| Quid sint fauisae Capitolinae; et quid super eo uerbo M. Varro | 2.10.pr.1 |
| Seruio Sulpicio quaerenti rescripserit. | |
| Seruius Sulpicius, iuris ciuilis auctor, uir bene litteratus, | 1.1 |
| scripsit ad M. Varronem rogauitque, ut rescriberet, quid | |
| significaret uerbum, quod in censoris libris scriptum esset. | |
| Id erat uerbum 'fauisae Capitolinae'. Varro rescripsit in | 2.1 |
| memoria sibi esse, quod Q. Catulus curator restituendi Capi- | |
| tolii dixisset uoluisse se aream Capitolinam deprimere, ut | |
| pluribus gradibus in aedem conscenderetur suggestusque pro | |
| fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, | 5 |
| quoniam 'fauisae' impedissent. Id esse cellas quasdam | 3.1 |
| et cisternas, quae in area sub terra essent, ubi reponi | |
| solerent signa uetera, quae ex eo templo collapsa essent, et | |
| alia quaedam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem | |
| epistula negat quidem se in litteris inuenisse, cur 'fauisae' | 5 |
| dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, | |
| quos 'thesauros' Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos | |
| 'flauisas' dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed | |
| flata signataque pecunia conderetur. Coniectare igitur se | 4.1 |
| detractam esse ex eo uerbo secundam litteram et 'fauisas' | |
| esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capi- | |
| tolii uterentur ad custodiendas res ueteres religiosas. |