| RERVM INVENTORES PRIMI. | |
| Parcae, Clotho Lachesis Atropos, inuenerunt litteras Graecas | 277.1.1 |
| septem, Α Β Η Τ Ι Υ . . ; alii dicunt Mercurium ex gruum uolatu, | |
| quae cum uolant litteras exprimunt; Palamedes autem Nauplii | |
| filius inuenit aeque litteras undecim . . . . , Simonides litteras aeque | |
| quattuor, Ω Ε Ζ Φ, Epicharmus Siculus litteras duas, Π et Ψ. | 5 |
| has autem [Graecas] Mercurius in Aegyptum primus detulisse | 2.1 |
| dicitur, ex Aegypto Cadmus in Graeciam, quas Euandrus pro- | |
| fugus ex Arcadia in Italiam transtulit, quas mater eius Carmenta in | |
| Latinas commutauit numero xv. Apollo in c<i>thara ceteras adiecit. | |
| idem Mercurius et palaestram mortales primus docuit. | 3.1 |
| Ceres | 4.1 |
| [fruges serere] boues domare et alumno suo Triptolemo fruges | |
| serere demonstrauit; qui cum seuisset et sus, id est porcus, | |
| quod seuerat effodisset, suem comprehendit et duxit ad aram Cere- | |
| ris, et frugibus super caput eius positis eidem Cereri immolauit. | 5 |
| inde primum inuentum est super hostiam molam salsam imponere. | |
| uelificia primum inuenit Isis, nam dum quaerit Harpocratem | 5.1 |
| filium suum rate uelificauit. Minerua prima nauem biproram Danao | |
| aedificauit, in qua Aegyptum fratrem profugit. |