| Fronto Cl. Severo salutem | |
| Commendandi mos initio dicitur benivolentia ortus, cum suum | 1.1.1.1 |
| quisque amicum ali amico suo demonstratum conciliatumque vel- | |
| let. Paulatim denique iste mos progressus est, ut etiam eos qui | |
| publico vel privato iudicio disceptarent, non tamen inproba res | |
| videretur iudicibus ipsis aut iis, qui consilio adessent, commen- | 5 |
| dare, non, opinor, ad iustitiam iudicis labefactandam vel de vera | |
| sententia deducendam. Sed iste in ipsis iudiciis mos inveteratus | |
| erat causa perorata laudatores adhibere, qui quid <d>e reo | |
| existimarent, pro sua opinione cum fide expromerent; item istae | |
| commendantium litterae laudationis munere fungi visae sunt. | 10 |
| Quorsum hoc tam ex alto prohoemium? Ne me existimasses | 2.1 |
| parum considerasse gravitatem auctoritatemque tuam commen- | |
| dando Corneliano Sulpicio familiarissimo meo, qui propediem | |
| causam apud vos dicturus est. Sed, ut dixi, veteris instituti exemplo | |
| necessarium meum laudare apud te ausus sum. Industrius vir est, | 5 |
| strenuus, ingenio libero ac liberali, patriae amantissimus, inno- | |
| centia fretus magis quam confidens, litterarum studio et bonarum | |
| artium elegantia mihi ad * * * | |
| * * * | |
| * * * | 10 |
| * * * iam * * * qui cum | 3.1 |
| mi<hi> * * * <in>tercedit. Neque forte aut temere necessitudine | |
| ista sumus copulati, nec ultro me amicitiam Corneliani adpetisse | |
| fateor. Nam laus ad me de ingenio eius fama pervaserat, quam | |
| veram ad aures meas accidisse usu didici multisque documentis | 5 |
| expertus sum. Habitavimus una, studuimus una, iocum seriumque | |
| participavimus, fidei cons<ili>i<que pericu>lum fecimus, om- | |
| nibus modis amicitia nostra et voluptati nobis et usui fuit. | |
| Quam ob rem quantum plurimum possum, tantum quae<so> | 4.1 |
| ut carissimo mihi homini in causa faveas .................... | |
| ...................................... citaret ad accusatio- | |
| nem nostri ordinis virum. Sed lectis concilii commentaris ta * * * | |
| plane * * * facit * * * <propul>sare conisus est. Sollicitudo <animi> | 5 |
| me a<git mul>tis eum verbis commendare, sed fidum amorem | |
| nostri spondet ............. quid postulem, orationem vobis | |
| unum meum verbum visum iri. |