| QVAE SE IPSAE INTERFECERVNT. | |
| Hecuba Cissei filia, siue D<y>mantis, uxor Priami, in mare se | 243.1.1 |
| praecipitauit, unde Cyn<e>um mare est dictum, quoniam in canem | |
| fuerat conuersa. Ino Cadmi filia in mare se praecipitauit cum | |
| Melicert<e> filio. Anticlia Autolyci filia mater Vlixis nuntio falso | |
| audito de Vlixe ipsa se interfecit. | 5 |
| Sthen<e>boea Iobatis filia, uxor | 2.1 |
| Proeti, propter amorem Bellerophontis. Euadne Ph<y>laci filia | |
| propter Capaneum coniugem qui apud Thebas perierat in | |
| eandem pyram se coniecit. Aethra Pi<t>thei filia propter filiorum | |
| mortem ipsa se interfecit. | 5 |
| Deianira Oenei filia propter Herculem, | 3.1 |
| decepta a Nesso quod ei tunicam miserat in qua conflagrauit. | |
| Laodamia Acasti filia propter desiderium Protesilai mariti. Hippo- | |
| damia Oen<oma>i filia uxor Pelopis quod eius suasu Chrysippus | |
| occisus est. | 5 |
| <Ne>aera Autolyci filia propter Hippothoi filii mortem. | 4.1 |
| Alcestis Pel<iae> filia propter Admetum coniugem uicaria morte | |
| obiit. Iliona Priami filia propter casus parentum suorum. | |
| The- | 5.1 |
| misto Hypsei filia, impulsu Inus quod filios suos occidit. Erigone | |
| Icari filia propter interitum patris suspendio se necauit. Phaedra | |
| Minois filia propter Hippolytum priuignum suum suspendio se | |
| necauit ob amorem. | 5 |
| Ph<y>llis propter Demophoonta Thesei | 6.1 |
| filium ipsa se suspendio necauit. Canace Aeoli filia propter amorem | |
| Macarei fratris ipsa se interfecit. Byblis Mileti filia propter | |
| amorem Cauni fratris ipsa se interfecit. | |
| Calypso Atlantis filia | 7.1 |
| propter amorem Vlixis ipsa se interfecit. Dido Beli filia propter | |
| Aeneae amorem se occidit. Iocasta Menoec<e>i filia propter interitum | |
| filiorum et nefas. | |
| Antigona Oedipodis filia propter sepulturam | 8.1 |
| Polynic<i>s. Pelop<i>a Th<y>estis filia propter scelus patris. Thisbe | |
| Babylonia propter Pyramum, quod ipse se interfecerat. Semiramis | |
| in Babylonia equo amisso in pyram se coniecit. |