| <DE CONDICIONIBVS AGRORVM> | |
| * * * | 74.3 |
| Territorii [aeque] iuris controuersia agitatur, quotiens | |
| propter exigenda tributa de possessione litigatur, cum | 5 |
| dicat una pars in sui eam fine territorii constituta<m>, | |
| et altera e contrario similiter. quae re<s> [haec autem | |
| controuersia] territorialibus est finienda terminibus, nam | |
| inuenimus saepe in publicis instrumentis significanter | |
| inscripta territoria ita ut EX COLL<ICVL>O QVI APPEL- | 10 |
| LATVR ILLE, AD FLVMEN ILLVD, ET PER FLVMEN IL- | |
| LVD AD RIVVM ILLVM aut VIAM ILLAM, ET PER VIAM | |
| ILLAM AD INFIMA MONTIS ILLIVS, QVI LOCVS APPEL- | |
| LATVR ILLE, ET INDE PER IVGVM MONTIS ILLIVS IN | |
| SVMM<VM> ET PER SVMMVM MONTIS PER DIVERGIA AQVAE | 15 |
| AD LOCVM QVI APPELLATVR ILLE, ET INDE DEORSVM | |
| VERSVS AD LOCVM ILLVM, ET INDE AD COMP<I>TVM IL- | |
| LIVS, ET INDE PER MONVMENTVM ILLIVS AD locum | |
| unde primum coepit scriptura esse. | |
| * * * | 20 |
| Quotiens qu<i>d inter uicin<os> extiteri[n]t qua<estionis>, | 24 |
| ab agrimensori<bu>s prompt<i>us hoc quaerendum. | 25 |
| P<rim>um antiqui<s> mens<u>ris quemadmodum tenu- | 75.1 |
| eri<n>t aut teneant, ostendant uicinae possession<e>s, | |
| quae sine lite possider<i> uidentur, ut quaera[n]tur quo | |
| genere definitio uicinorum perseuera[n]t. e<a>dem quasi | |
| m<ag>istra sit eorum, quae [est] in quaestione[m] sunt: | 5 |
| considerent, si cauis, si superciliis, cliuis, marginibus, | |
| ante missis arboribus, ita ut ipsa, uicinitas termina- | |
| tur, ut et his quae in quaestionem ueniunt praestet | |
| exemplum. | |
| Sed si caua defecerit aut <supercilium, cliuus, ma>rgo, | 10 |
| arbores ante missae, solent termini occurrere. qui la- | |
| pides qua[m] longior<e>s sunt quam qu<a> latior<e>s, sequendi, | |
| hoc est aut si cursum dirigunt lineare<m> aut si gamma | |
| faciunt <et> tran<s>uersi opponuntur, ut quam longitu- | |
| dinem fecerint, hanc ut limitem sequantur. | 15 |
| Sed ipsa positio terminorum pro regionibus inmuta- | |
| tur: aut Tiburtini usque ad finem ex ordine[m] de omni | |
| parte dolati (nam si superior pars tantum dolata est et | |
| inferior sub<tus> inpolita derelicta, cippus [n]ominandus | |
| est monumentalis esse, non termina<lis>) <aut> silices | 20 |
| pro sua natura ponuntur igniferique [aut] lapides, [a]ut | |
| de Tiburtinis dictum est, per longitudinem. | |
| Iudicant<i si> petrae naturales occurrunt, ipsae natu- | |
| rales petrae pro signis habentur: sed de ipsis excepta<e> | |
| aut decus habent aut linea<s>. | 25 |
| Sub terminis signa solent <esse>, quae sunt in imo | 76.1 |
| posita, eaqu[a]e exquiri iube<n>t, qu<i> art<e>s ed<i>derunt. | |
| Ante missae uero arbores solent etiam plagatam anti- | |
| quitus † inflexuosam similem corticibus ostendere[m] ci- | |
| catricem: licet hae terebris foratam etiam, torn<a>t<i>s intro | 5 |
| missis, sicut scriptum a ueteribus, habere dicantur. | |
| Sunt etiam et coronae plerumque <e> uepribus qua<e> | |
| limitibus seruiunt; quarum et initium considerari oportet | |
| et finem et, ut diximus, aliorum locorum similitudo uici- | |
| norum si ta<libus> definitur. | 10 |
| Solent etiam <arbor>es oliuarum, quotiens in utroque | |
| agro sunt uel utriusqu<e> uicinae, ordines non habere ad | |
| unam lineam constitutos: ut cum sibi <non> consentiunt | |
| lineae, utriusque agri dominium sui iuris esse test<en>tur. | |
| Sunt et <cae>surarum et culturae discrimina, quae cum | 15 |
| discripseri<n>t, non unius qualitat<is> possessionem osten- | |
| dunt sed diuidi omnia pollicentur. | |
| Diuergia aquarum etiam pro limitibus occurrunt. | |
| Saepe etiam euenit, ut in aliis possessionibus nec ad | |
| proxima coniunctis in medio alterius agro seu siluae seu | 20 |
| pascuae seu uin<e>ae oliueti castaneti aliquid occurrat; | |
| quo<d> cum sui iuris aliquis uindicet, dire<c>tum signis | |
| <de>fossis aut terminis sequitur inspector; haec enim ue- | 77.1 |
| tustas illi qu<ae> ind<a>g<a>re<t> iniunxit. | |
| N<am> de qualitatibus, anti<qui>tati<bu>s, pos<sess>ionibus, | |
| territori<i>s, terminibus, signis et his similibus conside- | |
| rand<um est>, ab origine[m] quemadmodum tenuerint [coe- | 5 |
| perint]: deinde aliquid usque ad nostram aetatem d<e>scen- | |
| derit aut permaneat, op<us est> exquiri. | |
| Qualitas in ha<s> species diuiditur, ut extremitati<bu>s | |
| concludentibus aut quadrata sit aut circa flexa aut c<u>neata | |
| aut triangularis aut modo cur<ui>s anfracta in flexu<r>am, | 10 |
| modo in <rectum> dirigentibus line<is> porrecta, modo artio- | |
| re[m] latitudine[m] longior, modo minore[m] <long>itu- | |
| dine[m] prolixior. quorum plera[s]que mens<u>ris con- | |
| prehenduntur. | |
| Ex anti<qui>tate[m] recipiunt hoc [est], ut et nominibus | 15 |
| uetustis utantur, ut uectigalis ager uirginum Vestae, <et> | |
| aris templis sepulchris et his similibus. qu<in> etiam | |
| usu<i> [hoc est inc<e>p<t>o et incrementis] artis ordinem natu- | |
| ralium rerum substituunt et geometricae exercitationi | |
| s<u>bd<u>c<u>nt saepe; cred<o>, ut uetustatem reserue<n>t spe- | 20 |
| ciebus. | |
| Ali[a]qua quoque cum de agri qualitate[m] aut in- | |
| curui aut angularis <ex>currunt et a[d] dire<ctis> lineis dis- | |
| cerpuntur, subsiciua appellantur, hoc est quae a sub- | 78.1 |
| secantibus lineis remanent, natura<m> extremitatum | |
| seruanti<a>. quae cum uel<ut> communis iuris aut publici | |
| essent, possessionibus uicinis tunc Domitianus imp. pr<o>- | |
| fudit, hoc est ut <laciniis> ar<ci>finalem uel occupatori<a>m | 5 |
| licentia<m> tribueret. | |
| Arcifinal<e>s agri dicuntur qui arcendo, hoc est pro- | |
| hibendo, uicinum nomen acceper<un>t. | |
| Occupat<o>ri<i> uero ideo hoc [est] uocabulo utuntur, | |
| quod, uicini urbium populi seu possessores, cum adhuc | 10 |
| nihil limitibus terminaretur, praesumptione certaminis | |
| cum de locis aduersum se repugnant<e>s agerent, quo usque | |
| pulsi uel cedere<n>t uel restitisse<nt>, uictoriae terminus | |
| fieret, uictos aut praesidium collis aut riui interstitium | |
| aut fossae munimen resistere pateretur et hoc genere | 15 |
| naturae aut cursus docti secu<rae> perpetuitatem posses- | |
| sionis eff<i>cer<e>nt. * * * | |
| Quaestorii autem dicuntur agri, quos populus Ro- | |
| manus deuictis pulsisque hostibus possedit, mandauitque | |
| quaestoribus ut eos uenderent. quae centuriae nunc | 20 |
| appellantur, id est plinthides, hoc est laterculi. eosdem | |
| in quinquagenis iugeribus quadratos cluserunt limitibus, | |
| atque ita certum cuique modum uendiderunt. quibus | |
| agris sunt condiciones uti p. R. <praestituit>; quod etiam | |
| praestitutum obseruant. uetustas tamen longi temporis | 79.1 |
| plerumque paene similem reddidit occupatorum agrorum | |
| condicionem: con<s>ta<t> e<nim> n<on> uniuersos paruisse | |
| legibus quas a uenditoribus suis acceperant. | |
| Vectigales autem agri sunt obligati, quidam r(ei) | 5 |
| p(ublicae) p(opuli) R(omani), quidam coloniarum aut | |
| municipiorum aut ciuitatium aliquarum. qui et ipsi | |
| plerique ad populum Romanum pertinentes ex hoste | |
| capti partitique ac diuisi sunt per centurias, ut ad- | |
| signarentur militibus, quorum uitute capti erant, amplius | 10 |
| quam destinatio modi quamue[ro] militum exigebat nu- | |
| merus: qui superfuerant agri, uectigalibus subiecti sunt, | |
| alii per annos <quinos>, alii uero mancipibus ementibus, | |
| id est conducentibus in annos centenos, plures uero finito | |
| illo tempore iterum uen<e>unt locanturque ita ut uecti- | 15 |
| galibus est consuetudo. | |
| In quo tamen genere agrorum sunt aliquibus nomi- | |
| natim redditae possessiones, <qui> id habeant inscriptum | |
| [que] in formis, quantum cuique eorum restitutum sit. | |
| hi agri qui redditi sunt, non obligantur uectigalibus, | 20 |
| quoniam scilicet prioribus dominis redditi sunt. | |
| Mancipes autem, qui emerunt lege dicta ius uectigalis, | |
| ipsi per centurias locauerunt aut uendiderunt proximis | |
| quibusque possessoribus. in his igitur agris quaedam | |
| loca propter asperitatem aut sterilitatem non inuenerunt | 25 |
| emptores. itaque in formis locorum talis adscriptio, id | 80.1 |
| est IN MODVM CONPASCVAE, aliquando facta est, et | |
| TANTVM CONPASCVAE; quae pertinerent ad proximos | |
| quosque possessores, qui ad ea attingunt finibus suis. | |
| quod[que] genus agrorum, id est conpascuorum, etiam | 5 |
| nunc in adsignationibus quibusdam incidere potest. | |
| Virginum quoque Vestalium et sacerdotum quidam | |
| agri uectigalibus redditi sunt locatim. quorum agrorum | |
| formae, ut comperi, plerumque habent quendam modum | |
| adscriptum: sed in his extremis lineis conprehensae sunt | 10 |
| formae, sine ulla quidem norma rectoque angulo. solent | |
| uero et hi agri accipere per singula lustra mancipem: | |
| sed et annua conductione solent locari. | |
| Diuisi et adsignati agri sunt qui ueteranis aliisue | |
| personis per centurias certo modo adscripto aut dati sunt | 15 |
| aut redditi qui<ue> ueteribus possessoribus redditi com- | |
| mutatique pro suis sunt. hi agri leges accipiunt ab his | |
| qui ueteranos deducunt, et ita propriam obseruationem | |
| eorum lex data praestat. | |
| In his agris [sed] et subsiciua sunt; et aliquando com- | 20 |
| pascua, sicut in his qui uectigalibus seruiunt, et in hoc | |
| genere sunt; quaedam autem uectigalia, quae intra per- | |
| ticam in eam regionem conprehensa sunt. aut siquid | |
| superfuit quod non adsignaretur, reseruatum aut reddi- | |
| tum re<l>ocatum[q]ue est cuiquam coloniae. hi autem qui- | 25 |
| bus adsignati sunt, deducebantur intra centuriationem: | 81.1 |
| et quae superfuerant subsiciua his concessa <sunt>, id est | |
| eorum rei publicae, ex quorum territorio sumpserant | |
| agros, ita ut in eos quos donauerant r. p. agros, et in | |
| eos qui redditi erant ueteribus possessoribus, iuris dictio | 5 |
| salua esset eis, ex quorum territorio sumpti erant agri. | |
| Ergo omnium coloniarum municipiorumque leges | |
| semper respiciendae erunt, itemque exquirendum nequid | |
| post legem datam aliquid, ut supra dixi, commentariis | |
| aut epistulis aut edictis adiectum est aut ablatum. | 10 |
| Sed et haec meminerimus in legibus saepe inueniri, | |
| cum ager est centuriatus ex alieno territorio paratus- | |
| que ut adsignaretur, inscriptum QVOS AGROS, QVAE | |
| LOCA QVAEVE AEDIFICIA, INTRA FINES puta ILLOS ET | |
| INTRA FLVMEN ILLVD, INTRA VIAM ILLAM, DEDERO | 15 |
| ADSIGNAVERO, IN EIS AGRIS IVRIS DICTIO COHERCITIO- | |
| QVE ESTO COLONIAE ILLIVS, cuius ciuibus agri adsigna- | |
| buntur. uolunt quidam sic interpretari, quidquid intra | |
| fines supra memoratos fuerit, id iuris dictioni[s] colo- | |
| niae accedat. quod non debet fieri. neque enim <ac>ceptum | 20 |
| aliud defendi potest iuris dictioni[s] coloniae, quam quod | |
| datum adsignatumque erit. alioquin saepe et intra fines | |
| dictos et oppidum est aliqu<o>d; quod <cum> in sua condi- | |
| cione remaneat, <e>i<d>em est in id ipsum ius, quo<i> ante | |
| fuit: ita illa interpretatione <oppi>dum ciuesque coloniae | 25 |
| pariter adsignaret. sed nec fuisse<t> necesse in legibus | 82.1 |
| ita complecti QVOS AGROS, QVAE LOCA QVAEVE AEDI- | |
| FICIA, si uniuersa regio, quae cancellata erat, coloniae | |
| iuris dictioni accederet: dixisset enim INTRA FINEM IL- | |
| LVM ET FLVMEN ILLVD ET VIAM ILLAM IVRIS DICTIO | 5 |
| COHERCITIOQVE ESTO COLONIAE ILLIVS. ita excipitur | |
| id quod non adsignatum est uocaturque subsiciuum. | |
| ergo, ut saepius repetam, hoc ait, QVOS AGROS, QVAE | |
| LOCA QVAEVE AEDIFICIA DEDERO ADSIGNA VERO, IN | |
| EIS IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE ESTO [COLONORVM] | 10 |
| COLONIAE ILLIVS, quo<ius> ciuibus adsignati erunt agri. | |
| item quidam putauerunt, quod iam supra quidem dixe- | |
| ram, sed iterum repetendum arbitror, ut eis agris, qui | |
| redditi sunt ueteribus possessoribus, iuris dictio esset | |
| coloniae eius, cuius ciues agros adsignatos accipiebant. | 15 |
| non autem uidetur; quoniam <ait>, ut dixi, in lege QVOS | |
| AGROS, QVAE LOCA QVAEVE AEDIFICIA DEDERO AD- | |
| SIGNAVERO, IN EIS IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE ESTO, | |
| quo ueterani deducti sunt, quibus hi agri adsignati sunt. | |
| ali<o>qui<n>, cum ceter<o>s possessor<e>s expelleret et pararet | 20 |
| agros quos diuideret, quos domin<o>s in possessionibus | |
| suis remanere passus est, eorum condicionem mutasse | |
| non uidetur: nam neque ciues coloniae accedere iussit. | |
| Hoc quoque aspiciendum erit, quod aliquibus locis | |
| inueni, u<t> cum ex alieno territorio sumpsisse<t> agros | 25 |
| quos adsignaret, proprietatem [quidem] daret scilicet cui | |
| adsignabat, sed territorio, intra quod adsignabat, ius non | |
| auferret. sunt quoque quaedam diui Augusti edicta, | |
| quibus significa[n]t, quotiens ex alienis territoriis agros | |
| sumpsisset et adsignasset ueteranis, nihil aliud ad co- | 83.1 |
| loniae iuris dictionem <pertine>at quam quod ueteranis | |
| datum adsignatumque sit. ita non semper quidquid cen- | |
| turiatum erit ad coloniam accedit, sed id tantum quod | |
| datum adsignatumque fuerit. sunt nihilo minus quaedam | 5 |
| municipia, quibus extra murum nulla sit iuris dictio. | |
| Fluminum autem modus in aliquibus regionibus intra | |
| centurias exceptus est, id est adscriptum FLVMINI TAN- | |
| TVM, quod alue<u>s occuparet. aliquibus uero regionibus | |
| non solum quod alueus occuparet, sed etiam agrorum | 10 |
| aliquem modum flumini adscripsit, quoniam torrens uio- | |
| lentior excedit frequenter circa alueum centurias. Illud | |
| uero obseruandum, quod semper auctores diuisionum | |
| sanxerunt, uti quaecumque loca sacra, sepulchra, delubra, | |
| aquae publicae a<c> ui<ci>nales, fontes fossaeque publicae | 15 |
| uicinalesque essent, item siqua conpascua, quamuis agri | |
| diuiderentur, ex omnibus eiusdem condicionis essent cuius | |
| ante fuissent. Adiectumque ius, ut et limites, id est de- | |
| cumani et cardines, aperti populo essent. et statuerunt | |
| decimanos et cardines maximos patentiores ceteris esse, | 20 |
| quintarios autem et subrunciuos minime patentes, non mi- | |
| nus tamen quam <qua> uehiculo iter agi possit. in qui- | |
| busdam regionibus cum limites late patere iuberent, modus | |
| eorum limitum in adsignationem non uenit. saepe enim | 84.1 |
| et uiarum publicarum per centurias modus exceptus est. | |
| item sanxerunt, sicubi limites in aedificium aliquod in- | |
| ciderint, is cuius aedificium esset daret iter populo ido- | |
| neum per agrum suum, quod semper esset peruium. in | 5 |
| quorundam uero uillis, qua limites transeunt, ianuae | |
| sunt semper patentes praestantesque populo iter. | |
| Nuper ecce quidam euocatus Augusti, uir militaris | |
| disciplinae, professionis quoque nostrae capacissimus, cum | |
| in Pannonia[m] agros ueteranis ex uoluntate et liberali- | 10 |
| tate imperatoris Traiani Augusti Germanici adsignaret, | |
| in aere, id est in formis, non tantum modum quem ad- | |
| signabat adscripsit aut notauit, sed et extrema linea | |
| unius cuiusque modum comprehendit: uti acta est men- | |
| sura adsignationis, ita inscripsit longitudinis et latitu- | 15 |
| dinis modum. quo facto nullae inter ueteranos lites con- | |
| tentionesque ex his terris nasci potuerunt. namque antiqui | |
| plurimum uidebantur praestitisse, quod extremis in fini- | |
| bus diuisionis non plenis centuriis modum formis ad- | |
| scripserunt. paret autem quantum hoc plus sit, quod, | 20 |
| ut supra dixi, singularum adsignationum longitudinem | |
| inscripseri[n]t, subsiciuorumque[m] qu<a>e in ceteris | |
| regionibus loca ab adsignatione discerni non possunt, | |
| <posse> effec<er>it diligentia et labore suo. unde nulla | |
| quaestio est, quia, ut supra dixi, adsignatione<m> ex- | 25 |
| trema quoque linea demonstrauit. | |
| Hoc quoque non praetermittam, quod plerisque locis | |
| inueni, ut modum agri non iugerum sed aliquo nomine | 85.1 |
| appella<re>nt, ut puta qu<o> in Dalmatia uersus appellant. | |
| idem uersus habet p. VIIIDCXL. ita iugero sunt uersus | |
| numero III #¹¹¹⁶#¹¹¹⁶. ego autem quotiens egeram mensura<m>, | |
| ita renuntiabam, IVGERA TOT, VERSVS TOT; ut, si forte | 5 |
| controuersia esset uersum habere pedes VIIIDCXL, in | |
| iugeribus tamen fides constaret. in prouincia quoque | |
| Narbonense uaria sunt uocabula: alii appellant libram, | |
| alii paralle<l>am; in Spania centurias. ita si[c], ut | |
| dixi, in consuetudine alicuius regionis inuenimus, [sicut] | 10 |
| uidetur ita renuntiandum IVGERA TOT, VERSVS TOT, | |
| siue LIBRAE TOT, siue quod aliud uocabulum aliquo | |
| modo comprehensum fuerit. ita cum iugera adscripta | |
| fuerint, licet peregrinis uocabulis possit <agi> aliquid, | |
| iugerum nobis ratio <s>ui fidem seruabit. | 15 |
| Neque hoc praetermittam, quod in prouincia[m] Cyre- | |
| nensium conperi. in qua agri sunt regii, id est illi quos | |
| Ptolomeus rex populo Romano reliquit; sunt plinthides, | |
| <id est> laterculi quadrati uti centuriae, per sena milia | |
| pedum limitibus inclusi, habentes singuli laterculi iugera | 20 |
| numero ∞ CCL; lapides uero inscripti nomine diui Vespa- | |
| siani sub clausula tali, OCCVPATI A PRIVATIS FINES: | |
| P. R. [P]RESTITVIT. praeterea pes eorum, qui Ptolomeicus | 86.1 |
| appellatur, habet monetalem pedem et semunciam. ita | |
| iug(eribus) ∞ CCL, quae eorum mensura inueniuntur, | |
| accedere debet pars [X]XXIIII, et ad effectum iterum | |
| pars XXIIII: et <erunt> uniuerso effectu monetali pede iug. | 5 |
| ∞ CCCLVI #¹¹¹⁶#¹¹¹⁶. hunc igitur modum quattuor limitibus | |
| mensura s. s. inclusum uocamus medimna. quo app[el- | |
| l]aret medimn<on> eorum mensura iuger<um> habere <I>, | |
| monetali autem mensura I#¹¹¹⁰#¹¹⁰⁴. | |
| Item dicitur in Germania in Tungris pes Drusianus, | 10 |
| qui habet monetalem pedem et sescunciam. | |
| Ita ubicumque extra fines legesque Romanorum, id | |
| est, ut sollicitius p<ro>feram, ubicumque extra Italiam ali- | |
| quid agitatur, inquirendum et de hac ipsa condicione | |
| diligenter praemoneo, nequid sit quod praeterisse ui- | 15 |
| deamur. | |
| Hae[c] sunt condiciones agrorum quas cognoscere | |
| potui. |