| <M. FRONTONIS AD M. ANTONINUM DE ORATIONIBUS> | |
| <Antonino Augusto Fronto> | |
| * * * pauca subnectam fortasse inepta iniqua, | 1.1 |
| nam rursus faxo magistrum me experiare. Neque ignoras omnem | |
| hanc magistrorum <manum> vanam prope modum et stolidam | |
| esse: parum eloquentiae <e>t sapientiae nihil. Feres profecto | |
| bona venia veterem potestatem et nomen magistri me usurpantem | 5 |
| denuo. | |
| Fateor enim, quod res est, unam solam posse causam incidere, | 2.1 |
| qua causa claudat aliquantum amor erga te meus: si eloquentiam | |
| neglegas. Neglegas tamen vero potius censeo quam prave ex- | |
| colas. Confusam eam ego eloquentiam cata<c>hannae ritu | |
| partim pineis nucibus Catonis, partim Senecae mollibus et fe- | 5 |
| briculosis prunuleis insitam, subvertendam censeo radicitus, immo | |
| vero †Plautinotrato† verbo "exradicitus". Neque ignoro copiosum | |
| sententiis et redundantem hominem esse; verum "sententias eius | |
| tolutares video nusquam quadripedo concito cursu tenere, nus- | |
| quam pugnare, nusquam <ma>iestatem studere", ut Laberius ait, | 10 |
| dictabolaria, immo dicteria, potius eum quam dicta confingere". | |
| Itane existimas graviores sententias et eadem de re apud | 3.1 |
| Annaeum istum reperturum te quam apud Sergium? 'Sed non | |
| modulatas aeque'. Fateor. 'Neque ita cordaces'. Ita est. 'Neque | |
| ita tinnulas'. Non nego. Quid vero, si prandium idem utriusque | |
| apponatur, adpositas oleas alter digitis prendat, ad os adferat, ut | 5 |
| manducandi ius fasque est, ita dentibus subiciat; alter autem oleas | |
| suas in altum iaciat, ore aperto excipiat, exceptas ut calculos prae- | |
| strigiator primoribus labris ostentet? Ea re profecto pueri lau- | |
| dent, convivae delectentur, sed alter pudice pranderit, alter labellis | |
| gesticulatus erit. | 10 |
| 'At enim sunt quaedam in libris eius scite dicta, graviter quo- | 4.1 |
| que non nulla'. Etiam laminae interdum argentiolae cloacis inveni- | |
| untur; eane re cloacas purgandas redimemus? | |
| Primum illud in isto genere dicendi vitium turpissimum, quod | 5.1 |
| eandem sententiam milliens alio atque alio amictu indutam | |
| referunt. Ut histriones, quom palliolatim saltant, caudam cycni, | |
| capillum Veneris, Furiae flagellum eodem pallio demonstrant, ita | |
| isti unam eandemque sententiam multimodis faciunt: ventilant | 5 |
| commutant comvertunt, eadem lacinia salutant, refricant eandem | |
| unam sententiam saepius quam puellae olfactoriae sucina. | |
| Dicendum est de fortuna aliquid? Omnis ibi Fortunas Anti- | 6.1 |
| atis, Praenestinas, respicientis, balnearum etiam Fortunas omnis | |
| cum pennis cum roteis cum gubernaculis reperias. | |
| Unum exempli causa poetae prohoemium commemorabo, | 7.1 |
| poetae eiusdem temporis eiusdemque nominis: fuit aeque Annaeus. | |
| Is initio carminis sui septem primis versibus nihil aliud quam "bella | |
| plus quam civilia" interpretatus est. Nu<mera> replicet quot | |
| sententiis: "Iusque datum sceleri", una sententia est. "In sua | 5 |
| victrici conversum viscera", iam haec altera est. "Cognatasque | |
| acies", tertia haec erit. "In commune nefas", quartam numerat. | |
| "Infestisque obvia signa", <accumu>lat quoque quintam. "Sig- | |
| nis, pares aquilas", sexta haec Herculis aerumna. "Et pila mi- | |
| nantia pilis", septima, de Aiacis scuto corium. Annaee, quis finis | 10 |
| erit? Aut si nullus finis nec modus servandus est, cur non addis | |
| 'et similes lituos'? Addas licet 'et carmina nota tubarum'. Sed | |
| et loricas et conos et enses et balteos et omnem armorum supellec- | |
| tilem sequere. | |
| Apollonius autem (non enim Homeri prohoemi<oru>m par | 8.1 |
| <artificiu>m est) Apollo<niu>s, inquam, qui Argonautas scrip- | |
| sit, quinque rerum capita p<ro>hoemio et implor<ation>e | |
| quattuor versibus nar<rat: "Παλαιγε>ν<έ>ων κλέα φωτῶν", viros qui | |
| navigassent; "οἳ Πόντοιο διὰ στόμα", iter quo navigassent; "βασιλῆος | 5 |
| ἐφημοσύνῃ Πελίαο", cuius imperio navigassent; "<χρύσειον με>τὰ | |
| κῶας", cui rei navigassent; "<ἐύζυ>γον ἤλασαν Ἀργώ", navem | |
| qua vecti essent. | |
| Isti autem tam oratores quam poetae consimile faciunt ut | 9.1 |
| quae citharoedi solent: unam aliquam vocalem litteram de Inone | |
| vel de Aedone multis et variis accentibus <can>tare. | |
| Quid ego verborum sordes et illuvies? ............... | 10.1 |
| .......................................... Ibi igitur * * * | |
| et aversantes * * * nare hoc eloquentiae genus * * * rem | |
| laudant * * * quaerit * * * quis istorum * * * pandere * * * apud * * *. | |
| * * * 'oculos convenientes' dixisti. Quis clamor iteratur! Ap- | 11.1 |
| paruit enim utrumque verbum quaesitum et inventum; quod ubi | |
| verbum inve<ni>sti, cavere pulchre sciv<isti>. Impedita voce | |
| dicuntur qui balbuttiunt, et contrarium est soluta et expedita voce; | |
| multo melius apparuit 'enodata'. Quaesisse te arbitror ex eodem | 5 |
| isto loco quod est ἀπὸ τοῦ ἐναντίου, cum inperfecta vox balbuttien- | |
| tium sit, potuisse dici 'perfectam'. Quae ignoras—delicias orationis | |
| 'oculos convenientes' dixisti ......... inprobatur hic locus ab | |
| ............................ significatione est, Theodorus ἀπὸ | |
| τοῦ <πολλ>αχῶς λέγεσθαι appellat. Nam convenire et decere et aptum | 10 |
| esse et congruere Graeci ἡρμόσθαι appellant. | |
| Non dubito alia item verba percensuisse; nam straboni oculi | 12.1 |
| dispares sunt; potuisse te pares aut impares dicere; disconcinnos | |
| illos, hos concinnos dici potuisse; 'comvenientes' multo melius. | |
| Dicas fortasse: quid in orationibus meis novicium, quid | 13.1 |
| crispulum, quid luscum, quid purpurisso litum aut <t>umi- | |
| <dum aut> pollutum? Nondum quicquam; sed vereor ...... | |
| eas promo.................en..................nu........... | |
| .....unt. | 5 |
| Laudo Censoris factum, qui ludos talarios prohibuit, quod | 14.1 |
| semet ipsum diceret, cum ea praeteriret, difficile dignitati servire, | |
| quin ad modum crotali aut cymbali pedem poneret. Tum praeterea | |
| multa sunt in isto genere dicendi sinceris similia, nisi quis dili- | |
| genter examinat. "Iusque datum sceleri", M. Annaeus ait; contra | 5 |
| Sallustius: "Omne ius in validioribus esse". | |
| Gallicanus quidam declamator, cum Macedones deliberarent | 15.1 |
| Alexandro morbo mortuo, an et Babylonem perverte<re>nt: | |
| "Quid si operas conduc<iti>s leones?" inquit. Is<te> et super- | |
| be: "Factum est"; eod<e>m hoc ve<r>bo Enni: "Vobis lustra- | |
| <tis>", exclamavit, "factum est, factum est opus inex<supe>- | 5 |
| rabile: Tiberis est, Tusce, Tiberis, quem iubes cludi; Tiber amnis | |
| et dominus et fluentium circa regnator undarum". Ennius: "Pos | |
| aquam consistit isti fluvius, qui omnibus princeps, qui sub ovilia", | |
| ait. | |
| Peritia opus est ut vestem interpolem a sincera discernas. | 16.1 |
| Itaque tutissimum est lectionibus eius modi abstinere. Facilis ad | |
| lubrica lapsus est. | |
| Unum edictum tuum memini m<e> animadvertisse, | 17.1 |
| q<uo> pe<r>iculose scripseris <v>el indigna defecto aliquo | |
| libro; huius edicti initiu<m est>: "Fl<o>rere in suis ac<ti>- | |
| bus inlibatam iuventutem". Quid hoc est, Marce? Hoc nempe | |
| dicere vis, cupere te Italica oppida frequentari copia iuniorum. | 5 |
| Quid in primo versu et verbo primo facit 'florere'? Quid signi- | |
| ficat 'inlibatam iuventutem'? Quid sibi volunt ambitus isti et | |
| circumitiones? Alia quoque eodem edicto sunt eius modi. Rever- | |
| tere potius ad verba apta et propria et suo suco imbuta. Scabies | |
| porrigo ex eius modi libris concipitur. Monetam illam veterem | 10 |
| sectator. Plumbei nummei et cuiusce modi adulterini in istis re- | |
| centibus nummis saepius inveniuntur quam in vetustis, quibus | |
| signatus est Perperna, arte factis pristina. | |
| Quid igitur? Non malim mihi nummum Antonini aut Com- | 18.1 |
| modi aut Pii? Polluta et contaminata et varia et maculosa | |
| maculosioraque quam nutricis pallium. Omni ergo ..et... | |
| opera, si possit ...... linguam communem reddas; verbum ali- | |
| quod adquiras non fictum a te (nam id quidem absurdum est), | 5 |
| sed usurpatum concinnius aut congruentius aut accommodatius. | |
| "T<a>ntum antiquitatis curaeque pro Italica gente maiori- | 19.1 |
| bus fuit", Sallustius ait. Antiquitatis verbum usitatum, sed nus- | |
| quam isto sensu usurpatum neque ideo probe placitum. Nam volgo | |
| dicitur, quod potius sit, antiquius esse; inde antiquitas a Sallustio | |
| derivata, et quoniam minus clarum quod et minus usitatum ver- | 5 |
| bum est, insequenti verbo interpretatus est: "antiquitatis curae- | |
| que". | |
| Hoc modo * * * municipes sacrorum * * * actus * * * quid vero | 20.1 |
| te impulit, ut * * * 'vetustas curaque' iterares? * * * vale * * * poculum * * * | |
| * * * In ore plebis ad hoc pervolgatum est usque hoc genus verborum; | |
| Accius, Plautus, Sallustius saepe numero, etiam raro Tullius | |
| <adhibet>. * * * dere rem * * * le <q>uae reno * * * de vire * * * | 5 |