IPHIGENIA.
  Agamemnon cum Menelao fratre †Asiae delectis ducibus Hele- 98.1.1
nam uxorem Menelai quam Alexander Paris auexerat repetitum
ad Troiam cum uenirent, in Aulide tempestas eos ira Dianae
retinebat, quod Agamemnon in uenando ceruam eius uiolauit
superbiusque in Dianam est locutus. 5
is cum haruspices conuocas- 2.1
set et Calchas se respondisset aliter expiar<e> non posse nisi Iphi-
geniam filiam Agamemnonis immolasset, re audita Agamemnon
recusare coepit.
tunc Vlixes eum consiliis ad rem pulchram 3.1
transtulit; idem Vlixes cum Diomede ad Iphigeniam missus est
adducendam, qui cum ad Clyt<ae>mnestram matrem eius uenisset,
ementitur Vlixes eam Achilli in coniugium dari.
quam cum in 4.1
Aulidem adduxisset et parens eam immolare uellet, Diana uirginem
miserata est et caliginem eis obiecit ceruamque pro ea supposuit,
Iphigeniamque per nubes in terram Tauricam detulit ibique templi
sui sacerdotem fecit. 5
AVGE.
  Auge Alei filia ab Hercule compressa cum partus adesset, in 99.1.1
monte Parthenio peperit et ibi eum exposuit. eodem tempore Ata-
lante Iasii filia filium exposuit ex Meleagro natum.
Herculis 2.1
autem filium cerua nutriebat. hos pastores inuentos sustulerunt
atque nutrierunt, quibus nomina imposuerunt Herculis filio
Telephum, quoniam cerua nutrierat, Atalantes autem Partheno-
paeum, quoniam [uirgine simulante] in monte Parthenio eum 5
exposuerat.
ipsa autem Auge patrem suum timens profugit 3.1
in Moesiam ad regem Teuthrantem, qui cum esset orbus liberis
hanc pro filia habuit.