| <Domino meo Vero Augusto> | |
| * * * | 2.1.1 |
| * * * reliquum erit, si ve- | |
| nis, visitare, deinque desinere * * * Sallustius * * * Eorum profecto | |
| uberrima ingenia frustra fuissent, ni magnificis sese rebus scriben- | |
| deis occupassent itemque nisi pro magnitudine rerum gestarum | 5 |
| scriptorum quoque ingenia congruerent aut rebus vel adaptaren- | |
| tur * * * et Homeri disperderentur carmina, si pugnae dees- | |
| sent, quod carmine secundo integro, sed primis etiam primi car- | |
| minis versibus declaravit. Certe Xenophon Atheniensis dignus | |
| custos experientiae Graecorum sub Cyro stipendia voluntaria | 10 |
| fecit * * * | |
| * * * Enim vero fandi agendique laudibus longe praestan- | 2.1 |
| tissimus omnium Cato Porcius Censorius * * * | |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | 5 |
| * * * principa * * * cum | |
| pueri * * * dum * * * cum belli sollicitudo * * * et mihi * * * | |
| * * * | |
| * * * comminisci * * * in * * * parem | |
| nam * * * praesen<ti> die minuunt * * * immo non est * * * gens * * * | 10 |
| * * * certum est * * * fratre * * * | |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * <direp>tionibus clades ediderunt, latronum potius | 3.1 |
| quam hostium numero duco. Soli hominum Parthi adversus po- | |
| pulum Romanum hostile nomen haud umquam contemnendum | |
| gesserunt: id satis demonstrat non Crassi modo clades et Antonii | |
| foeda fuga, sed etiam fortissimi imperatoris Traiani ductu legatus | 5 |
| cum exercitu caesus et principis ad triumphum decedentis haud- | |
| quaquam secura nec incruenta regressio. | |
| Bella igitur duo maxima a duobus maximis imperatoribus | 4.1 |
| adversus Parthos nostra memoria pari eventu bellata contendere | |
| inter sese pro copiis cuiusque ducis et temporis pergam: haud ig- | |
| narus fortia facinora viventium gravatius, mortuorum gratius | |
| accipi; faveri praeteritis, invideri praesentibus. Namque invidia | 5 |
| semper a<d> superstitem mordens adit * * * in * * * docebit ut demp- | |
| ta visque <extra> posse <quo> bi * * * an * * * <ecce> * * * visui | |
| * * * | |
| * * * ubi primum magnum ducem res publica poposcit, id est | 5.1 |
| pensis p<arem> propositis, omnibus Arpinati paupertate aut | |
| Nursina duritia ortis ducibus bellicosior extitit * * * orbant | |
| * * * tranquillus * * * oratoribus * * * atque * * * | |
| * * * | 5 |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * olim adversus Romanos intentum et infestum et | 6.1 |
| instructum, bellis exercitatum .... ab insidiis ad ............. | |
| .... dum ................ in.agit ............ratum quod | |
| ad.omne facinus audendum praeceps agebatur nullo iam scelere | |
| quod atrocius auderet reliquo. | 5 |
| Tum praeterea e.....truend.m......no datum * * * trato | 7.1 |
| bellum * * * randum * * * ad hoc * * * in bellum profectus est cum | |
| cognitis militibus hostem Parthum contemnentibus, sagittarum | |
| ictus post ingentia Dacorum falcibus inlata volnera despicatui | |
| habentibus. Multos militum imp. suo quemque nomine proprio | 5 |
| atque castrensi cognomine <et io>culari appellabat. Pigros * * * | |
| vel corniculo vel aereo vel partim * * * cuiusque * * * herede <usu> | |
| militari pensiones hostium spoliis feroces, quas saepe victor et | |
| triumphos celebrans viris legatis invidisset. | |
| Lucio Parthis aut delectu novi Quirites sumendi fuerunt aut | 8.1 |
| fortissimi ex subsignanis deligendi militibus tristi et molli militia | |
| corruptis. Namque post imperatorem Traianum disciplina prope | |
| modum exercitus carebant Hadriano et amicis cogundis et fa- | |
| cunde appellandis exercitibus satis inpigro et in summa instru- | 5 |
| mentis bellorum. Quin provincias manu Traiani captas variis bellis | |
| ac novo constituendas omittere maluit quam exercitu retinere. | |
| Eius itinerum monumenta videas per plurimas Asiae atque Europae | |
| urbes sita, cum alia multa tum sepulcra ex saxo formata. | |
| Non solum in gelosas sed etiam in alias meridionalis sedis | 9.1 |
| terras profectus est saluti his provinciis, quas trans Euphratis et | |
| Danuvii ripas sitas Traianus spe Moesiae et Asiae provinciae ad- | |
| dere posse se imperio Romano adnexuerat. Has omnino provincias, | |
| Daciam et Parthis omissas partes, ultro restituit. Exercitus in | 5 |
| Asia se pro scutis atque gladiis salibus sub pellibus delectare: | |
| neminem umquam ducem post eius modi vidit. | |
| A rebus (pari studio pacis) sane iustis retinuisse se fertur, | 10.1 |
| plane vana apstinendo uni omnium Romanorum principum Numae | |
| regi aequiperandus. Pax * * * | |
| * * * | |
| * * * | 5 |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | 10 |
| * * * pertum est da * * * his * * * <rem> publicam sibi | 11.1 |
| administrandam * * * qui * * * sis a patria * * * nec belli adversus Par- | |
| thos instaurandi auctor existens, ita longa desuetudine bellandi | |
| miles Romanus ad ignaviam redactus. Nam cum omnibus vitae | |
| artibus tum praecipue rei militari desidia noxia est. Permultum | 5 |
| etiam interest fortunam variam experiri et gnaviter milites in | |
| campo exercere. | |
| Corruptissimi vero omnium Syriatici milites, seditiosi, | 12.1 |
| contumaces, apud signa infrequentes, freti armis, praesidiis vagi, | |
| exploratorum <mo>re palantes, de meridie ad posterum temu- | |
| lenti, ne armatu quidem sustinendo adsueti, sed inpatientia la- | |
| boris armis singillatim omittendis in velitum atque funditorum | 5 |
| modum seminudi. Praeter huiusce modi dedecora malis proeliis | |
| ita perculsi fuerunt, ut ad primum Parthorum conspectum terga | |
| verterent, tubas quasi fugae signum canentis audirent. | |
| Tantam militaris disciplinae labem pro re Lucius coercuit, | 13.1 |
| industria sua ad militandum exemplo proposita. Primus ipse in | |
| agmine haud saepius equo vehi quam pedibus fatisci; tam solem | |
| torridum facile quam diem serenum ferre; pulverem confertum pro | |
| nebulis pati, sudorem in armis ut in ludicris insuper habere; caput | 5 |
| apertum soli et imbribus et grandini et nivibus neque vel adversus | |
| tela munitum praebere; spectandis in campo militibus operam | |
| dare et aegros intervisere; non incuriose per militum contubernia | |
| transire, sed forte temere Syrorum munditias introspicere, Pan- | |
| noniorum inscitias; de cultu cuiusque ingenium arbitrari. Sero | 10 |
| ipse post decisa negotia lavatus mensa sobria, victu in castris | |
| plebeio <uti>, vinum loci, aquam temporis bibere, primam | |
| vigiliam facile vigilare, postremam iam dudum expergitus opperiri, | |
| labore magis quam otio laetari, otio ad laborem abuti, vacua | |
| militaribus tempora civilibus negotiis occupare. In penuria subita | 15 |
| ramis non numquam et frondibus proprie <pro> supellectile usus | |
| est, caespitem interdum ut torum incubans. Somnum cepit labore | |
| paratum, non silentio quaesitum. Graviora <de>mum per- | |
| verse facta severe animadvertit, leviora sciens dissimulavit: locum | |
| paenitendi reliquit. Nam delicta sua plerique, dum ignorari pu- | 20 |
| tant, corrigunt; ubi manifesta sciunt, inpudentia obfirmantur. * * * | |
| * * * fuga certaminis * * * necessita<tis> * * * visset pro- | 14.1 |
| videre; per tot provincias, tot obsidionum proeliorum arcium sta- | |
| tionum castellorum excidendorum aperta discrimina curas et con- | |
| silia dispergere, non luxurias, ducenta tametsi profudit spolia * * * | |
| num consentirem * * * gnarus * * * portare * * * | 5 |
| <lon>gior mora * * * impe * * * quam ob rem * * * etiam tum | |
| iunioris decere * * * <qu>o minus ad trium<phum> * * * habitus | |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * spectes. Lucius consiliorum sol- | 10 |
| lertia longe * * * sciret catafractos similes esse beluis piscibus, eas | |
| eludere alto mari cernuantis * * * <in> mag<nis> persultare | |
| campestribus * * * Paucis ante diebus L<uciu>s | |
| ad Vologaesum litteras ultro dederat, bellum, si vellet, condici- | |
| onibus poneret; dum oblatam pacem spernit barbarus, male mul- | 15 |
| catus est. | |
| Ea re dilucide patet, quanta Lucio cura insita sit militum | 15.1 |
| salutis, qui gloriae suae dispendio redimere cupiverit pacem in- | |
| cruentam. Traiano suam potiorem gloriam in sanguine militum | |
| futuram de ceteris eius studiis multi coniectant; nam saepe Par- | |
| thorum legatos pacem precanteis dismisisse inritos. | 5 |
| Iustitiae quoque et clementiae fama apud barbaros sancta | 16.1 |
| de Lucio: Traianus non omnibus aeque purgatus. Regnum for- | |
| tunasque suas in fidem Luci contulisse neminem paenituit; Traiano | |
| caedes Parthamasiri regis supplicis haud satis excusata. Tametsi | |
| ultro ille vim coeptans tumultu orto merito interfectus est, meliore | 5 |
| tamen Romanorum fama impune supplex abisset quam iure sup- | |
| plicium luisset, namque talium facinorum causa facti latet, factum | |
| spectatur, longeque praestat secundo gentium rumore iniuriam | |
| neglegere quam adverso vindicare. | |
| Bello Parthico utroque consulares viri duo exercitum utri- | 17.1 |
| que ducentes obtruncati: Severianus quidem Lucio ab urbe nec- | |
| dum etiam tum profecto; Appius Santra vero, cum praesens | |
| Traianus Euphrati et Tigridis portoria equorum et camelorum tri- | |
| bularet, retro ad Balcia Tauri ab Arbace caesus est. | 5 |
| Illud eti<am> opprobrio ductum bello <incipiente> | 18.1 |
| histriones ex urbe in Suriam accisse. Sed profecto sicut arborum | |
| altissimas vehementius ventis quati videmus, ita virtutes maximas | |
| invidia criminosius in<sect>atur. Ceterum bello an pace clarior | |
| Traianus imp. existimandus sit, in ambiguo equidem pono, nisi | 5 |
| quod armis etiam Spartacus et Viriathus aliquantum potuere, | |
| pacis artibus vix quisquam Traiano ad populum, nescio si qui | |
| adaeque, acceptior fuerit. Ipsa haec cum pri<o>r<is vi>tae | |
| non nullis detrectationibus lacessunt. Ex summa civili<s> scien- | |
| tiae ratione sumpta videntur, ne histrionum quidem ceterorumque | 10 |
| scaenae aut circi aut harenae artificum indiligentem principem | |
| fuisse, ut qui sciret populum Romanum duabus praecipue rebus, | |
| annona et spectaculis, teneri; imperium non minus ludicreis | |
| quam serieis probari atque maiore damno seria, graviore invidia | |
| ludicra neglegi; minus acribus stimulis congiaria quam spectacula | 15 |
| expeti; congiarieis frumentariam modo plebem singillatim pla- | |
| cari ac nominatim, spectaculis universum * * * | |
| * * * quod * * * se oporteat * * * namque ut famen * * * plane Nep- | 19.1 |
| tunum Martemque mole<stias> illas sibi * * * est arceant non * * * | |
| magis aut * * * aut suovet(aurilibus) * * * quam ludeis spectaculorum- | |
| que caerimonieis placarei. Ei rei pompas et carpenta et tensas et | |
| exuvias a maioribus dicatas, elephantos et in pace, quibus num- | 5 |
| quam populus Romanus in acie usus sit, spectaculeis deservire | |
| nocturnis ................................................. | |
| ........................... constrepi aut linguis pluribus omi- | |
| na<ri>. Haec a me detrectationis refutandae causa memorata | |
| sunt. | 10 |
| Ceterum ............................................. | 20.1 |
| ............................... Lucius autem ipse, quoquo | |
| in loco gestum quid foret, ad senatores scripsit litteris diserte ad | |
| significandum rerum statum compositis, ut qui facundiam inpenso | |
| studio restaurar<e> <cuperet> * * * | 5 |
| * * * <com>para- | |
| ta si quis leget, seu proavus seu pronepos virtute praestare vide- | |
| bitur, comparationis quidem discrimen in familiae nomine per- | |
| manebit. |