TITVLVS V
DE ADOPTIONIBVS
  Adoptio naturae similitudo est, ut aliquis filium 1.5.pr.1
habere possit, quem non generauerit.
Et ipsa adop- 1.1
tio duobus modis fit: una, quae arrogatio dicitur,
alia quae adoptio. Arrogatio est, quando aliquis pa-
trem non habens adoptatur, et ipse se in potestatem
adoptiui patris dat. Et ideo arrogatio dicitur, quia 5
et ille qui adoptat interrogatur, utrum illum, quem
adoptat, filium habere uelit: et ille qui adoptatur,
interrogatur utrum id fieri uelit. Illa uero alia adoptio
est, ubi quis patrem habens, ab alio patre adoptatur:
et ita ille, qui adoptatur, de certi patris potestate 10
discedit, et in adoptiui patris incipit esse potestate.
Nam et feminae adoptari possunt, ut loco filiarum 2.1
adoptiuis patribus habeantur: feminae uero adoptare
non possunt, quia nec filios a se natos in potestate
habent.
Spadones autem, qui generare non possunt, 3.1
adoptare possunt: et licet filios generare non possint,
quos adoptauerint, filios habere possunt.
Si quis 4.1
uero filios habens se dederit adoptandum, non solum
ipse in patris adoptiui potestatem redigitur, sed et
filii eius; si tamen auum paternum non habuerint, in
adoptiui patris transeunt potestatem, tamquam nepotes. 5