| DE LIMITIBVS | |
| Limites lege late patere debent secundum constitu- | 71.3 |
| tionem, qui agros diuidi iusserint. non quia modus ullus | |
| ex mensura limitibus adscribitur: solum lex obseruari | 5 |
| debet. maximus decimanus et cardo plus patere debent | |
| siue ped. XXX, siue ped. XV, siue ped. XII, siue quot | |
| uolet cuius auctoritate fit. ceteri autem limites, qui sub- | |
| runciui appellantur, patere debent ped. VIII. | |
| In maximo autem decimano <et cardine> lapidem ponis, | 10 |
| et inscribis DECVMANVS MAXIMVS et CARDO MAXIMVS. | |
| forma autem sic scribi debebit: DEXTRA DECVMANVM | |
| et SINISTRA, CI<TR>A CARDINEM et VLTRA. lapides ne | |
| minus duodrantales poni oportet, altos ped. III. inscribi | |
| sic debent, ut dextra decumanum <k. k. I spectanti ad | 15 |
| occidentem scriptura sursum uersus sit> D. D. I: quae | |
| pars <ad cardinem spectat k. k. I, sic> erit inscriptura | |
| sursum uersus, ut ad septentrionem spectanti sit K. K. I. | |
| similiter dextra decumanum ultra cardinem sic inscrib<is>, | |
| ut D. D. I spectanti a<d> occidente<m> scriptura su<r>sum | 72.1 |
| uersus sit: quae pars ad cardinem spectat u. k. I, sic in- | |
| scribi debet, ut inspectanti meridie<m> scriptura sursum | |
| uersus si<t VL>TRA CARDINEM PRIMVM. sinistra autem | |
| [d] d. I k. k. I sic inscribi debe[n]t sursum uersus, ut | 5 |
| <spectanti> orientem <sit> SINISTRA <D. I>: quae autem pars | |
| a<d> cardinem <spectat>, sic inscribi debet, ut septen- | |
| trionem spectan<ti> sit [totum] sursum uersus inscriptum | |
| C. K. I. ultra autem sic inscribi debet ut, quae pars ad | |
| decimanum spectat, spectanti o<ri>entem sursum uersus | 10 |
| si<t> inscrip<tum> S. D. I: quae pars a<d> cardinem spectat, | |
| sic inscribi debet, ut meridie<m> spectanti sit inscriptum | |
| ultra cardinem primum V. K. I. | |
| Quintum quemque limitem diligenter agi oportet, et | |
| praec<i>dere mensura cardinem, ut quadraturae diligenter | 15 |
| cludi possint. lapidem autem in quintarios poni oportet, | |
| reliquos autem roboreos. | |
| Solet de hac re esse disputatio, ut, si inscribatur D. M. | |
| et K. M., ille qui a maximo proximus <est> dicatur in- | |
| scribi oportere siue DEXTRA siue SINISTRA D. <V. K.> siue | 20 |
| PRIMVM siue SECVNDVM. quaestio ergo haec est, utrum | |
| qui proximus maximo est secundus inscribi debeat an | |
| [ultra] primus. ultra primum autem inscribi debet ideo, | |
| quod hic qui maximus dicitur et primus est. ita idem | |
| capit hic. qui ultra primum autem inscribitur, et secun- | 25 |
| du<s> est et no<u>um <us>que ultra solum obseruare debet. | |
| Sed quacumque parte inscribis, siue ultra siue citra, | 73.1 |
| siue dextra siue sinistra, mensura territorii usque fieri | |
| debet secundum legem diui Augusti QVA FALX ET ARA- | |
| TER IERIT. in forma generatim enotari debebit LOCA | |
| CVLTA et INCVLTA, SILVAE. | 5 |
| Mensura peracta sorte<s> diuidi debent, et inscribi | |
| nomina per decurias [per homines denos], [s]e<t> in for- | |
| ma[s] sec[t]ari denum hominum accepta<e>, ut quo<t> singuli | |
| accipere debent [decem] in unum coniungantur; et in | |
| sortem inscribi SORS PRIMA [I] D. D. I ET SECVND<VM> | 10 |
| ET III ET IIII <CITRA> CARDINEM ILLVM, quo usque men- | |
| sura expleri decem hominum debebit, id est in quo<t> cen- | |
| turiis; similiter [h]om<ni>um decuriarum nomina in sorti- | |
| bus inscripta e<sse>, qua parte quae aut quota sors modum | |
| habeat, utrum ultra et dextra, utrum sinistra et ultra, | 15 |
| aut citra; deinde ex decuriis, antequam sortes tollant, | |
| singulorum nomina in pittaciis et in sorticulis. et id<eo> | |
| ipsi sortientur, ut sciant quis primo aut quoto cumque | |
| loco exeant. Igitur omnem sortem ponere debent, in | |
| qua totius pe<rtic>ae modus adscriptus erit. haec sortitio | 20 |
| ideo necessaria est, nequis queri possit, se ante debuisse | |
| sortem tollere et [in] meliorem fortasse potuisse incidere | |
| agri modum, aut sit disceptatio, quis ante sortem tollere | |
| debeat, cum omnes in aequo sint. | |
| * * * | 25 |