NESSVS.
  Nessus Ixionis et Nubis filius, centaurus, rogatus ab Deianira 34.1.1
ut se flumen Euhenum transferret: quam sublatam in flumine ipso
uiolare uoluit. h<u>c Hercules cum interuenisset et Deianira cum
fidem eius implorasset, Nessum sagittis confixit.
ille moriens, 2.1
cum sciret sagittas hydrae Lern<ae>ae felle tinctas quantam uim
haberent ueneni, sanguinem suum exceptum Deianirae dedit et
id philtrum esse dixit; si uellet ne se coniunx sperneret, eo
iuberet uestem eius perungi. id Deianira credens, conditum 5
diligenter seruauit.
IOLE.
  Hercules cum Iolen Euryti filiam in coniugium petiisset, ille eum 35.1.1
repudiasset, Oechaliam expugnauit; qui ut a uirgine rogaretur,
parentes eius coram ea interficere uelle coepit. illa animo pertina-
cior parentes suos ante se necari est perpessa. quos omnis cum
interfecisset, Iolen captiuam ad Deianiram praemisit. 5
DEIANIRA.
  Deianira Oenei filia Herculis uxor cum uidit Iolen uirginem 36.1.1
captiuam eximiae formae esse adductam uerita est ne se coniugio
priuaret. itaque memor Nessi praecept<i>, uestem tinctam centauri
sanguine Herculi qui ferret nomine Lichan famulum misit.
inde 2.1
paulum quod in terra deciderat et id sol attigit, ardere coepit.
quod Deianira ut uidit, aliter esse ac Nessus dixerat intellexit, et
qui reuocaret eum cui uestem dederat misit.
quam Hercules 3.1
iam induerat, statimque flagrare coepit; qui cum se in flumen
coniecisset ut ardorem extingueret, maior flamma exibat; demere
autem cum uellet, uiscera sequebantur.
tunc Hercules 4.1
Licham qui uestem attulerat rotatum in mare iaculatus est, qui
quo loco cecidit petra nata est quae Lichas appellatur.
tunc 5.1
dicitur Philoctetes Poeantis filius pyram in monte Oet<a>eo con-
struxisse Herculi, eumque ascendisse . . . . . . mortalitatem. ob id
beneficium Philocteti Hercules arcus et sagittas donauit.
Deianira 6.1
autem ob factum Herculis ipsa se interfecit.