| [ATREVS ET THIESTES. | |
| Atreus & Thyestes germani cum in dissensione sibi nocere | 258.1.1 |
| non possent, in simulatam gratiam redierunt, qua occasione Thyes- | |
| tes cum fratris uxore concubuit. Atreus uero ei filium epulando | |
| apposuit: quae sol ne pollueretur, aufugit. Sed ueritatis hoc est: | |
| Atreum apud Mycenas primum solis eclipsim inuenisse: cui inui- | 5 |
| dens frater, ex urbe discessit. | |
| LYNCVS. | |
| Lyncus rex Siciliae fuit, qui missum a Cerere Triptolemum, ut | 259.1.1 |
| hominibus frumentum monstraret, susceptum hospitio, ut in se | |
| gloriam tantam migraret, interimere cogitauit. Ob quam rem irata | |
| Ceres, eum conuertit in lyncem uarii coloris, ut ipse uariae mentis | |
| extiterat. | 5 |
| ERYX. | |
| Eryx Veneris & Butae filius fuit, qui occisus ab Hercule est. monti | 260.1.1 |
| ex sepultura sua nomen imposuit, in quo Aeneas Veneris templum | |
| constituit. in hoc autem monte dicitur etiam Anchises sepultus, | |
| licet secundum Catonem ad Italiam uenerit. | |
| AGAMEMNON QVI IGNARVS DIANAE CERVAM | |
| OCCIDIT. | |
| Cum de Graecia ad Aulidem Danai uenissent, Agamemnon | 261.1.1 |
| Dianae ceruam occidit ignarus: unde dea irata, flatus uentorum | |
| remouit. Quare cum nec nauigare possent, et pestilentiam sustine- | |
| rent, consulta oracula dixerunt, Agamemnonio sanguine esse pla- | |
| candam Dianam. Ergo cum ab Vlyxe per nuptiarum simulationem, | 5 |
| adducta Iphigenia in eo esset ut immolaretur, numinis miseri- | |
| cordia sublata est, & cerua supposita. & translata ad Tauricam | |
| ciuitatem, regi Thoanti tradita est, sacerdosq; facta, ductumne | |
| <Dictynnae> Dianae secundum consuetudinem statutam, humano | |
| sanguine placaret, cognouit fratrem Orestem. qui accepto oraculo | 10 |
| carendi sororis <furoris> causa, cum amico Pylade Colchos | |
| petierat, & cum occiso Thoante simulacrum sustulit, absconditum | |
| fasce lignorum (unde & fascelis dicitur, notandum <non tantum> a | |
| face cum qua pingitur, propter quod et lucifera dicitur) & Aritiam | |
| <Ariciam> detulit. Sed cum postea Romanis sacrorum crudelitas | 15 |
| displiceret, quanquam serui immolarentur, ad Laconas Diana trans- | |
| lata est, ubi sacrificii consuetudo adolescentum uerberibus serua- | |
| batur, qui uocabantur Bomonicae, quia auri <aris> superpositi | |
| contendebant, qui plura posset uerbera sustinere. Orestis uero ossa | |
| de Aricia Romam translata sunt, & condita ante templum Saturni, | 20 |
| quod est ante cliuum Capitolinum iuxta Concordiae templum.] | |
| * * * | 262-268.1.1 |