| De his, quae habere συμπτωσίαν uidentur cum luna †mansuescente ac | 20.8.pr.1 |
| senescente. | |
| Annianus poeta in fundo suo, quem in agro Falisco pos- | 1.1 |
| sidebat, agitare erat solitus uindemiam hilare atque amoeni- | |
| ter. Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris uocauit. | 2.1 |
| Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma | 3.1 |
| missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, | |
| sed inuberes macriusculaeque essent, 'luna' inquit Annianus | |
| 'nunc uidelicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti quae- | |
| dam alia, tenuis exuctaque est.' Cum quaereremus, quae alia | 4.1 |
| item senescente luna tabescerent, 'nonne Lucilium' inquit | |
| 'nostrum meministis dicere: | |
| luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras | |
| et iecur addit? | 5 |
| Eadem autem ipsa, quae crescente luna gliscunt, deficiente | 5.1 |
| contra defiunt. Aelurorum quoque oculi ad easdem uices | 6.1 |
| lunae aut ampliores fiunt aut minores. Id etiam' inquit | 7.1 |
| 'multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in | |
| quarto in Hesiodum commentario legi: "Cepetum reuirescit | |
| et congerminat decedente luna, contra autem inarescit | |
| adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, | 5 |
| cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium | |
| contra lunae augmenta atque damna uices minuendi et | |
| augendi habeat contrarias".' |