. Assae nutricis est infantem | |
| magis diligere quam adultum; suscensere etiam pubertati stulta | 5 |
| nutrix solet, puerum de gremio sibi abductum et campo aut foro | |
| traditum. Litteratores etiam isti discipulos suos, quoad puerilia | |
| discunt et mercedem pendunt, magis diligunt. Ego quod ad curam | |
| cultumque ingeniei tuei accessi, hunc te speravi fore qui nunc es; | |
| in haec tua tempora amorem meum intendi. Lucebat in pueritia | 10 |
| tua virtus insita, lucebat etiam magis in adulescentia, sed ita ut | |
| cum serenus dies inluculascit lumine incohato. Nunc iam virtus | |
| integra orbe splendido exorta est et radiis disseminata; et tu me | |
| ad pristinam illam mensuram luciscentis amoris tui revocas et | |
| iubes matutina dilucula lucere meridie. Audi, quaeso, quanto | 15 |
| ampliore nunc sis virtute quam antea fueris, quo facilius credas, | |
| quanto amplius amoris merearis et poscere desinas tantundem. | |
| Ut a pietate contendere te tibimet incipiam, obsequia erga | 4.1 |
| patrem tua pristina commemorabo, eaque cum praesentibus offi- | |
| ciis comparabo. Quis ignorat, ubi pater tuus minus valeret, te iuxta | |
| cum eo carere balneo, vino aqua etiam et cibo temet deducere | |
| solitum? Nulla umquam te neque somni neque vigiliae neque | 5 |
| cibi <neque itineris tua tempora habuisse, sed patris temporibus | |
| servisse?> * * * | |
| * * * |