| COMMENTARIVS QVARTVS | |
| <Superest, ut de actionibus loquamur. et si quae- | 4.1.1 |
| ramus>, quot genera actionum sint, uerius uidetur | |
| duo esse, in rem et in personam. nam qui iiii esse | |
| dixerunt ex sponsionum generibus, non animaduerte- | |
| runt quasdam species actionum inter genera se rettu- | 5 |
| lisse. | |
| In personam actio est, qua agimus, quotiens | 2.1 |
| <litigamus> cum aliquo, qui nobis uel ex contractu uel | |
| ex delicto obligatus est, id est, cum intendimus dare | |
| facere praestare oportere. | |
| In rem actio est, | 3.1 |
| cum aut corporalem rem intendimus nostram esse aut | |
| ius aliquod nobis conpetere, uelut utendi aut utendi | |
| fruendi, eundi, agendi aquamue ducendi uel altius tol- | |
| lendi prospiciendiue, <aut cum> actio ex diuerso aduer- | 5 |
| sario est negatiua. | |
| Sic itaque discretis actionibus | 4.1 |
| certum est non posse nos rem nostram ab alio ita | |
| petere: si paret evm dare oportere; nec enim | |
| quod nostrum est, nobis dari potest, cum scilicet id | |
| dari nobis intellegatur, quod <ita datur, ut> nostrum | 5 |
| fiat; nec res, quae <nostra iam est>, nostra amplius fieri | |
| potest. plane odio furum, quo magis pluribus actioni- | |
| bus teneantur, receptum est, ut extra poenam dupli | |
| aut quadrupli rei recipiendae nomine fures etiam hac | |
| actione teneantur: si paret eos dare oportere, | 10 |
| quamuis sit etiam aduersus eos haec actio, qua rem | |
| nostram esse petimus. | |
| Appellantur autem in rem | 5.1 |
| quidem actiones uindicationes, in personam uero actio- | |
| nes, quibus dari fieriue oportere intendimus, con- | |
| dictiones. | |
| Agimus autem interdum, ut rem tantum con- | 6.1 |
| sequamur, interdum ut poenam tantum, alias ut rem | |
| et poenam. | |
| Rem tantum persequimur uelut actio- | 7.1 |
| nibus, <quibus> ex contractu agimus. | |
| Poenam tan- | 8.1 |
| tum persequimur uelut actione furti et iniuriarum et | |
| secundum quorundam opinionem actione ui bonorum | |
| raptorum; nam ipsius rei et uindicatio et condictio | |
| nobis conpetit. | 5 |
| Rem uero et poenam persequimur | 9.1 |
| uelut ex his causis, ex quibus aduersus infitiantem in | |
| duplum agimus; quod accidit per actionem iudicati, | |
| depensi, damni in<iuri>ae <legis> Aqu<il>ia<e>, aut legatorum | |
| nomine, quae per damnationem certa relicta sunt. | 5 |
| Quaedam praeterea sunt actiones, quae ad legis | 10.1 |
| actionem exprimuntur, quaedam sua ui ac potestate | |
| constant. quod ut manifestum fiat, opus est, ut prius | |
| de legis actionibus loquamur. | |
| Actiones, quas in usu ueteres habuerunt, legis | 11.1 |
| actiones appellabantur uel ideo, quod legibus proditae | |
| erant, quippe tunc edicta praetoris, quibus conplures | |
| actiones introductae sunt, nondum in usu habebantur, | |
| uel ideo, quia ipsarum legum uerbis accommodatae | 5 |
| erant et ideo immutabiles proinde atque leges obser- | |
| ua<ba>ntur. unde eum, qui de uitibus succisis ita egisset, | |
| ut in actione uites nominaret, responsum est rem | |
| perdidisse, quia debuisset arbores nominare, eo quod | |
| lex xii tabularum, ex qua de uitibus succisis actio | 10 |
| conpeteret, generaliter de arboribus succisis loquere- | |
| tur. | |
| Lege autem agebatur modis quinque: sacra- | 12.1 |
| mento, per iudicis postulationem, per condictionem, | |
| per manus iniectionem, per pignoris capionem. | |
| Sacramenti actio generalis erat. de quibus | 13.1 |
| enim rebus ut aliter ageretur, lege cautum non erat, | |
| de his sacramento agebatur: eaque actio proinde peri- | |
| culosa erat falsi . . . . . . . . atque hoc tempore peri- | |
| culosa est actio certae creditae pecuniae propter spon- | 5 |
| sionem, qua periclitatur reus, si temere neget, <et> | |
| restipulationem, qua periclitatur actor, si non debitum | |
| petat. nam qui uictus erat, summam sacramenti prae- | |
| stabat poenae nomine; eaque in publicum cedebat | |
| praedesque eo nomine praetor<i> dabantur, non ut nunc | 10 |
| sponsionis et restipulationis poena lucro cedit aduer- | |
| sarii, qui uicerit. | |
| Poena autem sacramenti aut | 14.1 |
| quingenaria erat aut quinquagenaria. nam de rebus | |
| mille aeris plurisue quingentis assibus, de minoris uero | |
| quinquaginta assibus sacramento contendebatur; nam | |
| ita lege xii tabularum cautum erat. <at> si de libertate | 5 |
| hominis controuersia erat, etiamsi pretiosissimus homo | |
| esset, tamen ut l assibus sacramento contenderetur, | |
| eadem lege cautum est fauore scilicet libertatis, ne | |
| o<ne>rarentur adsertor<es>. * * * | |
| * * * | 10 |
| * * * <i>stae omnes actiones * * * | 15.1 |
| * * * | |
| * * * captus * * * | |
| * * * | |
| * * * ad iudicem accipiundum ueni- | 5 |
| rent. postea uero reuersis dabatur. ut autem <die> | |
| xxx. iudex detur, per legem Pinariam factum est; | |
| ante eam autem legem <stati>m dabatur iudex. illud | |
| ex superioribus intellegimus, si de re minoris quam | |
| <m> aeris agebatur, quinquagenario sacramento, non quin- | 10 |
| genario eos contendere solitos fuisse. postea tamen | |
| quam iudex datus esset, comperendinum diem, ut ad | |
| iudicem uenirent, denuntiabant; deinde cum ad iudicem | |
| uenerant, antequam apud eum causam perorarent, sole- | |
| bant breuiter ei et quasi per indicem rem exponere; | 15 |
| quae dicebatur causae coniectio quasi causae suae in | |
| breue coactio. | |
| Si in rem agebatur, mobilia quidem et mouen- | 16.1 |
| tia, quae modo in ius adferri adduciue possent, in iure | |
| uindicabantur ad hunc modum: qui uindicabat, festu- | |
| cam tenebat; deinde ipsam rem adprehendebat, uelut | |
| hominem, et ita dicebat: hvnc ego hominem ex ivre | 5 |
| qviritivm mevm esse aio secvndvm svam cavsam; | |
| sicvt dixi, ecce tibi, vindictam inposvi, et simul | |
| homini festucam inponebat. aduersarius eadem simi- | |
| liter dicebat et faciebat. cum uterque uindicasset, | |
| praetor dicebat: mit<ti>te ambo hominem, illi mitte- | 10 |
| bant. qui prior uindica<uerat, ita alterum interroga>bat: | |
| postvlo, anne dicas, qva ex cavsa vindicaveris? | |
| ille respondebat: ivs feci, sicvt vindictam in- | |
| posvi. deinde qui prior uindicauerat, dicebat: qvando | |
| tv inivria vindicavisti, qvingentis assibvs sacra- | 15 |
| mento te provoco; aduersarius quoque dicebat simi- | |
| liter: et ego te; aut si res infra mille asses erat, quin- | |
| quagenarium scilicet sacramentum nominabant. deinde | |
| eadem sequebantur, quae cum in persona<m> ageretur. | |
| postea praetor secundum alterum eorum uindicias dice- | 20 |
| bat, id est interim aliquem possessorem constituebat, | |
| eumque iubebat praedes aduersario dare litis et uin- | |
| diciarum, id est rei et fructuum; alios autem praedes ipse | |
| praetor ab utroque accipiebat sacramenti causa, quia | |
| id in publicum cedebat. festuca autem utebantur quasi | 25 |
| hastae loco, signo quodam iusti dominii, quando iusto | |
| dominio ea maxime sua esse credebant, quae ex | |
| hostibus cepissent; unde in centumuiralibus iudiciis | |
| hasta proponitur. | |
| Si qua res talis erat, ut sine | 17.1 |
| incommodo non posset in ius adferri uel adduci, uerbi- | |
| gratia si columna aut nauis aut grex alicuius peco- | |
| ris esset, pars aliqua inde sumebatur eaque in ius ad- | |
| ferebatur, deinde in eam partem quasi in totam rem | 5 |
| praesentem fiebat uindicatio; itaque ex grege uel una | |
| ouis siue capra in ius adducebatur, uel et<iam> pilus | |
| inde sumebatur et in ius adferebatur; ex naue uero | |
| et columna aliqua pars defringebatur; similiter si de | |
| fundo uel de aedibus siue de hereditate controuersia | 10 |
| erat, pars aliqua inde sumebatur et in ius adferebatur, | |
| et in eam partem proinde atque in totam rem | |
| praesentem fiebat uindicatio, uelut ex fundo gleba | |
| sumebatur et ex aedibus tegula, et si de hereditate | |
| controuersia erat, aeque <res uel rei pars aliqua inde | 15 |
| sumebatur>. | |
| * * * | |
| Qua leg<is> act<ione re>stitu<tu>m est. | |
| Per iudici<s p>ostulat<i>onem ageba<tur, si> q<u>a de re | 17a.1 |
| ut ita ager<et>ur lex ius<si>sset sicu<ti> lex xii <t>abularum de <eo> | |
| quod ex stipu<l>at<i>one petitur. eaque res talis fere erat. | |
| qui agebat sic dicebat: ex sponsione te mi<h>i x milia | |
| sestertiorvm dare oportere aio: id postvlo aias | 5 |
| an neges. aduersarius dicebat non oportere. actor | |
| dicebat: qvando tv negas, te praetor ivdicem sive | |
| arbitrvm postvlo vti des. itaque in eo genere | |
| actionis sine poena quisque negabat. item de heredi- | |
| tate diuidenda inter coheredes eadem lex per iudicis | 10 |
| postulationem agi ius<sit>. idem fecit lex Licinn<i>a, si | |
| de a<li>qua re comm<u>ni diuid<e>nda ageretur. itaque no- | |
| <min>ata causa ex qua agebat<ur> statim arb<i>ter pete- | |
| batu<r>. | |
| Per condi<c>ti<o>nem ita a<g>ebatur: aio te mihi | 17b.1 |
| sestertiorvm x milia dare oportere: id postvlo, | |
| aias avt neges. aduersarius dicebat non oportere. | |
| actor dicebat: qvando tv negas, in diem trigensi- | |
| mvm tibi ivdicis capiendi causa condico. deinde | 5 |
| die tricensimo ad iudicem capiendum praesto esse | |
| debebant. condicere autem denuntiare est prisca lingua. | |
| Itaque haec quidem actio proprie condictio uoca- | 18.1 |
| batur. nam actor aduersario denuntiabat, ut ad | |
| iudicem capiendum die xxx. adesset; nunc uero non | |
| proprie condictionem dicimus actionem in personam | |
| <esse, qua> intendimus dari nobis oportere. nulla enim | 5 |
| hoc tempore eo nomine denuntiatio fit. | |
| Haec | 19.1 |
| autem legis actio constituta est per legem Siliam et | |
| Calpurniam, lege quidem Silia certae pecuniae, lege | |
| uero Calpurnia de omni certa re. | |
| Quare autem | 20.1 |
| haec actio desiderata sit, cum de eo, quod nobis dari | |
| oportet, potuerit aut sacramento aut per iudicis postu- | |
| lationem agi, ualde quaeritur. | |
| Per manus iniectionem aeque <de> his rebus | 21.1 |
| agebatur, de quibus ut ita ageretur, lege aliqua cau- | |
| tum est, uelut iudicati lege xii tabularum. quae actio | |
| talis erat: qui agebat, sic dicebat: qvod tv mihi ivdi- | |
| catvs siue damnatvs es sestertivm x milia, qvan- | 5 |
| doc non solvisti, ob eam rem ego tibi sester- | |
| tivm x milivm ivdicati manvm inicio, et simul | |
| aliquam partem corporis eius prendebat; nec licebat | |
| iudicato manum sibi depellere et pro se lege agere, | |
| sed uindicem dabat, qui pro se causam agere solebat. | 10 |
| qui uindicem non dabat, domum ducebatur ab ac- | |
| tore et uinciebatur. | |
| Postea quaedam leges ex | 22.1 |
| aliis quibusdam causis pro iudicato manus iniectio- | |
| nem in quosdam dederunt, sicut lex Publilia in eum, | |
| pro quo sponsor dependisset, si in sex mensibus | |
| proximis, quam pro eo depensum esset, non soluisset | 5 |
| sponsori pecuniam; item lex Furia de sponsu aduersus | |
| eum, qui a sponsore plus quam uirilem partem exe- | |
| gisset, et denique conplures aliae leges in multis causis | |
| talem actionem dederunt. | |
| Sed aliae leges ex qui- | 23.1 |
| busdam causis constituerunt quasdam actiones per | |
| manus iniectionem, sed puram, id est non pro iudi- | |
| cato, uelut le<x Furia> testamentaria aduers<us e>um, qui | |
| legatorum nomine mortisue causa plus m assibus ce- | 5 |
| pisset, cum ea lege non esset exceptus, ut ei plus | |
| capere liceret; item lex Marcia aduersus faeneratores, | |
| ut si usuras exegissent, de his reddendis per manus | |
| iniectionem cum eis ageretur. | |
| Ex quibus legibus | 24.1 |
| et si quae aliae similes essent cum agebatur, manum | |
| sibi depellere et pro se lege agere <reo licebat>. nam | |
| et actor in ipsa legis actione non adiciebat hoc uer- | |
| bum pro ivdicato, sed nominata causa, ex qua age- | 5 |
| bat, ita dicebat: ob eam rem ego tibi manvm inicio; | |
| cum hi, quibus pro iudicato actio data erat, nominata | |
| causa, ex qua agebant, ita inferebant: ob eam rem | |
| ego tibi pro ivdicato manvm inicio. nec me prae- | |
| terit in forma legis Furiae testamentariae pro ivdi- | 10 |
| cato uerbum inseri, cum in ipsa lege non sit; quod | |
| uidetur nulla ratione factum. | |
| Sed postea lege | 25.1 |
| Vallia, excepto iudicato et eo, pro quo depensum est, | |
| ceteris omnibus, cum quibus per manus iniectionem | |
| agebatur, permissum est sibi manum depellere et pro | |
| se agere. itaque iudicatus et is, pro quo depensum est, | 5 |
| etiam post hanc legem uindicem dare debebant et, | |
| nisi darent, domum ducebantur. istaque, quamdiu legis | |
| actiones in usu erant, semper ita obseruabantur; unde | |
| nostris temporibus is, cum quo iudicati depensiue agi- | |
| tur, iudicatum solui satisdare cogitur. | 10 |
| Per pignoris capionem lege agebatur de qui- | 26.1 |
| busdam rebus moribus, <de quibusdam rebus> lege. | |
| Introducta est moribus rei militaris. nam [et] | 27.1 |
| propter stipendium licebat militi ab eo, qui aes tribue- | |
| bat, nisi daret, pignus capere; dicebatur autem ea | |
| pecunia, quae stipendii nomine dabatur, aes militare. | |
| item propter eam pecuniam licebat pignus capere, ex | 5 |
| qua equus emendus erat; quae pecunia dicebatur aes | |
| equestre. item propter eam pecuniam, ex qua hor- | |
| deum equis erat conparandum; quae pecunia dicebatur | |
| aes hordiarium. | |
| Lege autem introducta est pigno- | 28.1 |
| ris capio uelut lege xii tabularum aduersus eum, qui | |
| hostiam emisset nec pretium redderet; item aduersus | |
| eum, qui mercedem non redderet pro eo iumento, quod | |
| quis ideo locasset, ut inde pecuniam acceptam in | 5 |
| dapem, id est in sacrificium, inpenderet; item lege | |
| censoria data est pignoris capio publicanis uectigalium | |
| publicorum populi Romani aduersus eos, qui aliqua | |
| lege uectigalia deberent. | |
| Ex omnibus autem istis | 29.1 |
| causis certis uerbis pignus capiebatur, et ob id pleris- | |
| que placebat hanc quoque actionem legis actionem | |
| esse; quibusdam autem placebat <legis actionem non | |
| esse>, primum quod pignoris capio extra ius perage- | 5 |
| batur, id est non apud praetorem, plerumque etiam | |
| absente aduersario, cum alioquin ceteris actionibus | |
| non aliter uti <quis> posset quam apud praetorem prae- | |
| sente aduersario; praeterea quod nefasto quoque die, | |
| id est, quo non licebat lege agere, pignus capi poterat. | 10 |
| Sed istae omnes legis actiones paulatim in | 30.1 |
| odium uenerunt. namque ex nimia subtilitate uete- | |
| rum, qui tunc iura condiderunt, eo res perducta est, | |
| ut uel qui minimum errasset, litem perderet; itaque | |
| per legem Aebutiam et duas Iulias sublatae sunt istae | 5 |
| legis actiones, effectumque est, ut per concepta uerba, | |
| id est per formulas, litigaremus. | |
| Tantum ex dua- | 31.1 |
| bus causis permissum est [id legis actionem facere] | |
| lege agere, damni infecti et si centumuirale iudicium | |
| futurum <est>; sane cum ad centumuiros itur, ante | |
| lege agitur sacramento apud praetorem urbanum uel | 5 |
| peregrinum; damni uero infecti nemo uult lege agere, | |
| sed potius stipulatione, quae in edicto proposita est, | |
| obligat aduersarium suum, idque et commodius ius | |
| et plenius est. per pignoris <capionem> * * * | |
| * * * | 10 |
| apparet. | |
| Contra in ea forma, quae publicano | 32.1 |
| proponitur, talis fictio est, ut quanta pecunia olim, | |
| si pignus captum esset, id pignus is, a quo captum | |
| erat, luere deberet, tantam pecuniam condemnetur. | |
| Nulla autem formula ad condictionis fictionem ex- | 33.1 |
| primitur. siue enim pecuniam siue rem aliquam cer- | |
| tam debitam nobis petamus, eam ipsam dari nobis | |
| oportere intendimus nec ullam adiungimus condictio- | |
| nis fictionem; itaque simul intellegimus eas formulas, | 5 |
| quibus pecuniam aut rem aliquam nobis dari oportere | |
| intendimus, sua ui ac potestate ualere. eiusdem naturae | |
| sunt actiones commodati, fiduciae, negotiorum gesto- | |
| rum et aliae innumerabiles. | |
| Habemus adhuc alterius generis fictiones <i>n | 34.1 |
| quibusdam formulis, uelut cum is, qui ex edicto bono- | |
| rum possessionem petiit, ficto se herede agit. cum | |
| enim praetorio iure is, non legitimo, succedat in | |
| locum defuncti, non habet directas actiones et neque | 5 |
| id, quod defuncti fuit, potest intendere suum <esse | |
| neque id, quod e>i debebatur, potest intendere <dari> | |
| sibi oportere; itaque ficto se herede intendit, uelut hoc | |
| modo: ivdex esto. si avlvs agerivs, id es<t> si ipse | |
| actor, <lvcio titio> heres <esset, tvm si> fvnd<vm>, de | 10 |
| qvo agitvr, ex ivre qviritivm <eivs e>sse <oportere>t; | |
| et si * * * praeposita simili <f>ic<t>ion<e> heredis ita sub- | |
| icitur: tvm si nvmerivm negidivm avlo <agerio> | |
| sestertivm x milia dare oporteret. | |
| Simi- | 35.1 |
| liter et bonorum emptor ficto se herede agit. sed | |
| interdum et alio modo agere solet. nam ex persona | |
| eius, cuius bona emerit, sumpta intentione conuertit | |
| condemnationem in suam personam, id est, ut quod | 5 |
| illius esset uel illi dari oporteret, eo nomine aduer- | |
| sarius huic condemnetur. quae spe<c>ies actionis appella- | |
| tur Rutiliana, quia a praetore Publio Rutilio, qui et | |
| bonorum uenditionem introduxisse dicitur, conparata | |
| est. superior autem species actionis, qua ficto se herede | 10 |
| bonorum emptor agit, Seruiana uocatur. | |
| <Item | 36.1 |
| usucapio fingitur in ea actione, quae Publiciana uoca- | |
| tur>. datur autem haec actio ei, qui ex iusta causa | |
| traditam sibi rem nondum usu cepit eamque amissa | |
| possessione petit; nam quia non potest eam ex iure | 5 |
| Quiritium suam esse intendere, fingitur rem usu cepisse, | |
| et ita, quas<i> ex iure Quiritium dominus factus esset, | |
| intendit <uel>ut hoc modo: ivdex esto. si qvem ho- | |
| minem avlvs agerivs emit <et> is ei traditvs est, | |
| anno possedisset, tvm si evm hominem, de qvo | 10 |
| agitvr, eivs ex ivre qviritivm esse oporteret | |
| et reliqua. | |
| Item ciuitas Romana peregrino fingi- | 37.1 |
| tur, si eo nomine agat aut cum eo agatur, quo nomine | |
| nostris legibus actio constituta est, si modo iustum sit | |
| eam actionem etiam ad peregrinum extendi. uelut si furti | |
| agat peregrinus aut cum eo agatur, formula ita concipi- | 5 |
| tur: ivdex esto. si paret <lvcio titio a dione hermaei | |
| filio opeve> consilio dionis herm<a>ei filii fvrtvm | |
| factvm esse paterae avreae, qvam ob rem evm, si | |
| civis romanvs esset, pro fvre damnvm decidere | |
| oporteret et reliqua; item si peregrinus furti agat, | 10 |
| ciuitas ei Romana fingitur. similiter si ex lege Aquilia | |
| peregrinus damni iniuriae agat aut cum eo agatur, | |
| ficta ciuitate Romana iudicium datur. | |
| Praeterea | 38.1 |
| aliquando fingimus aduersarium nostrum kapite demi- | |
| nutum non esse. nam si ex contractu nobis obligatus | |
| obligataue sit et kapite deminutus deminutaue fuerit, | |
| uelut mulier per coemptionem, masculus per adro- | 5 |
| gationem, desinit iure ciuili debere nobis, nec directo | |
| intendi potest sibi dare eum eamue oportere; sed ne | |
| in potestate eius sit ius nostrum corrumpere, intro- | |
| ducta est contra eum eamue actio utilis rescissa ka- | |
| pitis deminutione, id est, in qua fingitur kapite demi- | 10 |
| nutus deminutaue non esse. | |
| Partes autem formularum hae sunt: demon- | 39.1 |
| stratio, intentio, adiudicatio, condemnatio. | |
| Demon- | 40.1 |
| stratio est ea pars formulae, quae principio id<eo i>n- | |
| seritur, ut demonstretur res, de qua agitur, uelut | |
| haec pars formulae: qvod avlvs agerivs nvmerio | |
| negidio hominem vendidit, item haec: qvod avlvs | 5 |
| agerivs <apvd> nvmerivm negidivm hominem depo- | |
| svit. | |
| Intentio est ea pars formulae, qua actor | 41.1 |
| desiderium suum concludit, uelut haec pars formulae: | |
| si paret nvmerivm negidivm avlo agerio sester- | |
| tivm x milia dare oportere; item haec: qvidqvid | |
| paret nvmerivm negidivm avlo agerio dare fa- | 5 |
| cere <oportere>; item haec: si paret hominem ex | |
| ivre qviritivm avli agerii esse. | |
| Adiudicatio | 42.1 |
| est ea pars formulae, qua permittitur iudici rem ali- | |
| cui ex litigatoribus adiudicare, uelut si inter coheredes | |
| familiae erciscundae agatur aut inter socios communi | |
| diuidundo aut inter uicinos finium regundorum. nam | 5 |
| illic ita est: qvantvm adivdicari oportet, ivdex, | |
| Titio adivdicato. | |
| Condemnatio est ea pars for- | 43.1 |
| mulae, qua iudici condemnandi absoluendiue potestas | |
| permittitur, uelut haec pars formulae: ivdex, nvme- | |
| rivm negidivm avlo agerio sestertivm x milia | |
| condemna. si non paret, absolve; item haec: | 5 |
| ivdex, nvmerivm negidivm avlo agerio dvmtaxat | |
| <x milia> condemna, si non paret, absolvito; | |
| item haec: ivdex, nvmerivm negidivm avlo agerio | |
| condemnato et reliqua, ut non adiciatur dvmtaxat | |
| <x milia>. | 10 |
| Non tamen istae omnes partes simul | 44.1 |
| inueniuntur; sed quaedam inueniuntur, quaedam non | |
| inueniuntur. certe intentio aliquando sola inuenitur, | |
| sicut in praeiudicialibus formulis, qualis est, qua quae- | |
| ritur, aliquis libertus sit, uel quanta dos sit, et aliae | 5 |
| complures; demonstratio autem et adiudicatio et con- | |
| demnatio numquam solae inueniuntur; nihil enim | |
| omnino <demonstratio> sine intentione uel condemna- | |
| tione ualet; item condemnatio sine intentione uel ad- | |
| iudicatio sine demonstratione nullas uires habet <et> | 10 |
| ob id numquam solae inueniuntur. | |
| Sed eas quidem formulas, in quibus de iure | 45.1 |
| quaeritur, in ius conceptas uocamus, quales sunt, qui- | |
| bus intendimus nostrum esse aliquid ex iure Quiritium | |
| au<t> nobis dari oportere aut pro fure damnum <decidi | |
| oportere; sunt et> aliae, in quibus iuris ciuilis intentio | 5 |
| est. | |
| Ceteras uero in factum conceptas uocamus, | 46.1 |
| id est, in quibus nulla talis intentio concepta est, <sed> | |
| initio formulae nominato eo, quod factum est, adiciun- | |
| tur ea uerba, per quae iudici damnandi absoluendiue | |
| potestas datur; qualis est formula, qua utitur patronus | 5 |
| contra libertum, qui eum contra edictum praetoris in | |
| ius uocauit. nam in ea ita est: recvperatore<s> | |
| svnt<o>. si paret illvm patronvm ab illo [patrono] | |
| liberto contra edictvm illivs praetoris in ivs | |
| vocatvm esse, recvperatores, illvm libertvm illi | 10 |
| patrono sestertivm x milia condemnate. si non | |
| paret, absolvite. ceterae quoque formulae, quae sub | |
| titulo de in ivs vocando propositae sunt, in factum | |
| conceptae sunt, uelut aduersus eum, qui in ius uoca- | |
| tus neque uenerit neque uindicem dederit; item contra | 15 |
| eum, qui ui exemerit eum, qui in ius uocaretur; et | |
| denique innumerabiles eius modi aliae formulae in | |
| albo proponuntur. | |
| Sed ex quibusdam causis prae- | 47.1 |
| tor et in ius et in factum conceptas formulas pro- | |
| ponit, ueluti depositi et commodati. illa enim formula, | |
| quae ita concepta est: ivdex esto. qvod avlvs | |
| agerivs apvd nvmerivm negidivm mensam argen- | 5 |
| team deposvit, qva de re agitvr, qvidqvid ob | |
| eam rem nvmerivm negidivm avlo agerio dare | |
| facere oportet ex fide bona, eivs, ivdex, | |
| nvmerivm negidivm avlo agerio condemnato. | |
| si non paret, absolvito, in ius concepta est. | 10 |
| at illa formula, quae ita concepta est: ivdex esto. | |
| si paret avlvm agerivm apvd nvmerivm negidivm | |
| mensam argenteam deposvisse eamqve dolo malo | |
| nvmerii negidii avlo agerio redditam non esse, | |
| qvanti ea res erit, tantam pecvniam, ivdex, | 15 |
| nvmerivm negidivm avlo agerio condemnato. | |
| si non paret, absolvito, in factum concepta est. | |
| similes etiam commodati formulae sunt. | |
| Omnium autem formularum, quae condem- | 48.1 |
| nationem habent, ad pecuniariam aestimationem con- | |
| demnatio concepta est. itaque et si corpus aliquod | |
| petamus, uelut fundum, hominem, uestem, <aurum>, | |
| argentum, iudex non ipsam rem condemnat <e>um, cum | 5 |
| quo actum est, sicut olim fieri solebat, <sed> aestimata | |
| re pecuniam eum condemnat. | |
| Condemnatio autem | 49.1 |
| uel certae pecuniae in formula proponitur uel incertae. | |
| Certae pecuniae uelut in ea formula, qua certam | 50.1 |
| pecuniam petimus; nam illic ima parte formulae ita | |
| est: ivdex, nvmerivm negidivm avlo agerio sester- | |
| tivm x milia condemna. si non paret, absolve. | |
| Incertae uero condemnatio pecuniae duplicem signi- | 51.1 |
| ficationem habet. est enim una cum aliqua praefini- | |
| tione, quae uulgo dicitur cum taxatione, uelut si in- | |
| certum aliquid petamus; nam illic ima parte formulae | |
| ita est: <eivs>, ivdex, nvmerivm negidivm avlo agerio | 5 |
| dvmtaxat sestertivm x milia condemna. si non | |
| paret, absolve. uel incerta est et infinita, <uel>ut | |
| si rem aliquam a possidente nostram esse petamus, id | |
| est, si in rem agamus uel ad exhibendum. nam illic | |
| ita est: qvanti <ea> r<es e>rit, tantam pecvniam, | 10 |
| ivdex, nvmerivm negidivm avlo agerio condemna. | |
| si non paret, absolvito. quid er<go> est? iudex, | |
| si condemnet, certam pecuniam condemnare debet, | |
| etsi certa pecunia in condemnatione posita non sit. | |
| Debet autem iudex attendere, <ut> cum certae pecu- | 52.1 |
| niae condemnatio posita sit, neque maioris neque mi- | |
| noris summa posita condemnet, alioquin litem suam | |
| facit; item si taxatio posita sit, ne pluris condemnet | |
| quam taxatum sit; ali<a>s enim similiter litem suam facit. | 5 |
| minoris autem damnare ei permissum est. at si etiam | |
| * * * | |
| * * * qui formulam acci- | |
| <pit,> intendere debet, nec am<plius> * * * | |
| certa condemnatione constringi * * * | 10 |
| * * * | |
| * * * usque uelit. | |
| Si quis intentione plus conplexus fuerit, <causa | 53.1 |
| cadit>, id est rem perdit, nec a praetore in integrum | |
| restituitur, excep<tis> quibusdam casibus, in qui<bus | |
| p>raetor non patitur * * * | |
| * * * | 5 |
| <Plus autem quattuor> modis petitur: re, tempore, | 53a.1 |
| loco, causa. re, uel<ut si quis pro x> milibus, quae ei | |
| debentur, xx milia petierit, <aut> si <is, cuius> ex parte | |
| res esset, totam eam aut maiore ex part<e suam> esse | |
| intender<it>. | 5 |
| <Tempore, ueluti si quis ante diem uel> ante | 53b.1 |
| <condicionem petierit>. | |
| <Loco, ueluti si, quod certo loco> | 53c.1 |
| dari promissum est, id <alio loco sine commemoratio>ne | |
| eius loci petatur, uelut si <is, qui ita stipulatus fuerit: | |
| ephesi> dare spondes? <deinde> Romae p<ure intendat | |
| dari sibi oportere>. * * * | 5 |
| * * * | |
| dare mihi opor<t>ere * * * | |
| * * * | |
| petere, id est non adiecto loco. | |
| Causa plus peti- | 53d.1 |
| tur, uelut si quis in intentione tollat electionem debi- | |
| toris, quam is habet obligationis iure, uelut si quis | |
| ita stipulatus sit: sestertivm x milia avt hominem | |
| stichvm dare spondes? deinde alterutrum eorum [ex | 5 |
| his] petat; nam quamuis petat, quod minus est, plus | |
| tamen petere uidetur, quia potest aduersarius interdum | |
| facilius id praestare, quod non petitur. similiter si | |
| quis genus stipulatus sit, deinde speciem petat, uelut | |
| si quis purpuram stipulatus sit generaliter, deinde | 10 |
| Tyriam specialiter petat; quin etiam licet uilissimam | |
| petat, idem iuris est propter eam rationem, quam | |
| proxime diximus. idem iuris est, si quis generaliter | |
| hominem stipulatus sit, deinde nominatim aliquem | |
| petat, uelut Stichum, quamuis uilissimum. itaque sicut | 15 |
| ipsa stipulatio concepta est, ita et intentio formulae | |
| concipi debet. | |
| Illud satis apparet in incertis for- | 54.1 |
| mulis plus peti non posse, quia cum certa quanti- | |
| tas non petatur, sed qvidqvid <paret> aduersarium | |
| dare facere oportere intendatur, nemo potest | |
| plus intendere. idem iuris est, et si in rem incertae | 5 |
| partis actio data sit, uelut talis: qvantam partem | |
| paret in eo fvndo, qvo de agitvr, actoris esse. | |
| quod genus actionis in paucissimis causis dari solet. | |
| Item palam est, si quis aliud pro alio intenderit, | 55.1 |
| nihil eum periclitari eumque ex integro agere posse, | |
| quia nihil ante uidetur egisse, uelut si is, qui hominem | |
| Stichum petere deberet, Erotem petierit, aut si quis | |
| ex testamento dari sibi oportere intenderit, cui ex | 5 |
| stipulatu debebatur, aut si cognitor aut procurator | |
| intenderit sibi dari oportere. | |
| Sed plus quidem | 56.1 |
| intendere, sicut supra diximus, periculosum est; minus | |
| autem intendere licet. sed de reliquo intra eiusdem | |
| praeturam agere non permittitur; nam qui ita agit, | |
| per exceptionem excluditur, quae exceptio appellatur | 5 |
| litis diuiduae. | |
| At si in condemnatione plus posi- | 57.1 |
| tum sit, quam oportet, actoris quidem periculum | |
| nullum est; sed <reus, cum> iniquam formulam acceperit, | |
| in integrum restituitur, ut minuatur condemnatio. si | |
| uero minus positum fuerit, quam oportet, hoc solum | 5 |
| consequitur <actor>, quod posuit; nam tota quidem res | |
| in iudicium deducitur, constringitur autem condemna- | |
| tionis fine, quam iudex egredi non potest. nec ex ea | |
| parte praetor in integrum restituit; facilius enim reis | |
| praetor succurrit quam actoribus. loquimur autem | 10 |
| exceptis minoribus xxv annorum; nam huius aetatis | |
| hominibus in omnibus rebus lapsis praetor succurrit. | |
| Si in demonstratione plus aut minus positum sit, | 58.1 |
| nihil in iudicium deducitur, et ideo res in integro | |
| manet; et hoc est, quod dicitur falsa demonstratione | |
| rem non perimi. | |
| Sed sunt, qui putant minus recte | 59.1 |
| conprehendi, ut qui forte Stichum et Erotem <em>erit, | |
| recte uideatur ita demonstrare: quod ego de te homi- | |
| nem Erotem emi, et si uelit, de Sticho alia formula | |
| iterum agat, quia uerum est eum, qui duos emerit, | 5 |
| singulos quoque emisse; idque ita maxime Labeoni | |
| uisum est. sed si is, qui unum emerit, de duobus | |
| egerit, falsum demonstrat. idem et in aliis actionibus | |
| est, uelut commodati et depositi. | |
| Sed nos apud | 60.1 |
| quosdam scriptum inuenimus in actione depositi et | |
| denique in ceteris omnibus, ex quibus damnatus unus- | |
| quisque ignominia notatur, eum, qui plus quam opor- | |
| teret demonstrauerit, litem perdere, uelut si quis una | 5 |
| re deposita duas pluresue <se de>posuisse demonstra- | |
| uerit, aut si is, cui pugno mala percussa est, in actione | |
| iniuriarum etiam aliam partem corporis percussam | |
| sibi demonstrauerit; quod an debeamus credere uerius | |
| esse, diligentius requiremus. certe cum duae sint de- | 10 |
| positi formulae, alia in ius concepta, alia in factum, | |
| sicut supra quoque notauimus, et in ea quidem for- | |
| mula, quae in ius concepta est, initio res, de qua agi- | |
| tur, demonstratorio modo designetur, deinde inferatur | |
| iuris inte<n>tio his uerbis: qvidqvid ob eam rem | 15 |
| illvm illi dare facere oportet, in ea uero, quae | |
| in factum concep<ta est, stat>im initio i<nt>entionis alio | |
| modo res, de qua agitur, designetur his uerbis: si pa- | |
| ret illvm apvd <illvm rem> illam deposvisse, dubi- | |
| tare non debemus, quin si quis in formula, quae in | 20 |
| factum composita est, plures res designauerit, quam | |
| deposuerit, litem perdat, quia in intentione plus po<su- | |
| isse uidetur>. * * * | |
| * * * | |
| * * * | 61.1 |
| continetur, ut habita ratione eius, quod inuicem acto- | |
| rem ex eadem causa praestare oporteret, in reliquum | |
| eum, cum quo actum est, condemnare. | |
| Sunt autem | 62.1 |
| bonae fidei iudicia haec: ex empto uendito, locato con- | |
| ducto, negotiorum gestorum, mandati, depositi, fiduciae, | |
| pro socio, tutelae, rei uxoriae. | |
| Liberum est | 63.1 |
| tamen iudici nullam omnino inuicem conpensationis | |
| rationem habere; nec enim aperte formulae ue<r>bis | |
| praecipitur, sed quia id bonae fidei iudicio conueniens | |
| uidetur, id<eo> officio eius contineri creditur. | 5 |
| Alia | 64.1 |
| causa est illius actionis, qua argentarius experitur. | |
| nam is cogitur cum conpensatione agere, et ea con- | |
| pensatio uerbis formulae exprimitur, adeo quidem, ut | |
| statim ab initio conpensatione facta minus intendat | 5 |
| sibi dari oportere. ecce enim si sestertium x milia | |
| debeat Titio, atque ei xx debeantur, sic intendit: si | |
| paret titivm sibi x milia dare oportere amplivs | |
| qvam ipse titio debet. | |
| Item bonorum emptor | 65.1 |
| cum deductione agere iube<tur, id est ut> in hoc solum | |
| aduersarius eius condemnetur, quod superest deducto | |
| eo, quod inuicem ei bonorum emptor defraudatoris | |
| nomine debet. | 5 |
| Inter conpensationem autem, quae | 66.1 |
| argentario opponitur, et deductionem, quae obicitur | |
| bonorum emptori, illa differentia est, quod in con- | |
| pensationem hoc solum uocatur, quod eiusdem gene- | |
| ris et naturae est; ueluti pecunia cum pecunia con- | 5 |
| pensatur, triticum cum tritico, uinum cum uino, adeo | |
| ut quibusdam placeat non omni modo uinum cum | |
| uino aut triticum cum tritico conpensandum, sed ita | |
| si eiusdem naturae qualitatisque sit. in deductionem | |
| autem uocatur et quod non est eiusdem generis; ita- | 10 |
| que si pecuniam petat bonorum emptor et inuicem | |
| frumentum aut uinum is debeat, deducto quanti id | |
| erit, in reliquum experitur. | |
| Item uocatur in de- | 67.1 |
| ductionem et id, quod in diem debetur; conpensatur | |
| autem hoc solum, quod praesenti die debetur. | |
| Praeterea conpensationis quidem ratio in inten- | 68.1 |
| tione ponitur; quo fit, ut si facta conpensatione plus | |
| nummo uno intendat argentarius, causa cadat et ob | |
| id rem perdat. deductum uero ad condemnationem po- | |
| nitur, quo loco plus petenti periculum non interuenit, | 5 |
| utique bonorum emptore agente, qui licet de certa | |
| pecunia agat, incerti tamen condemnationem concipit. | |
| Quia tamen superius mentionem habuimus de | 69.1 |
| actione, qua in peculium filiorum familias seruorum- | |
| que ageretur, opus est, ut de hac actione et de ceteris, | |
| quae eorundem nomine in parentes dominosue dari | |
| solent, diligentius admoneamus. | 5 |
| In primis itaque | 70.1 |
| si iussu patris dominiue negotium gestum erit, in so- | |
| lidum praetor actionem in patrem dominumue com- | |
| parauit, et recte, quia qui ita negotium gerit, magis | |
| patris dominiue quam filii seruiue fidem sequitur. | 5 |
| Eadem ratione comparauit duas alias actiones, | 71.1 |
| exercitoriam et institoriam. tunc autem exercitoria | |
| locum habet, cum pater dominusue filium seruumue | |
| magistrum naui praeposuerit et quid cum eo eius rei | |
| gratia, cui praepositu<s> fuerit, [negotium] gestum erit. | 5 |
| cum enim ea quoque res ex uoluntate patris dominiue | |
| contrahi uideatur, aequissimum esse uisum est in soli- | |
| dum actio<nem> dari; quin etiam licet extraneum quis- | |
| que magistrum naui praeposuerit, siue seruum siue | |
| liberum, exercitoria actio in eum redditur. ideo autem | 10 |
| exercitoria actio appellatur, quia exercitor uocatur | |
| is, ad quem cotidianus nauis quaestus peruenit. in- | |
| stitoria uero f<o>rmula tum locum habet, cum quis | |
| tabernae aut cuilibet negotiationi filium seruumue suum | |
| uel quemlibet extraneum, siue seruum siue liberum, | 15 |
| praeposuerit et quid cum eo eius rei gratia, cui prae- | |
| positus est, contractum fuerit. ideo autem institoria | |
| uocatur, quia qui tabernae praeponitur, institor appel- | |
| latur. quae <e>t ipsa formula in solidum est. | |
| Prae- | 72.1 |
| terea tributoria quoque actio in patrem dominumue | |
| constituta est, cum filius seruusue in peculiari merce | |
| sciente patre dominoue negotietur; nam si quid eius | |
| rei gratia cum eo contra<ctum> fuerit, ita praetor ius | 5 |
| dicit, ut quidquid in <his> mercibus erit, quod inde | |
| receptum erit, id p<ater d>ominusue inter s<e>, si quid debe- | |
| bitur, et ceteros c<re>ditores pro rata portione distri- | |
| buant et si cre<dito>res querantur minus sibi distri- | |
| butum, quam opor<te>ret, in id quod deest hanc eis | 10 |
| actionem pollicetur, <quae u>t diximus, tributoria uoca- | |
| tur. | |
| Est etiam de p<eculio e>t de in rem uerso | 72a.1 |
| actio a praetore constitu<ta. lice>t enim negotium ita | |
| gestum sit cu<m> filio ser<uoue, ut> neque uoluntas neque | |
| consens<us> patri<s dominiue inte>ruenerit, si quid tam<en | |
| ex e>a re, q<uae cum illis gest>a est, in rem patris dom<i- | 5 |
| niue u>ersu<m sit, quatenus in rem eius> uers<u>m fuerit, | |
| eate<nus datur actio.> [<uersum autem quid sit, eget pl>ena | |
| interpr<e>t<a>t<i>o<ne>]. <at si nihil sit uersum, praeto>r dat | |
| action<em dvmtaxat de pecvlio, et edictum ut>itur his | |
| uer<bis>. quod ed<ictum loquitur et de eo, qui dolo malo | 10 |
| peculium a>demerit. si igitur uerbi gratia ex hs · x, | |
| quae seruus tuus a me <mutua accepit, creditori tuo | |
| hs · v soluerit> aut rem <necessariam, puta familiae cibaria, | |
| hs · v emerit> et re<l>i<qua v quolibet modo consumpserit, | |
| pro v quidem in solidum damnari debes, pro ceteris v | 15 |
| eatenus, quatenus in peculio sit. ex quo scilicet apparet, si | |
| tota hs · x in rem tuam uersa fuerint, tota te hs · x consequi | |
| posse; licet enim una est formula, qua de peculio de- | |
| que eo, quod in rem (patris) domini(ue) uersum sit, | |
| agitur, tamen duas habet condemnationes. itaque iudex, | 20 |
| apud quem ea formula agitur, ante dispicere solet, an | |
| in rem (patris) domini(ue) uersum sit, nec aliter ad | |
| peculii aestimationem transit, quam si aut nihil in rem | |
| (patris) domini(ue) uersum intellegatur aut non totum>. | |
| <Cum autem quaeri>t<ur, quantum in peculio sit, ante | 73.1 |
| de>ducitur, quod patri dominoue quique in eius pote- | |
| state sit, a filio seruoue debetur, et quod superest, | |
| hoc solum peculium esse intellegitur. aliquando tamen | |
| id, quod ei debet filius seruusue, qui in potestate pa- | 5 |
| tris dominiue sit, non deducitur ex peculio, uelut si | |
| is, cui debet, in huius ipsius peculio sit. | |
| Ceterum | 74.1 |
| dubium non est, quin et is, qui iussu patris dominiue | |
| contraxit cuique exercitoria uel institoria formula | |
| competit, de peculio aut de in rem uerso agere possit; | |
| sed nemo tam stultus erit, ut qui aliqua illarum actio- | 5 |
| num sine dubio solidum consequi possit, uel in diffi- | |
| cultatem se deducat probandi habere peculium eum, | |
| cum quo contraxerit, exque eo peculio posse sibi satis | |
| fieri uel id, quod persequitur, in rem patris dominiue | |
| uersum esse. | 10 |
| Is quoque, cui tributoria actio con- | 74a.1 |
| petit, de peculio uel de in rem uerso agere potest. | |
| sed huic sane plerumque expedit hac potius actione | |
| uti quam tributoria. nam in tributoria eius solius | |
| peculii ratio habetur, quod in his mercibus est, in qui- | 5 |
| bus negotiatur filius seruusue quodque inde receptum | |
| erit, at in actione peculii, totius. et potest quisque | |
| tertia forte aut quarta uel etiam minore parte peculii | |
| negotiari, maximam uero partem peculii in aliis re- | |
| bus habere; longe magis, si potest adprobari id, quod | 10 |
| <dederit qui> contraxit, in rem patris dominiue uersum | |
| esse, ad hanc actionem transire debet; nam, ut supra | |
| diximus, eadem formula et de peculio et de in rem | |
| uerso agitur. | |
| Ex maleficio filiorum familias seruorumque, | 75.1 |
| ueluti si furtum fecerint aut iniuriam commiserint, | |
| noxales actiones proditae sunt, uti liceret patri domi- | |
| noue aut litis aestimationem suffer<r>e aut noxae dedere. | |
| erat enim iniquum nequitiam eorum ultra ipsorum | 5 |
| corpora parentibus dominisue damnosam esse. | |
| Con- | 76.1 |
| stitutae sunt autem noxales actiones aut legibus aut | |
| edicto praetoris: legibus, uelut furti lege xii tabula- | |
| rum, damni iniuriae lege Aquilia; edicto praetoris, | |
| uelut iniuriarum et ui bonorum raptorum. | 5 |
| Omnes | 77.1 |
| autem noxales actiones caput sequuntur. nam si filius | |
| tuus seruusue noxam commiserit, quamdiu in tua po- | |
| testate est, tecum est actio; si in alterius potestatem | |
| peruenerit, cum illo incipit actio esse; si sui iuris coe- | 5 |
| perit esse, directa actio cum ipso est, et noxae deditio | |
| extinguitur. ex diuerso quoque directa actio noxalis | |
| esse incipit. nam si pater familias noxam commiserit | |
| et is se in adrogationem tibi dederit aut seruus tuus | |
| esse coeperit, <quod> quibusdam casibus accidere primo | 10 |
| commentario tradidimus, incipit tecum noxalis actio | |
| esse, quae ante directa fuit. | |
| Sed si filius patri | 78.1 |
| aut seruus domino noxam commiserit, nulla actio | |
| nascitur. nulla enim omnino inter me et eum, qui in | |
| potestate mea est, obligatio nasci potest; ideoque et | |
| si in alienam potestatem peruenerit aut sui iuris esse | 5 |
| coeperit, neque cum ipso neque cum eo, cuius nunc | |
| in potestate est, agi potest. unde quaeritur, si alienus | |
| seruus filiusue noxam commiserit mihi et is postea | |
| in mea esse coeperit potestate, utrum intercidat actio | |
| an quiescat. nostri praeceptores intercidere putant, | 10 |
| quia in eum casum deducta sit, in quo ab initio con- | |
| sistere non potuerit, ideoque licet exierit de mea po- | |
| testate, agere me non posse. diuersae scholae auctores, | |
| quamdiu in mea potestate sit, quiescere actionem | |
| putant, quia ipse mecum agere non possum, cum | 15 |
| uero exierit de mea potestate, tunc eam resuscitari. | |
| Cum autem filius familias ex noxali causa man- | 79.1 |
| cipio datur, diuersae scholae auctores putant ter eum | |
| mancipio dari debere, quia lege xii tabularum cautum | |
| sit, <ne aliter filius de potestate patris> exeat, quam si | |
| ter fuerit mancipatus; Sabinus et Cassius ceterique | 5 |
| nostrae scholae auctores sufficere unam mancipatio- | |
| nem crediderunt et illas tres legis xii tabularum ad | |
| uoluntarias mancipationes pertinere. | |
| Haec ita de his personis, quae in potestate | 80.1 |
| <sunt>, siue ex contractu siue ex <ma>leficio earum <contro- | |
| uer>sia <si>t. quod uero ad <e>a<s> personas, quae in manu | |
| mancipioue sunt, ita ius dicitur, ut cum ex <contr>actu | |
| earum ag<a>tur, nisi ab eo, cuius iuri subiectae sint, in | 5 |
| solidum defendantur, bona, quae earum f<u>tura forent, | |
| si e<ius> iuri subiectae non essent, ueneant. sed cum | |
| resciss<a capitis deminutione cum iis> imperio continenti | |
| iud<i>c<io> agit<ur>, * * * | |
| * * * | 10 |
| * * * | |
| <Quid> ergo <est?> etiamsi . . , de | 81.1 |
| qua re modo diximus, quoque non permissum fuerit | |
| ei mortuos homines dedere, tamen et si quis eum de- | |
| derit, qui fato suo uita excesserit, aeque liberatur. | |
| Nunc admonendi sumus age<re> nos aut nostro | 82.1 |
| nomine aut alieno, ueluti cognitorio, procuratorio, tu- | |
| torio, curatorio, cum olim, quo tempore legis actiones | |
| in usu fuissent, alieno nomine agere non liceret, prae- | |
| terquam ex ce<r>tis causis. | 5 |
| Cognitor autem certis | 83.1 |
| uerbis in litem coram aduersario substituitur. nam | |
| actor ita cognitorem dat: qvod ego a te uerbi | |
| gratia fvndvm peto, in eam rem lvcivm titivm | |
| tibi cognitorem do; aduersarius ita: qvia tv a me | 5 |
| fvndvm petis, in eam <rem> tibi pvblivm mevivm | |
| cognitorem do. potest, ut actor ita dicat: qvod | |
| ego tecvm agere volo, in eam rem cognitorem | |
| do; aduersarius ita: qvia tv mecvm agere vis, in | |
| eam rem cognitorem do; nec interest, praesens an | 10 |
| absens cognitor detur. sed si absens datus fu<er>it, | |
| cognitor ita erit, si cognouerit et susceperit officium | |
| cognitoris. | |
| Procurator uero nullis certis uerbis | 84.1 |
| in litem substituitur, sed ex solo mandato et absente | |
| et ignorante aduersario constituitur; quin etiam sunt, | |
| qui putant eum quoque procuratorem uideri, cui non | |
| sit mandatum, si modo bona fide accedat ad negotium | 5 |
| et caueat ratam rem dominum habiturum; quamquam | |
| et ille, cui mandatum <est>, plerumque satisdare debet, | |
| quia saepe mandatum initio litis in obscuro est et | |
| postea apud iudicem ostenditur. | |
| Tutores autem | 85.1 |
| et curatores quemadmodum constituantur, primo com- | |
| mentario rettulimus. | |
| Qui autem alieno nomine | 86.1 |
| agit, intentionem quidem ex persona domini sumit, | |
| condemnationem autem in suam personam conuertit. | |
| nam si uerbi gratia L. Titius pro P. Meuio agat, ita | |
| formula concipitur: si paret nvmerivm negidivm | 5 |
| pvblio mevio sestertivm x milia dare oportere, | |
| ivdex, nvmerivm negidivm lvcio titio sestertivm | |
| x milia condemna. si non paret, absolve; in rem | |
| quoque si agat, intendit: pvblii mevii rem esse ex | |
| ivre qviritivm, et condemnationem in suam personam | 10 |
| conuertit. | |
| Ab aduersarii quoque parte si interueniat | 87.1 |
| aliquis, cum quo actio constituitur, intenditur domi- | |
| num dare oportere, condemnatio autem in eius | |
| personam conuertitur, qui iudicium acceperit; sed | |
| cum in rem agitur, nihil in <in>tentione facit eius per- | 5 |
| sona, cum quo agitur, siue suo nomine siue alieno | |
| aliquis iudicio interueniat; tantum enim intenditur | |
| rem actoris esse. | |
| Videamus nunc, quibus ex causis is, cum quo | 88.1 |
| agitur, uel hic, qui a<git, co>gat<ur> satisdare. | |
| Igitur | 89.1 |
| si uerbi gratia in rem tecum agam, satis mihi dare | |
| debes; aequum enim uisum est <te i>deo, quod interea | |
| tibi rem, quae an ad te pertineat dubium est, possi- | |
| dere conceditur, cum satisdatione mihi cauere, ut si | 5 |
| uictus sis nec rem ipsam restituas nec litis aesti- | |
| mationem sufferas, sit mihi potestas aut tecum agendi | |
| aut cum sponsoribus tuis. | |
| Multoque magis debes | 90.1 |
| satisdare mihi, si alieno nomine iudicium accipias. | |
| Ceterum cum in rem actio duplex sit, aut enim | 91.1 |
| per formulam petitoriam agitur aut per sponsionem, | |
| si quidem per formulam petitoriam agitur, illa stipu- | |
| latio locum habet, quae appellatur ivdicatvm solvi, | |
| si uero per sponsionem, illa, quae appellatur pro | 5 |
| praede litis et vindiciarvm. | |
| Petitoria autem | 92.1 |
| formula haec est, qua actor intendit rem suam esse. | |
| Per sponsionem uero hoc modo agimus: prouoca- | 93.1 |
| mus aduersarium tali sponsione: si homo, qvo de | |
| agitvr, ex ivre qviritivm mevs est, sestertios | |
| xxv nvmmos dare spondes? deinde formulam edi- | |
| mus, qua intendimus sponsionis summam nobis dari | 5 |
| oportere; qua formula ita demum uincimus, si proba- | |
| uerimus rem nostram esse. | |
| Non tamen haec | 94.1 |
| summa sponsionis exigitur. non enim poenalis est, | |
| sed praeiudicialis, et propter hoc solum fit, ut per | |
| eam de re iudicetur; unde etiam is, cum quo agitur, | |
| non restipulatur. ideo autem appellata est pro | 5 |
| praede litis vindiciarvm stipulatio, quia in locum | |
| praedium successit, quia olim, cum lege agebatur, | |
| pro lite et u<in>diciis, id est pro re et fructibus, a | |
| possessore petitori dabantur praedes. | |
| Ceterum si | 95.1 |
| apud centumuiros agitur, summam sponsionis non per | |
| formulam petimus, sed per legis actionem sacramento | |
| . . . reo prouocato; eaque sponsio sestertiorum cxxv | |
| nummum fieri solet propter legem Crepereiam. | 5 |
| Ipse autem, qui in rem agit, si suo nomine agat, | 96.1 |
| satis non dat. | |
| Ac nec si per cognitorem quidem | 97.1 |
| agat, ulla satisdatio uel ab ipso uel a domino | |
| desideratur. cum enim certis et quasi sollemnibus | |
| uerbis in locum domini substituatur cognitor, merito | |
| domini loco habetur. | 5 |
| Procurator uero si agat, | 98.1 |
| satisdare iubetur ratam rem dominum habiturum. | |
| periculum enim est, ne iterum dominus de eadem re | |
| experiatur; quod periculum <non> interuenit, si per | |
| cognitorem actum fu<er>it, quia de qua re quisque per | 5 |
| cognitorem egerit, de ea non magis amplius actionem | |
| habet, quam si ipse egerit. | |
| Tutores et curatores | 99.1 |
| eo modo, quo et procuratores, satisdare debere uerba | |
| edicti faciunt; sed aliquando illis satisdatio remittitur. | |
| Haec ita, si in rem agatur; si uero in personam, | 100.1 |
| ab actoris quidem parte, quando satisdari debeat, | |
| quaerentes eadem repetemus, quae diximus in actione, | |
| qua in rem agitur. | |
| Ab eius uero parte, cum quo | 101.1 |
| agitur, si quidem alieno nomine aliquis interueniat, | |
| omni modo satisdari debet, quia nemo alienae rei sine | |
| satisdatione defensor idoneus intellegitur; sed si quidem | |
| cum cognitore agatur, dominus satisdare iubetur, si | 5 |
| uero cum procuratore, ipse procurator. idem et de | |
| tutore et de curatore iuris est. | |
| Quod si proprio | 102.1 |
| nomine aliquis iudicium aliquid accipiat in per- | |
| sonam, certis ex causis satisdare solet, quas ipse | |
| praetor significat. quarum satisdationum duplex causa | |
| est; nam aut propter genus actionis satisdatur aut | 5 |
| propter personam, quia suspecta sit: propter genus | |
| actionis, uelut iudicati depensiue aut cum de moribus | |
| mulieris agitur; propter personam, uelut si cum eo | |
| agitur, qui decoxerit cuiusue bona <a> creditoribus | |
| possessa proscriptaue sunt, siue cum eo herede aga- | 10 |
| tur, quem praetor suspectum aestimauerit. | |
| Omnia autem iudicia aut legitimo iure con- | 103.1 |
| sistunt aut imperio continentur. | |
| Legitima sunt | 104.1 |
| iudicia, quae in urbe Roma uel intra primum urbis | |
| Romae miliarium inter omnes ciues Romanos sub uno | |
| iudice accipiuntur; eaque <e> lege Iulia iudicia<ria>, nisi | |
| in anno et sex mensibus iudicata fuerint, expirant. et | 5 |
| hoc est, quod uulgo dicitur e lege Iulia litem anno | |
| et sex mensibus mori. | |
| Imperio uero continentur | 105.1 |
| recuperatoria et quae sub uno iudice accipiuntur inter- | |
| ueniente peregrini persona iudicis aut litigatoris; in | |
| eadem causa sunt, quaecumque extra primum urbis | |
| Romae miliarium tam inter ciues Romanos quam | 5 |
| inter peregrinos accipiuntur. ideo autem imperio con- | |
| tineri iudicia dicuntur, quia tamdiu ualent, quamdiu is, | |
| qui ea praecepit, imperium habebit. | |
| Et si quidem | 106.1 |
| imperio continenti iudicio actum fuerit, siue in rem | |
| siue in personam, siue ea formula, quae in factum | |
| concepta est, siue ea, quae in ius habet intentionem, | |
| postea nihilo minus ipso iure de eadem re agi potest; | 5 |
| et ideo necessaria est exceptio rei iudicatae uel in | |
| iudicium deductae. | |
| Si uero legitimo iudicio in | 107.1 |
| personam actum sit ea formula, quae iuris ciuilis | |
| habet intentionem, postea ipso iure de eadem re agi | |
| non potest, et ob id exceptio superuacua est; si uero | |
| uel in rem uel in factum actum fuerit, ipso iure nihilo | 5 |
| minus postea agi potest, et ob id exceptio necessaria | |
| est rei iudicatae uel in iudicium deductae. | |
| Alia | 108.1 |
| causa fuit olim legis actionum. nam qua de re actum | |
| semel erat, de ea postea ipso iure agi non poterat; | |
| nec omnino ita, ut nunc, usus erat illis temporibus | |
| exceptionum. | 5 |
| Ceterum potest ex lege quidem esse | 109.1 |
| iudicium, sed legitimum non esse; et contra ex lege | |
| non esse, sed legitimum esse. nam si uerbi gratia | |
| ex lege Aquilia uel Ollinia uel Furia in prouinciis | |
| agatur, imperio continebitur iudicium; idemque iuris | 5 |
| est, et si Romae apud recuperatores agamus uel apud | |
| unum iudicem interueniente peregrini persona; et ex | |
| diuerso si ex ea causa, ex qua nobis edicto praetoris | |
| datur actio, Romae sub uno iudice inter omnes ciues | |
| Romanos accipiatur iudicium, legitimum est. | 10 |
| Quo loco admonendi sumus eas quidem actio- | 110.1 |
| nes, quae ex lege senatusue consultis proficiscuntur, | |
| perpetuo solere praetorem accommodare, eas uero, | |
| quae ex propria ipsius iurisdictione pendent, plerum- | |
| que intra annum dare. | 5 |
| Aliquando tamen <et> per- | 111.1 |
| <petuo eas dat, uelut quibus> imitatur ius legitimum, | |
| quales sunt eae, quas <bonorum posse>ssoribus ceterisque, | |
| qui heredis loco sunt, <accommodat. fur>ti quoque mani- | |
| festi actio, quamuis ex ipsius praetoris iurisdictione | 5 |
| proficiscatur, perpetuo datur; et merito, cum pro capi- | |
| tali poena pecuniaria constituta sit. | |
| Non omnes <autem> actiones, quae in aliquem | 112.1 |
| aut ipso iure <conpe>tunt aut a praetore dantur, etiam | |
| in heredem aeque conpetunt aut dari solent. est enim | |
| certissima iuris regula ex malefici<is> poenales actiones | |
| in heredem nec conpetere nec dari sol<ere>, uelut furti, | 5 |
| ui bonorum raptorum, iniuriarum, damni iniuriae. sed | |
| heredi . . . . dem [uidelicet actoris] huiusmodi actio- | |
| nes competunt nec denegantur, excepta iniuriarum | |
| actione et si qua alia similis inueniatur actio. | |
| Ali- | 113.1 |
| quando tamen <etiam> ex contractu actio neque heredi | |
| neque in heredem conpetit. nam adstipulatoris heres | |
| non habet actionem, sed <et> sponsoris et fidepromisso- | |
| ris heres non tenetur. | 5 |
| Superest, ut dispiciamus, si ante rem iudicatam | 114.1 |
| is, cum quo agitur, post acceptum iudicium satisfaciat | |
| actori, quid officio iudicis conueniat, utrum absoluere | |
| an ideo potius damnare, quia iudicii accipiendi tempore | |
| in ea causa fuerit, ut damnari debeat. nostri prae- | 5 |
| ceptores absoluere eum debere existimant; nec inter- | |
| esse, cuius generis sit iudicium. et hoc est, quod | |
| uolgo dicitur Sabino et Cassio placere omnia iudicia | |
| absolutoria esse. * * * de bonae | |
| fidei autem iudiciis idem sentiunt, quia in eiusmodi | 10 |
| iudiciis liberum est officium iudicis. tantumdem e<t> de | |
| <in> rem actionibus putant, quia <formulae uerb>is id ip<su>m | |
| exp<rimatur> * * * | |
| * * * | |
| sunt etia<m> in personam tales actiones in quibus <ex-> | 15 |
| pr<i>mit<ur> * * * | |
| * * * | |
| actum fuit. | |
| Sequitur, ut de exceptionibus dispiciamus. | 115.1 |
| Conparatae sunt autem exceptiones defendendo- | 116.1 |
| rum eorum gratia, cum quibus agitur. saepe enim | |
| accidit, ut quis iure ciuili teneatur, sed iniquum sit | |
| eum iudicio condemnari. uelut <si> stipulatus sim a | |
| te pecuniam tamquam credendi causa numeraturus nec | 5 |
| numerauerim. nam eam pecuniam a te peti posse | |
| certum est. dare enim te oportet, cum ex stipulatu | |
| tenearis; sed quia iniquum est te eo nomine condem- | |
| nari, placet per exceptionem doli mali te defendi de- | |
| bere. item si pactus fuero tecum, ne id, quod mihi | 10 |
| debeas, a te petam, nihilo minus id ipsum a te petere | |
| possum dari mihi oportere, quia obligatio pacto con- | |
| uento non tollitur; sed placet debere me petentem per | |
| exceptionem pacti conuenti repelli. | |
| In his quo- | 117.1 |
| que actionibus, quae <non> in personam sunt, exceptio- | |
| nes locum habent. uelut si metu me co<e>geris aut dolo | |
| induxeris, ut tibi rem aliquam mancipio dem, tua | |
| est; sin eam rem a me petas, datur mihi exceptio, | 5 |
| per quam, si metus causa te fecisse uel dolo malo | |
| arguero, repelleris. item si fundum litigiosum sciens | |
| a non possidente emeris eumque a possidente petas, | |
| opponitur tibi exceptio, per quam omni modo summo- | |
| ueris. | 10 |
| Exceptiones autem alias in edicto praetor | 118.1 |
| habet propositas, alias causa cognita accommodat. | |
| quae omnes uel ex legibus uel ex his, quae legis | |
| uicem optinent, substantiam cap<i>unt uel ex iurisdictione | |
| praetoris proditae sunt. | 5 |
| Omnes autem exceptiones | 119.1 |
| in contrarium concipiuntur, quam adfirmat is, cum | |
| quo agitur. nam si uerbi gratia reus dolo malo ali- | |
| quid actorem facere dicat, qui forte pecuniam petit, | |
| quam non numerauit, sic exceptio concipitur: si in ea | 5 |
| re nihil dolo malo avli agerii factvm sit neqve | |
| fiat; item si dicat contra pactionem pecuniam peti, | |
| ita concipitur exceptio: si inter avlvm agerivm et | |
| nvmerivm negidivm non convenit, ne ea pecvnia | |
| peteretvr; et denique in ceteris causis similiter con- | 10 |
| cipi solet, ideo scilicet, quia omnis exceptio obicitur | |
| quidem a reo, sed ita formulae inseritur, ut condicio- | |
| nalem faciat condemnationem, id est, ne aliter iudex | |
| eum, cum quo agitur, condemnet, quam si nihil in ea | |
| re, qua de agitur, dolo actoris factum sit; item ne | 15 |
| aliter iudex eum condemnet, quam si nullum pactum | |
| conuentum de non petenda pecunia factum fuerit. | |
| Dicuntur autem exceptiones aut peremptoriae | 120.1 |
| aut dilatoriae. | |
| Peremptoriae sunt, quae perpetuo | 121.1 |
| ualent nec euitari possunt, uelut quod metus causa | |
| aut dolo malo aut quod contra legem senatusue con- | |
| sultum factum est aut quod res iudicata est uel in | |
| iudicium deducta est, item pacti conuenti, quod fac- | 5 |
| tum est, ne omnino pecunia peteretur. | |
| Dilatoriae | 122.1 |
| sunt exceptiones, quae ad tempus ualent, ueluti illius | |
| pacti conuenti, quod factum est uerbi gratia, ne intra | |
| quinquennium peteretur; finito enim eo tempore | |
| non habet locum exceptio. cui similis exceptio est | 5 |
| litis diuiduae et rei residuae. nam si quis partem rei | |
| petierit et intra eiusdem praeturam reliquam partem | |
| petat, hac exceptione summouetur, quae appellatur | |
| litis diuiduae; item si is, qui cum eodem plures lites | |
| habebat, de quibusdam egerit, de quibusdam distulerit, | 10 |
| ut ad alios iudices eant, si intra eiusdem praeturam | |
| de his, quas distulerit, agat, per hanc exceptionem, | |
| quae appellatur rei residuae, summouetur. | |
| Ob- | 123.1 |
| seruandum est autem ei, cui dilatoria obicitur ex- | |
| ceptio, ut differat actionem; alioquin si obiecta ex- | |
| ceptione egerit, rem perdit; non enim post illud tempus, | |
| quo integra re <eam> euitare poterat, adhuc ei potestas | 5 |
| agendi superest re in iudicium deducta et per ex- | |
| ceptionem perempta. | |
| Non solum autem ex | 124.1 |
| tempore, sed etiam ex persona dilatoriae exceptiones | |
| intelleguntur, quales sunt cognitoriae, uelut si is, qui | |
| per edictum cognitorem dare non potest, per cogni- | |
| torem agat, uel dandi quidem cognitoris ius habeat, | 5 |
| sed eum det, cui non licet cognituram suscipere. nam | |
| si obiciatur exceptio cognitoria, si ipse talis erit, ut | |
| ei non liceat cognitorem dare, ipse agere potest; si | |
| uero cognitori non liceat cognituram suscipere, per | |
| alium cognitorem aut per semet ipsum liberam habet | 10 |
| agendi potestatem, et tam hoc quam illo modo euitare | |
| <potest> exceptionem. quod si dissimulauerit eam | |
| et per cognitorem egerit, rem perdit. | |
| Sed per- | 125.1 |
| emptoria quidem exceptione si reus per errorem non | |
| fuerit usus, in integrum restituitur adiciendae ex- | |
| ceptionis gratia. dilatoria uero si non fuerit usus, | |
| an in integrum restituatur, quaeritur. | 5 |
| Interdum euenit, ut exceptio, quae prima facie | 126.1 |
| iusta uideatur, inique noceat actori. quod cum accidit, | |
| alia adiectione opus est adiuuandi actoris gratia. quae | |
| adiectio replicatio uocatur, quia per eam replicatur | |
| atque resoluitur uis exceptionis. nam si uerbi gratia | 5 |
| pactus sum tecum, ne pecuniam, quam mihi debes, a te | |
| peterem, deinde postea in contrarium pacti sumus, id | |
| est ut petere mihi liceat, et, si agam tecum, excipias | |
| tu, ut ita demum mihi condemneris, si non conuenerit, | |
| ne eam pecuniam peterem, nocet mihi exceptio pacti | 10 |
| conuenti; namque nihilo minus hoc uerum manet, | |
| etiam si postea in contrarium pacti sumus; sed quia | |
| iniquum est me excludi exceptione, replicatio mihi | |
| datur ex posteriore pacto hoc modo: <avt si> postea | |
| convenit, vt mihi eam pecvniam petere liceret. | 15 |
| Item si argentarius pretium rei, quae in auctio- | 126a.1 |
| nem uenerit, persequatur, obicitur ei exceptio, ut ita | |
| demum emptor damnetur, si ei res, quam emerit, tra- | |
| dita est, et est iusta exceptio. sed si in auctione prae- | |
| dictum est, ne ante emptori <res> traderetur, quam si | 5 |
| pretium soluerit, replicatione tali argentarius adiuua- | |
| tur: avt si praedictvm est, ne aliter emptori | |
| res traderetvr, qvam si pretivm emptor sol- | |
| verit. | |
| Interdum autem euenit, ut rursus repli- | 127.1 |
| catio, quae prima facie iusta sit, inique reo noceat; | |
| quod cum accidit, adiectione opus est adiuuandi rei | |
| gratia, quae duplicatio uocatur. | |
| Et si rursus ea | 128.1 |
| prima facie iusta uideatur, sed propter aliquam causam | |
| inique actori noceat, rursus adiectione opus est, qua | |
| actor adiuuetur, quae dicitur triplicatio. | |
| Quarum | 129.1 |
| omnium adiectionum usum interdum etiam ulterius, | |
| quam diximus, uarietas negotiorum introduxit. | |
| Videamus etiam de praescriptionibus, quae | 130.1 |
| receptae sunt pro actore. | |
| Saepe enim ex una | 131.1 |
| eademque obligatione aliquid iam praestari oportet, | |
| aliquid in futura praestatione est, uelut cum in singulos | |
| annos uel menses certam pecuniam stipulati fuerimus. | |
| nam finitis quibusdam annis aut mensibus huius qui- | 5 |
| dem temporis pecuniam praestari oportet, futurorum | |
| autem annorum sane quidem obligatio contracta in- | |
| tellegitur, praestatio uero adhuc nulla est; si ergo | |
| uelimus id quidem, quod praestari oportet, petere et in | |
| iudicium deducere, futuram uero obligationis praesta- | 10 |
| tionem in integro relinquere, necesse est, ut cum hac | |
| praescriptione agamus: ea res agatvr, cvivs rei | |
| dies fvit. alioquin si sine hac praescriptione egeri- | |
| mus, ea scilicet formula, qua incertum petimus, cuius | |
| intentio his uerbis concepta est: qvidqvid paret | 15 |
| nvmerivm negidivm avlo agerio dare facere | |
| oportere, totam obligationem, id est etiam futuram, in | |
| hoc iudicium deducimus, et quae ante tempus obligat<i> | |
| * * * | |
| Item si uerbi gratia ex empto agamus, <ut> nobis | 131a.1 |
| fundu<s> mancipio detur, debemus <hoc modo> praescri- | |
| bere: ea res agatvr de fvndo mancipando, ut | |
| postea, si uelimus uacuam possessionem nobis tradi, | |
| * * * | 5 |
| re sumus, totius illius iuris obligatio illa inc<er>ta actione: | |
| qvidqvid ob eam rem nvmerivm negidivm avlo | |
| agerio dare facere oportet, <per inten>tione<m> con- | |
| sumitur, ut postea nobis agere uolentibus de ua<c>ua | |
| possessione tradenda nulla supersit actio. | 10 |
| Prae- | 132.1 |
| scriptiones s<cilicet> appellatas esse ab eo, quod <a>nte | |
| formulas praescribuntur, plus quam manifestum est. | |
| Sed his quidem temporibus, sicut supra quoque | 133.1 |
| notauimus, omnes praescriptiones ab actore proficiscun- | |
| tur. olim autem quaedam et pro reo opponebantur, | |
| qualis illa erat praescriptio: ea res agatvr, s<i in ea | |
| re praeiv>dicivm hereditati non fiat, quae nunc | 5 |
| in speciem exceptionis deducta est et locum habet, | |
| cum petitor hereditatis alio genere iudicii praeiudicium | |
| hereditati faciat, uelut cum singulas res pet<at>; est | |
| enim iniquum per unius * * * | |
| * * * | 10 |
| * * * <in inten>tione formulae de i<ure quaeritur>, id | 134.1 |
| est, cui dari oporteat; et sane domino dari oportet, | |
| quod seruus stipulatur; at in praescriptione de facto | |
| quaeritur, quod secundum naturalem significationem | |
| uerum esse debet. | 5 |
| Quaecumque autem diximus | 135.1 |
| de seruis, eadem de ceteris quoque personis, quae | |
| nostro iuri subiectae sunt, dicta intellegemus. | |
| Item | 136.1 |
| admonendi sumus, si cum ipso agamus, qui incertum | |
| promiserit, ita nobis formulam esse propositam, ut | |
| praescriptio inserta sit formulae loco demonstrationis | |
| hoc modo: ivdex esto. qvod avlvs agerivs de | 5 |
| nvmerio negidio incertvm stipvlatvs est, cvivs | |
| rei dies fvit, qvidqvid ob eam rem nvmerivm | |
| negidivm avlo <agerio> dare facere oportet et | |
| reliqua. | |
| At si cum sponsore aut fideiussore | 137.1 |
| agatur, praescribi solet in persona quidem sponsoris | |
| hoc modo: ea res agatvr, qvod avlvs agerivs | |
| de lvcio titio incertvm stipvlatvs est, qvo no- | |
| mine nvmerivs negidivs sponsor est, cvivs rei | 5 |
| dies fvit; in persona uero fideiussoris: ea res aga- | |
| tvr, qvod nvmerivs negidivs pro lvcio ti<ti>o in- | |
| certvm fide sva esse ivssit, cvivs rei dies fvit; | |
| deinde formula subicitur. | |
| Superest, ut de interdictis dispiciamus. | 138.1 |
| Certis igitur ex causis praetor aut proconsul | 139.1 |
| principaliter auctoritatem suam finiendis controuersiis | |
| interponit. quod tum maxime facit, cum de posses- | |
| sione aut quasi possessione inter aliquos contenditur; | |
| et in summa aut iubet aliquid fieri aut fieri prohibet. | 5 |
| formulae autem et uerborum conceptiones, quibus in | |
| ea re utitur, interdicta dec<retaue uocantur>. | |
| Vo- | 140.1 |
| cantur autem decreta, cum fieri aliquid iubet, uelut | |
| cum praecipit, ut aliquid exhibeatur aut restituatur, | |
| interdicta uero, cum prohibet fieri, uelut cum prae- | |
| cipit, ne sine uitio possidenti uis fiat, neue in loco | 5 |
| sacro aliquid fiat. unde omnia interdicta aut restituto- | |
| ria aut exhibitoria aut prohibitoria uocantur. | |
| Nec | 141.1 |
| tamen cum quid iusserit fieri aut fieri prohibuerit, | |
| statim peractum est negotium, sed ad iudicem re- | |
| cuperatoresue itur et ibi editis formulis quaeritur, an | |
| aliquid aduersus praetoris edictum factum sit uel an | 5 |
| factum non sit, quod is fieri iusserit. et modo cum | |
| poena agitur modo sine poena: cum poena, uelut cum | |
| per sponsionem agitur, sine poena, uelut cu<m> arbiter | |
| petitur; et quidem ex prohibitoriis interdictis semper | |
| per sponsionem agi solet, ex restitutoriis uero uel ex- | 10 |
| hibitoriis modo per sponsionem, modo per formulam | |
| agitur, quae arbitraria uocatur. | |
| Principalis igitur diuisio in eo est, quod aut | 142.1 |
| prohibitoria sunt interdicta aut restitutoria aut exhibi- | |
| toria. | |
| Sequens in eo est diuisio, quod uel ad- | 143.1 |
| ipiscendae possessionis causa conparata sunt uel reti- | |
| nendae uel reciperandae. | |
| Adipiscendae posses- | 144.1 |
| sionis causa interdictum accommodatur bonorum posses- | |
| sori, cuius principium est qvorvm bonorvm; eiusque | |
| uis et potestas haec est, ut quod quisque ex his bonis, | |
| quorum possessio alicui data est, pro herede aut pro | 5 |
| possessore <possidet doloue fecit, quo minus> possideret, | |
| id ei, cui bonorum possessio data est, restituatur. pro | |
| herede autem possidere uidetur tam is, qui heres est, | |
| quam is, qui putat se heredem esse; pro possessore | |
| is possidet, qui sine causa aliquam rem hereditariam | 10 |
| uel etiam totam hereditatem sciens ad se non per- | |
| tinere possidet. ideo autem adipiscendae possessionis | |
| uocatur, quia ei tantum utile est, qui nunc primum | |
| conatur adipisci rei possessionem; itaque si quis | |
| adeptus possessionem amiserit, desinit ei id interdictum | 15 |
| utile esse. | |
| Bonorum quoque emptori similiter | 145.1 |
| proponitur interdictum, quod quidam possessorium | |
| uocant. | |
| Item ei, qui publica bona emerit, eius- | 146.1 |
| dem condicionis interdictum proponitur, quod appella- | |
| tur sectorium, quod sectores uocantur, qui publice bona | |
| mercantur. | |
| Interdictum quoque, quod appellatur | 147.1 |
| Saluianum, apiscendae possessionis <causa> comparatum | |
| est, eoque utitur dominus fundi de rebus coloni, quas | |
| is pro mercedibus fundi pignori futuras pepigisset. | |
| Retinendae possessionis causa solet interdictum | 148.1 |
| reddi, cum ab utraque parte de proprietate alicuius | |
| rei controuersia est et ante quaeritur, uter ex litiga- | |
| toribus possidere et uter petere debeat. cuius rei gratia | |
| comparata sunt vti possidetis et vtrvbi. | 5 |
| Et | 149.1 |
| quidem vti possidetis interdictum de fundi uel | |
| aedium possessione redditur, vtrvbi uero de rerum | |
| mobilium possessione. | |
| Et si quidem de fundo uel | 150.1 |
| aedibus interdicitur, eum potiorem esse praetor iubet, | |
| qui eo tempore, quo interdictum redditur, nec ui nec | |
| clam nec precario ab aduersario possideat; si uero de | |
| re mobili, eum potiorem esse iubet, qui maiore parte | 5 |
| eius anni nec ui nec clam nec precario ab aduersario | |
| possederit; idque satis ipsis uerbis interdictorum | |
| significatur. | |
| Sed in vtrvbi interdicto non solum | 151.1 |
| sua cuique possessio prodest, sed etiam alteri<u>s, quam | |
| iustum est ei accedere, uelut eius, cui heres extiterit, | |
| eiusque, a quo emerit uel ex donatione aut dotis | |
| nomine acceperit. itaque si nostrae possessioni iuncta | 5 |
| alterius iusta possessio exsuperat aduersarii possessio- | |
| nem, nos eo interdicto uincimus. nullam autem pro- | |
| priam possessionem habenti accessio temporis nec | |
| datur nec dari potest. nam ei, quod nullum est, nihil | |
| accedere potest. sed et si uitiosam habeat possessio- | 10 |
| nem, id est aut ui aut clam aut precario ab aduersario | |
| adquisitam, non datur accessio; nam ei <possessio> | |
| sua nihil prodest. | |
| Annus autem retrorsus nume- | 152.1 |
| ratur. itaque si tu uerbi gratia viii mensibus posse- | |
| deris prioribus et ego vii posterioribus, ego potior | |
| ero, quod trium priorum mensium possessio nihil tibi | |
| in hoc interdicto prodest, quod alterius anni possessio | 5 |
| est. | |
| Possidere autem uidemur non solum, si ipsi | 153.1 |
| possideamus, sed etiam si nostro nomine aliquis in | |
| possessione sit, licet is nostro iuri subiectus non | |
| sit, qualis est colonus et inquilinus. per eos quoque, | |
| apud quos deposuerimus aut quibu<s> commodauerimus | 5 |
| aut quibus gratuitam habitationem praestiterimus, | |
| ipsi possidere uidemur. et hoc est, quod uolgo dicitur | |
| retineri possessionem posse per quemlibet, qui nostro | |
| nomine sit in possessione. quin etiam plerique putant | |
| animo quoque <retine>ri possessio<nem, id est ut, quamuis | 10 |
| neque ipsi simus in possessione> neque nostro nomine | |
| alius, tamen si non relinquendae possessionis animo, | |
| sed postea reuersuri inde discesserimus, retinere pos- | |
| sessionem uideamur. apisci uero possessionem per | |
| quos possimus, secundo commentario rettulimus; nec | 15 |
| ulla dubitatio est, quin animo possessionem apisci non | |
| possimus. | |
| Reciperandae possessionis causa solet | 154.1 |
| interdictum dari, si quis ex possessione ui deiectus | |
| sit. nam ei proponitur interdictum, cuius principium | |
| est vnde tv illvm vi deiecisti, per quod is, qui | |
| deiecit, cogitur ei restituere rei possessionem, si modo | 5 |
| is, qui deiectus est, nec ui nec clam nec precario <ab | |
| eo> possideret. <nam>que eum, qui a me ui aut clam | |
| aut precario possidet, inpune deici<o>. | |
| Interdum | 155.1 |
| tamen etsi eum ui deiecerim, qui a me ui aut clam | |
| aut precario possideret, cogor ei restituere possessio- | |
| nem, uelut si armis eum ui deiecerim. nam propter | |
| atrocitatem delicti in tantum patior actionem, ut omni | 5 |
| modo debeam ei restituere possessionem. armorum | |
| autem appellatione non solum scuta et gladios et | |
| galeas significari intellegemus, sed et fustes et la- | |
| pides. | |
| Tertia diuisio interdictorum in hoc est, quod | 156.1 |
| aut simplicia sunt aut duplicia. | |
| Simplicia <sunt>, | 157.1 |
| [uelut] in quibus alter actor, alter reus est, qualia | |
| sunt omnia restitutoria aut exhibitoria. namque actor | |
| est, qui desiderat aut exhiberi aut restitui, reus is est, | |
| a quo desideratur, ut exhibeat aut restituat. | 5 |
| Pro- | 158.1 |
| hibitoriorum autem interdictorum [interdum] alia du- | |
| plicia, alia simplicia sunt. | |
| Simplicia sunt, uelut | 159.1 |
| quibus prohibet praetor in loco sacro aut in flumine | |
| publico ripaue eius aliquid facere reum. nam actor | |
| est, qui desiderat, ne quid fiat, reus is, qui aliquid | |
| facere conatur. | 5 |
| Duplicia sunt uelut vti possi- | 160.1 |
| detis interdictum et vtrvbi. ideo autem duplicia | |
| uocantur, quod par utriusque litigatoris in his condi- | |
| cio est, nec quisquam praecipue reus uel actor intel- | |
| legitur, sed unusquisque tam rei quam actoris partes | 5 |
| sustinet; quippe praetor pari sermone cum utroque | |
| loquitur. nam summa conceptio eorum interdictorum | |
| haec est: vti nvnc possidetis, qvo minvs ita pos- | |
| sideatis, vim fieri veto; item alterius: vtrvbi hic | |
| homo, de qvo agitvr, [apvd qvem] maiore parte | 10 |
| hvivs anni fvit, qvo minvs is evm dvcat, vim | |
| fieri veto. | |
| Expositis generibus interdictorum sequitur, ut | 161.1 |
| de ordine et de exitu eorum dispiciamus; et incipia- | |
| mus a simplicibus. | |
| <Si> igitur restitutorium uel | 162.1 |
| exhibitorium interdictum redditur, uelut ut restituatur | |
| ei possessio, qui ui deiectus est, aut exhibeatur liber- | |
| tus, cui patronus operas indicere uellet, modo sine | |
| periculo res ad exitum perducitur, modo cum periculo. | 5 |
| Namque si arbitrum postulauerit is, cum quo | 163.1 |
| agitur, accipit formulam, quae appellatur arbitraria, | |
| et iudicis arbitrio si quid restitui uel exhiberi debeat, | |
| id sine periculo exhibet aut restituit et ita absolui- | |
| tur; quod si nec restituat neque exhibeat, quanti ea | 5 |
| res est, condemnatur. sed et actor sine poena ex- | |
| peritur cum eo, q<uem> neque exhibere neque restituere | |
| quicquam oportet, praeterquam si calumniae iudicium | |
| ei oppositum fuerit decimae partis. quamquam Pro- | |
| culo placu<it non esse permitten>dum calumniae iudicio | 10 |
| uti ei, qui arbitrum postulaue<rit>, quasi hoc ipso con- | |
| fessus uideatur restituere se uel exhibere debere. sed | |
| alio iure utimur et recte; potius enim ut modestiore | |
| uia litiget, arbitrum quisque petit, quam quia con- | |
| fitetur. | 15 |
| <Ceterum> obseruare debet is, qui uult | 164.1 |
| arbitrum petere, ut statim petat, antequam ex iure | |
| exeat, [id est antequam a praetore <dis>cedat]; sero | |
| enim petentibus non indulgetur. | |
| I<ta>que si arbi- | 165.1 |
| trum non petierit, sed tacitus de iure exierit, cum | |
| periculo res ad exitum perducitur. nam actor prouocat | |
| aduersarium sponsione, <quod> contra edictum prae- | |
| toris non exhibuerit aut non restituerit; ille autem ad- | 5 |
| uersus sponsionem aduersarii restipulatur; deinde actor | |
| quidem sponsionis formulam edit aduersario, ille huic | |
| inuicem restipulationis. sed actor sponsionis f<ormulae> | |
| s<ubicit> et aliud iudicium de re restituenda uel ex- | |
| hibenda, ut si sponsione uicerit, nisi ei res exhibeatur | 10 |
| aut restituatur, * * * | |
| * * * | |
| * * * fructus licitando, is tantisper in pos- | 166.1 |
| sessione constituitur, si modo aduersario suo fructuaria | |
| stipu<latione cau>erit, cuius uis et potestas haec est, ut | |
| si contra eum <de poss>ess<ione> pronun<tiatum f>uer<it, e>am | |
| summam aduersario soluat. haec autem licendi con- | 5 |
| tentio fructus licitatio uocatur, scilicet quia * * * | |
| * * * | |
| postea alter alterum sponsione prouocat, quod aduersus | |
| edictum praetoris possidenti sibi uis facta sit, et | |
| inuicem ambo restipulantur aduersus sponsionem: | 10 |
| * * * una inter eos spon- | |
| sio item<que re>stipulatio u<na> * * * ad eam fit. | |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | 166a.1 |
| iudex, apud quem de ea re agitur, illud scilicet requirit, | |
| <quod> praetor interdicto conplexus est, id est, uter eorum | |
| eum fundum easue aedes per id tempus, quo interdictum | |
| redditur, nec ui nec clam nec precario possideret. | 5 |
| cum iudex id explorauerit et forte secundum me iudi- | |
| catum sit, aduersarium mihi et sponsionis et restipu- | |
| lationis summas, quas cum eo feci, condemnat et | |
| conuenienter me sponsionis et restipulationis, quae | |
| mecum factae sunt, absoluit; et hoc amplius si apud | 10 |
| aduersarium meum possessio <e>st, quia is fructus lici- | |
| tatione uicit, nisi restituat mihi possessionem, Cascel- | |
| liano siue secutorio iudicio condemnatur. | |
| Ergo | 167.1 |
| is, qui fructus licitatione uicit, si non probat ad se | |
| pertinere possessionem, sponsionis et restipulationis | |
| et fructus licitationis summam poenae nomine soluere | |
| et praeterea possessionem restituere iubetur et hoc | 5 |
| amplius fructus, quos interea percepit, reddit; summa | |
| enim fructus licitationis non pretium est fructuum, | |
| sed poenae nomine soluitur, quod quis alienam pos- | |
| sessionem per hoc tempus retinere et facultatem fruendi | |
| nancisci conatus est. | 10 |
| Ille autem, qui fructus lici- | 168.1 |
| tatione uictus est, si non probauerit ad se pertinere | |
| possessionem, tantum sponsionis et restipulationis sum- | |
| mam poenae nomine debet. | |
| Admonendi tamen | 169.1 |
| sumus liberum esse ei, qui fructus licitatione uictus | |
| erit, omissa fructuaria stipulatione, sicut Cascelliano | |
| siue secutorio iudicio de p<ossess>ione reciperanda ex- | |
| peritur, ita s<imiliter> de fructus licitatione agere. in | 5 |
| quam rem proprium iudicium conparatum est, quod | |
| appellatur fructuarium, quo nomine actor iudicatum | |
| solui satis accipit. dicitur autem et hoc iudicium | |
| secutorium, quod sequitur sponsionis uictoriam; sed | |
| non aeque Cascellianum uocatur. | 10 |
| Sed quia non- | 170.1 |
| nulli interdicto reddito cetera ex interdicto facere no- | |
| lebant atque ob id non poterat res expediri, praetor | |
| in eam rem prospexit et comparauit interdicta, quae | |
| secundaria appellamus, quod secundo loco redduntur. | 5 |
| quorum u<is et potest>as haec est, ut qui cetera ex | |
| interdicto non faciat, uelut qui uim non faciat aut | |
| fructus non liceatur aut qui fructus licitationis satis | |
| non det aut si sponsiones non faciat sponsionumue | |
| iudicia non accipiat, siue possideat, restituat aduer- | 10 |
| sario possessionem, s<iue non> possideat, uim illi possi- | |
| denti non faciat. itaque etsi alias potue<rit> interdicto | |
| vti possidetis uincere, si cetera ex interdicto | |
| <fecisset> * * * , tamen per interdictum se- | |
| cundarium u<incitur. * * * | 15 |
| * * * | |
| * * * Sabi>nus et Cassius secuti fuerint * * * | |
| * * * | |
| * * * | |
| * * * | 171.1 |
| pecuniaria poena modo iurisiurandi religione <coer>cen | |
| * * *. eaque praetor * * * ideo * * * ad- | |
| uersus in<fitiantes ex quibusdam> causis dupli actio | |
| constituitur, uelut si iudicati aut depensi aut damni | 5 |
| iniuriae aut legatorum per damnationem relictorum | |
| nomine agitur. ex quibusdam causis sponsionem facere | |
| permittitur, uelut de pecunia certa credita et pecunia | |
| constituta, sed certae quidem creditae pecuniae tertiae | |
| partis, constitutae uero pecuniae partis dimidiae. | 10 |
| Quod si neque sponsionis neque dupli actionis peri- | 172.1 |
| culum ei, cum quo agitur, iniungatur ac ne statim | |
| quidem ab initio pluris quam simpli sit actio, per- | |
| mittit praetor iusiurandum exigere non calvmniae | |
| cavsa infitias ire. unde quamuis heredes uel qui | 5 |
| heredum loco habentur * * * obligati sint, item | |
| feminae pupillique ex<iman>t<ur> periculo sponsionis, | |
| iubet tamen eos i<u>rare. | |
| Statim autem ab initio | 173.1 |
| pluris quam simpli actio est uelut furti manifesti qua- | |
| drupli, nec manifesti dupli, concepti et oblati tripli: | |
| nam ex his causis et aliis quibusdam, siue quis neget | |
| siue fateatur, pluris quam simpli est actio. | 5 |
| Actoris quoque calumnia coercetur modo | 174.1 |
| calumniae iudicio, modo contrario, modo iureiurando, | |
| modo restipulatione. | |
| Et quidem calumniae iudi- | 175.1 |
| cium aduersus omnes actiones locum habet et est de- | |
| cimae partis, <praeterquam quod> aduersus adsertorem | |
| tertiae partis est. | |
| Liberum est autem ei, cum | 176.1 |
| quo agitur, aut calumniae iudicium opponere aut | |
| iusiurandum exigere non calvmniae cavsa agere. | |
| Contrarium autem iudicium ex certis causis con- | 177.1 |
| stitui<tur>, uelut si iniuriarum agatur et si cum muliere | |
| eo nomine agatur, quod dic<a>tur uentris nomine in | |
| possessionem missa dolo malo ad alium possessionem | |
| transtulisse, et si quis eo nomine agat, quod dicat se | 5 |
| a praetore in possessionem missum ab alio quo ad- | |
| missum non esse. sed aduersus iniuriarum quidem | |
| actionem decimae partis datur, aduersus uero duas | |
| istas quintae. | |
| Seuerior autem coercitio est per | 178.1 |
| contrarium iudicium. nam calumniae iudicio x. partis | |
| nemo damnatur nisi qui intellegit non recte se agere, | |
| sed uexandi aduersarii gratia actionem instituit potius- | |
| que ex iudicis errore uel iniquitate uictoriam sperat | 5 |
| quam ex causa ueritatis. calumnia enim in adfectu | |
| est, sicut furti crimen. contrario uero iudicio omni | |
| modo damnatur actor, si causam non tenuerit, licet | |
| aliqua opinione inductus crediderit se recte agere. | |
| Vtique autem ex quibus causis contrario iudicio | 179.1 |
| agi potest, etiam calumniae iudicium locum habet; | |
| sed alterutro tantum iudicio agere permittitur. qua | |
| ratione si iusiurandum de calumnia exactum fuerit, | |
| quemadmodum calumniae iudicium non datur, ita et | 5 |
| contrarium non dari debet. | |
| Restipulationis quo- | 180.1 |
| que poena ex certis causis fieri solet; et quemadmo- | |
| dum contrario iudicio omni modo condemnatur actor, | |
| si causam non tenuerit, nec requiritur, an scierit non | |
| recte se agere, ita etiam restipulationis poena omni | 5 |
| modo damnatur actor, si uincere non potuerit. | |
| Qui | 181.1 |
| autem restipulationis poenam patitur, ei neque calum- | |
| niae iudicium opponitur neque iurisiurandi religio in- | |
| iungitur; nam contrarium iudicium ex his causis | |
| locum non habere palam est. | 5 |
| Quibusdam iudiciis damnati ignominiosi fiunt, | 182.1 |
| uelut furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum, item | |
| pro socio, fiduciae, tutelae, mandati, depositi. sed furti | |
| aut ui <bonorum> raptorum aut iniuriarum non solum | |
| damnati notantur ignominia, sed etiam pacti, ut in | 5 |
| edicto praetoris scriptum est; et recte. plurimum enim | |
| interest, utrum ex delicto aliquis an ex contractu debi- | |
| tor sit. nec tamen ulla parte edicti id ipsum nomi- | |
| natim exprimitur, ut aliquis ignominiosus sit, sed | |
| qui prohibetur et pro alio postulare <et co>gn<i>torem | 10 |
| dare procuratoremue habere, item <pro>curatorio aut | |
| cogni<to>rio nomine iudicio interuenire, ignominiosus | |
| esse <dicitur>. | |
| In summa sciendum est eum, qui cum aliquo | 183.1 |
| consistere uelit, <in ius uocare> oportere et eum, qui | |
| uocatus est, si non uenerit, poenam ex edicto prae- | |
| toris committere. quasdam tamen personas sine per- | |
| missu praetoris in ius uocare non licet, uelut parentes | 5 |
| patronos patronas, item liberos et parentes patroni | |
| patronaeue; et in eum, qui aduersus ea egerit, poena | |
| constituitur. | |
| Cum autem in ius uocatus fuerit | 184.1 |
| aduersarius neque eo die finiri potuerit negotium, | |
| uadimonium ei faciendum est, id est ut promittat se | |
| certo die sisti. | |
| Fiunt autem uadimonia quibus- | 185.1 |
| dam ex causis pura, id est sine satisdatione, quibus- | |
| dam cum satisdatione, quibusdam iureiurando, quibus- | |
| dam recuperatoribus suppositis, id est, ut qui non | |
| steterit, is protinus a recuperatoribus in summam | 5 |
| uadimonii condemnetur; eaque singula diligenter prae- | |
| toris edicto significantur. | |
| Et si quidem iudicati | 186.1 |
| depensiue agetur, tanti fit uadimonium, quanti ea res | |
| erit; si uero ex ceteris causis, quanti actor iurauerit | |
| non calumniae causa postulare sibi uadimonium pro- | |
| mitti: nec tamen <pluris quam partis dimidiae nec> | 5 |
| pluribus quam sestertium c milibus fit uadimonium. | |
| itaque si centum milium res erit nec iudicati depen- | |
| siue agetur, non plus quam sestertium quinquaginta | |
| milium fit uadimonium. | |
| Quas autem personas | 187.1 |
| sine permissu praetoris inpune in ius uocare non pos- | |
| sumus, easdem nec uadimonio inuitas obligare nobis | |
| possumus, praeterquam si praetor aditus permittat. |