* * * 19.9.pr.1
  Adulescens e terra Asia de equestri loco laetae indolis 1.1
moribusque et fortuna bene ornatus et ad rem musicam
facili ingenio ac lubenti cenam dabat amicis ac magistris sub
urbe in rusculo celebrandae lucis annuae, quam principem
sibi uitae habuerat. Venerat tum nobiscum ad eandem 2.1
cenam Antonius Iulianus rhetor, docendis publice iuuenibus
magister, Hispano ore florentisque homo facundiae et rerum
litterarumque ueterum peritus. Is, ubi eduliis finis et poculis 3.1
mox sermonibusque tempus fuit, desiderauit exhiberi, quos
habere eum adulescentem sciebat, scitissimos utriusque
sexus, qui canerent uoce et qui psallerent. Ac posteaquam 4.1
introducti pueri puellaeque sunt, iucundum in modum
Ἀνακρεόντεια pleraque et Sapphica et poetarum quoque re-
centium ἐλεγεῖα quaedam erotica dulcia et uenusta cecine-
runt. Oblectati autem sumus praeter multa alia uersiculis 5.1
lepidissimis Anacreontis senis, quos equidem scripsi, ut
interea labor hic uigiliarum et inquies suauitate paulisper
uocum atque modulorum adquiesceret:
    τὸν ἄργυρον τορεύσας 6.1
    Ἥφαιστέ μοι ποίησον
    πανοπλίας μὲν οὐχί,
    τί γὰρ μάχαισι κἀμοί;
    ποτήριον δὲ κοῖλον, 5
    ὅσον δύνῃ, βάθυνον.
    καὶ μὴ ποίει κατ’ αὐτὸ
    μήτ’ ἄστρα μήτ’ ἀμάξας·
    τί Πλειάδων μέλει μοι,
    τί δ’ ἀστέρος Βοώτεω; 10
    ποίησον ἀμπέλους μοι
    καὶ βότρυας κατ’ αὐτῶν
    καὶ χρυσέους πατοῦντας
    ὁμοῦ καλῷ Λυαίῳ
    Ἔρωτα καὶ Βάθυλλον. 15
  Tum Graeci plusculi, qui in eo conuiuio erant, homines 7.1
amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti,
Iulianum rhetorem lacessere insectarique adorti sunt
tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra
Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgi- 5
osaque esset eiusque linguae exercitationes doceret, quae
nullas uoluptates nullamque mulcedinem Veneris atque
Musae haberet; saepeque eum percontabantur, quid de
Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis
nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecis- 10
set, 'nisi Catullus' inquiunt 'forte pauca et Caluus itidem
pauca. Nam Laeuius inplicata et Hortensius inuenusta et
Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia
fecerunt atque absona.'
  Tum ille pro lingua patria tamquam pro aris et focis 8.1
animo inritato indignabundus 'cedere equidem' inquit
'uobis debui, ut in tali asotia atque nequitia Alcinoum
uinceretis et sicut in uoluptatibus cultus atque uictus, ita
in cantilenarum quoque mollitiis anteiretis. Sed ne nos, id 9.1
est nomen Latinum, tamquam profecto uastos quosdam et
insubidos ἀναφροδισίας condemnetis, permittite mihi,
quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica
oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite 5
nostros quoque antiquiores ante eos, quos nominastis, poetas
amasios ac uenerios fuisse.'
  Tum resupinus capite conuelato uoce admodum quam 10.1
suaui uersus cecinit Valerii Aeditui, ueteris poetae, item
Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, uenustius, limati-
us, tersius Graecum Latinumue nihil quicquam reperiri puto.
  Aeditui uersus: 11.1
    dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis,
      quid mi abs te quaeram, uerba labris abeunt,
    per pectus manat subito <subido> mihi sudor:
      sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo. 5
Atque item alios uersus eiusdem addidit, non hercle minus 12.1
dulces quam priores:
    quid faculam praefers, Phileros, qua est nil opus nobis?
      ibimus sic, lucet pectore flamma satis.
    istam nam potis est uis saeua extinguere uenti 5
      aut imber caelo candidus praecipitans;
    at contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa,
      nullast quae possit uis alia opprimere.
Item dixit uersus Porcii Licini hosce: 13.1
    custodes ouium tenerae propaginis, agnum,
      quaeritis ignem? ite huc; quaeritis? ignis homost.
    si digito attigero, incendam siluam simul omnem,
      omne pecus flammast, omnia qua uideo. 5
Quinti Catuli uersus illi fuerunt: 14.1
    aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum
      deuenit. sic est: perfugium illud habet.
    quid, si non interdixem, ne illunc fugitiuum
      mitteret ad se intro, sed magis eiceret? 5
    ibimus quaesitum. uerum, ne ipsi teneamur,
      formido. quid ago? da, Venus, consilium.