| Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque | 15.22.pr.1 |
| simulamentis, quibus ad barbaros milites continendos concilian- | |
| dosque sibi utebatur. | |
| Sertorius, uir acer egregiusque dux, et utendi regendique | 1.1 |
| exercitus peritus fuit. Is in temporibus difficillimis et menti- | 2.1 |
| ebatur ad milites, si mendacium prodesset, et litteras com- | |
| positas pro ueris legebat et somnium simulabat et falsas | |
| religiones conferebat, si quid istae res eum apud militum | |
| animos adiutabant. | 5 |
| Illud adeo Sertorii nobile est: | 3.1 |
| Cerua | 4.1 |
| alba eximiae pulchritudinis et uiuacissimae celeritatis a | |
| Lusitano ei quodam dono data est. Hanc sibi oblatam | 5.1 |
| diuinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum | |
| monereque et docere, quae utilia factu essent, persuadere | |
| omnibus instituit ac, si quid durius uidebatur, quod im- | |
| perandum militibus foret, a cerua sese monitum praedicabat. | 5 |
| Id cum dixerat, uniuersi tamquam si deo libentes parebant. | |
| Ea cerua quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, | 6.1 |
| festinatione ac tumultu consternata in fugam se prorupit | |
| atque in palude proxima delituit et postea requisita perisse | |
| creditast. Neque multis diebus post inuentam esse ceruam | 7.1 |
| Sertorio nuntiatur. Tum, qui nuntiauerat, iussit tacere ac, | 8.1 |
| ne cui palam diceret, interminatus est praecepitque, ut eam | |
| postero die repente in eum locum, in quo ipse cum amicis | |
| esset, inmitteret. Admissis deinde amicis postridie uisum | |
| sibi esse ait in quiete ceruam, quae perisset, ad se reuerti | 5 |
| et, ut prius consuerat, quod opus esset facto, praedicere; | |
| tum seruo, quod imperauerat, significat, cerua emissa in | 9.1 |
| cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta ad- | |
| miratio est. | |
| Eaque hominum barbarorum credulitas Sertorio in magnis | |
| rebus magno usui fuit. Memoriae proditum est ex his nati- | 10.1 |
| onibus, quae cum Sertorio faciebant, cum multis proeliis | |
| superatus esset, neminem umquam ab eo desciuisse, quam- | |
| quam id genus hominum esset mobilissimum. |