| LAUDES FUMI ET PULVERIS | |
| Caesari suo Fronto | |
| Plerique legentium forsan rem de titulo contemnant: nihil | 1.1 |
| serium potuisse fieri de fumo et pulvere; tu pro tuo excellenti | |
| ingenio profecto existimabis lusa sit opera ista an locata. | |
| Sed res poscere videtur de ratione scribendi pauca praefari, | 2.1 |
| quod nullum huiusce modi scriptum Romana lingua exstat satis | |
| nobile, nisi quod poetae in comoedis vel Atellanis adtigerunt. Qui | |
| se in eius modi rebus scribendis exercebit, crebras sententias con- | |
| quiret easque dense conlocabit et subtiliter coniunget, neque verba | 5 |
| multa geminata supervacanea inferciet; tum omnem sententiam | |
| breviter et scite concludet. Aliter in orationibus iudiciariis, ubi | |
| sedulo curamus ut pleraeque sententiae durius interdum et in- | |
| comptius finiantur. Sed contra istic laborandum est, ne quid in- | |
| concinnum vel hiulcum relinquatur, quin omnia ut in tenui veste | 10 |
| oris detexta et revimentis sint cincta. Postremo, ut novissimos in | |
| epigrammatis versus habere oportet aliquid luminis, sententia | |
| clavi aliqua vel fibula terminanda est. | |
| In primis autem sectanda est suavitas. Namque hoc genus | 3.1 |
| orationis non capitis defendendi nec suadendae legis nec exercitus | |
| adhortandi nec inflammandae contionis scribitur, sed facetiarum | |
| et voluptatis. Ubique vero ut de re ampla et magnifica loquendum, | |
| parvaeque res magnis adsimulandae comparandaeque. Summa | 5 |
| denique in hoc genere orationis virtus est adseveratio. Fabulae | |
| deum vel heroum tempestive inserendae, item versus congruentes | |
| et proverbia accommodata et non inficete conficta mendacia, dum | |
| id mendacium argumento aliquo lepido iuvetur. | |
| Cum primis autem difficile est argumenta ita disponere, ut | 4.1 |
| sit ordo eorum rite conexus. Quod ille Plato Lusiam culpat in | |
| Phaedro, sententiarum ordinem ab eo ita temere permixtum, ut | |
| sine ullo detrimento prima in novissimum locum transferantur et | |
| novissima in primum, eam culpam ita devitabimus, si divisa | 5 |
| generatim argumenta nectemus, non sparsa nec sine discrimine | |
| aggerata, ut <ea> quae per saturam feruntur, sed ut praecedens | |
| sententia in sequentem laciniam aliquam porrigat et oram praeten- | |
| dat; ubi prior sit finita sententia, inde ut sequens ordiatur; ita | |
| enim transgredi potius videbimur quam transilire. | 10 |
| Verum hi non * * * | 5.1 |
| * * * est multus | |
| * * * re sic est qui sicuti bene velle ac bene precari, quae | |
| res voce animoque sine opibus perpetrantur. | |
| Igitur ut quisque se benignissimum praestabit, ita is plurimos | 6.1 |
| laudabit, nec tantum eos quos alii quoque laudibus ante decora- | |
| verint, verum conquiret deos et homines a ceterorum laudibus re- | |
| lictissimos, ibique signum benignitatis expromet; ut agricola agrum | |
| intactum si conserat, laboriosus est; sacerdos si apud fanum deser- | 5 |
| tum et avium sacrificet, religiosus est. | |
| Laudabo igitur deos infrequentes quidem a laudibus, verum | 7.1 |
| in usu cultuque humano frequentissimos, fumum et pulverem, sine | |
| quis neque asae neque foci neque viae, quod volgo aiunt, nec semi- | |
| tae usurpantur. Quod si quis hoc primum a<m>bigit, habendusve | |
| sit fumus in numero deorum, cogitet ventos quoque in deum nume- | 5 |
| ro haberi, quaeque sunt fumo simillimae, nebulas nubesque putari | |
| deas et in caelo conspici et, ut poetae ferunt, amiciri deos nubibus, | |
| et Iovi Iunonique cubantibus nubem ab arbitris obstitisse. Quod | |
| <si> nunc divinae naturae proprium est, nec fumum manu pre- | |
| hendere nec solem queas, neque vincire neque verberare neque | 10 |
| detinere neque, vel minimum rimae si deposcat, excludere * * * | |
| * * * |