| <DE GENERIBVS CONTROVERSIARVM> | |
| Nunc de generibus controuersiarum perscribam, quae | 20 |
| solent in quaestione<m> deduci. sunt autem haec de | |
| alluuione atque <a>bl<u>uione, de fine, de loco, de modo, | 87.1 |
| de iure subsiciuorum, de iure territorii. [Item genera | |
| controuersiarum.] | |
| De alluuione obseruatio haec <es>t: [non] quod de | |
| occupatoriis age[re]tur agris, [sed] quidquid uis aquae | 5 |
| abstulerit, repetitionem nemo habebit. quae res necessi- | |
| tatem ripae muniendae iniungit, ita tamen ne alterius | |
| damno quicquam faciat qui ripam muniet. si uero in | |
| diuisa et adsignata regione tractabitur, nihil amittet | |
| possessor, quoniam formis per centurias certus cuique | 10 |
| modus adscriptus est. | |
| Circa Padum autem cum ageretur, quod flumen tor- | |
| rens et aliquando tam uiolentum decurrit, ut alueum | |
| mutet et multorum late agros trans ripam, ut ita dicam, | |
| transferat, saepe etiam insulas effici<a>t, [ad] Cassius Longi- | 15 |
| nus, prudentissimus uir, iuris auctor, hoc statuit, ut quid- | |
| quid aqua lambis<c>endo abstulerit, id possessor amittat, | |
| quoniam scilicet ripam suam sine alterius damno tueri | |
| debet; si uero maiore ui decurrens alueum mutasset, suum | |
| quisque modum agnosceret, quoniam non possessoris | 20 |
| neglegentia sed tempestatis uiolentia abreptum apparet; | 88.1 |
| si uero insulam fecisset, a cuius agro fecisset, is possi- | |
| deret; aut si ex communi, quisque suum reciperet. | |
| Scio enim quibusdam regionibus, cum adsignarentur | |
| agri, adscriptum aliquid per centurias et flumini. quod | 5 |
| ipsum prouidit auctor diuidendorum agrorum, ut quotiens | |
| tempestas concitasset fluuium, quo[d] excedens [alpes] al- | |
| ueum per regionem uagaretur, sine iniuria cuiusquam | |
| deflueret; cum uero ripis suis curreret, proximus quis- | |
| que uteretur modum flumini adscriptum. nec erat ini- | 10 |
| quum, quoniam maiores imbres aliquando excedere | |
| aquam iubent ultra modum flumini adscriptum et proxi- | |
| mos cuiusque uicini agros inundare. di<c>tos tamen agros, | |
| id est hunc omnem modum qui flumini per centurias | |
| ascriptus erat, res publica populi quorundam uendidit: | 15 |
| in qua regione si de alluuione age[re]tur, magnae quae- | |
| stiones er<u>nt, ut secundum <a>es quidquid uenditum | |
| est restituatur emptori. | |
| In quaestori<is> uectigalibus agris fere eadem obser- | |
| uatio est quae et in adsignatis, quoniam secundum for- | 20 |
| mas disputa[n]tur. | |
| De fine si age[re]tur—quae res intra pedum quin- | 89.1 |
| que aut sex latitudine<m> quaestion<e>m hab[er]et quoniam | |
| hanc latitudinem uel iter culturas acc<e>dentium occupat | |
| uel circumactus aratri; quod usu capi non potest: iter | |
| enim non, quia ad culturas perueniatur, capitur usu [id | 5 |
| est quod in usu biennio fuit]—<finis enim multis docu- | |
| mentis seruabitur, in quo intuendum>, utrum terminibus, | |
| aut arboribus notatis, aut fossis, aut uiis, aut riuis, aut | |
| iugis montium, aut diuergiis <a>quarum, aut, ut solet, | |
| uepribus, aut superciliis, aut rigoribus et saepe normali- | 10 |
| bus, aut, ut conperi aliquibus locis, inter arua margini- | |
| bus quibusdam tamquam [puluini sunt ex glar<e>a Ti- | |
| b<e>ris limites constituti] puluinis, saepe etiam limitibus. | |
| [item petras notat<a>s, quae in finibus sunt, pro terminis | |
| habebitis] his enim fere generibus solent fines obser- | 15 |
| uari. [in quo intuendum.] | |
| Si terminibus finem ui<des> der<igi>, quales sint ter- | |
| mini, considerandum est. solent plerique lapide<i> esse. | |
| <a>t uide <e> quo lapide, quoniam qu<i>que consuetudines fere | |
| per regiones suas habent. alii ponunt silice<o>s, alii | 90.1 |
| Tiburtinos, alii enchor<i>os, alii peregrinos, alii autem | |
| politos et scriptos, alii aut robure<o>s aut ex certa ma- | |
| teria ligneos, quidam etiam hos quos sacrificales <uo- | |
| cant>. et obserua[n]t sua<m> quaeque regio, ut dixi, | 5 |
| consuetudinem, uti conueniat fides. item solent etiam | |
| terminos scribere litteris singularibus. quidam etiam | |
| numeros per ordinem scribunt, quidam et signa defo- | |
| diunt pro terminis. quidquid ergo fuerit [pro] loco ter- | |
| mini et obserue[n]tur, custodiri debetur, ut ab uno ad | 10 |
| unum derigatur; et si notae sunt, a nota ad notam: | |
| saepe enim plures et in uno r<i>gore sunt. quidquid fuerit | |
| et quem admodum cumque obseruari solit<u>m fuerit, ita | |
| erit derigendum; quoniam, ut dixi, extrem<u>s fin<i>s intra | |
| quinque aut sex <pedes> quaestionem habet: nam intra | 15 |
| ped<u>m VI possessionem usu nemo capit; itinera saepe | |
| ad culturas peruenientibus tam latum locum occupant, | |
| aut in arat[r]is intra tot pedes aratrum circum arat. | |
| Si arboribus notatis fines obseruabuntur, uidendum | |
| quae partes arborum notatae sint. notae enim in pro- | 20 |
| priis arboribus a foris ponuntur, ut arbores liberas in | |
| parte s<u>a nota relinquat. si communes sunt arbores | |
| mediae, notantur utrimque, <u>t <notae> ad utrumque per- | |
| tineant, et ut appareant esse communes. et in hoc genere | |
| finitionis similiter dirigendum est. sunt et illae arbores | 91.1 |
| aliquando loco finitionis, quae ante missae dicuntur. | |
| et omnia genera quae insunt finition<u>m (ut puta in uno | |
| agro esse omnia) persequenda erunt. | |
| Nam si fossa erit finalis, uidendum utrum unius | 5 |
| aut utrius[que sit] partis, et si in extremo fine facta; | |
| itemque <uia> utrum publica aut uicinalis aut duum | |
| communis aut priuata alterius; | |
| item riuis si obseruabitur fin<i>s, utrum naturalis sit | |
| riuus aut ex fossis arcessita aqua riuum fecerit, et utrum | 10 |
| priuatus obseruari aut communis debeat; | |
| [si] iugis autem montium, quae ex eo nomine acci- | |
| piuntur, quod continuatione ipsa iugantur; | |
| nam et his quae summis montibus excelsissima sunt | |
| diuergia aquarum, ex quo summo loco aqua in inferio- | 15 |
| r<e>m partem diuergit; | |
| si uepribus, a[u]t quali<bu>s, priu<a>t<i>s aut com- | |
| munibus; | |
| superciliis, quae loca sunt ex plano in breui cliuo d<e>- | |
| uex<a> intra pedes <al>titudinis XXX: alioquin iam collis | 20 |
| est. quae obseruationem hanc habe<n>t, ut <ex> eis | |
| superior possessor in planum usque descendat et sibi | 92.1 |
| defendat omnem locum deuexum; | |
| si rigoribus, cuiusque rigores obseruantur, et a<n> nor- | |
| mal<e>s. quod saepe in agris adsignatis inueni[un]tur: et | |
| aliquando unus quisque rigor inter multos uicinos finem | 5 |
| facit; | |
| si marginibus, quae res oculorum est, nequid ma- | |
| lignitate exar<e>tur, similiter nequid a uicinis a<c>cersiri | |
| possit, [a]ut marginibus coepti finitique loci inueniri | |
| possint; | 10 |
| si <limit>ibus, quod fuerit ex communibus, a medio, ex | |
| priuatis, ab extremis rigor obseruandus constituendusque. | |
| <Sed consuetudines usque> region<um no>b<i>s intuen- | |
| dae, nequid noui a nobis fieri uideatur: ita enim fides | |
| professioni[s] constabit, si maxime secundum morem | 15 |
| regionis et nosmet quaestiones tractauerimus. | |
| De loco si agitur—quae res hanc habet quaestionem, | |
| ut nec ad formam nec ad ullum scripturae reuertatur | |
| exemplum, sed tantum 'hunc locum [nam] hinc dico | |
| esse', et alter ex contrario similiter. quae res ex simili- | 20 |
| tudine fere culturae comparationem accipit: si incultus | |
| erit, id est si silua, cuius sit aetatis; et si par caesurae | |
| aetas, nequid arbores, ut solent, relicta<e>, quas ante mis- | |
| sas uocant, et siluarum quoque aetates an sint pares. | 93.1 |
| et si uineae, similiter in comparatione: an ordines aequi- | |
| distantes, an pari condicione, et an simili s<int> genere | |
| uitium. | |
| Constabit tamen rem magis esse iuris quam nostri | 5 |
| operis, quoniam saepe usu capiuntur loca quae in bien- | |
| nio possessa fuerint. respiciendum erit tamen, quem | |
| admodum solemus uidere quibusdam regionibus parti- | |
| culas quasdam in mediis aliorum agris, nequis similis | |
| huic interueniat. quod in agro diuiso accidere non potest, | 10 |
| quoniam continuae possessiones et adsignantur et red- | |
| duntur; et si forte incidit tale aliquid, commutatur locus | |
| pro loco, ut continua sit possessio. ita, ut dixi, in ad- | |
| signatis fieri non potest. argumentum itaque prudentiae | |
| est quam professionis. | 15 |
| Praeterea solent quidam complurium fundorum con- | |
| tinuorum domini, ut fere fit, duos aut tres agros uni | |
| uillae contribuere et terminos qui finiebant singulos | |
| agros relinquere: desertisque uillis ceteris praeter ea<m>, | |
| cui contributi sunt, uicini non contenti suis finibus tol- | 20 |
| lunt terminos, quibus possessio ipsorum finitur, et eos, | |
| quibus inter fundos unius domini fines obserua<n>tur, | 94.1 |
| sibi defendunt. ita et haec respicienda erunt. | |
| Item quidam curant in extremis finibus fundorum | |
| suorum ponere per circuitum aliquod genus arborum, | |
| ut quidam pinos aut fraxinos, alii ulmos, alii cypressos, | 5 |
| item alii soliti sunt relinquere qualecumque genus in | |
| extremo fine intacta<s>, ex quibus neque frondem neque | |
| lignum neque <c>remium caedant. ita et hoc obseruandum. | |
| Praeterea consuetudines finitionum inspecta<e> cum | |
| fuer<in>t, nouitas habet suspicionem. ut puta si terminus | 10 |
| finem faciet per alium tractum, quare subito ad aliud | |
| genus finitionis transeatur, aut ad fossam aut ad ueprem | |
| aut uiam aut genus quod appellamus supercilium aut | |
| arbores quae ante missae sunt, suspicio <est>. si<c> tamen | |
| constabit <fides> * * * | 15 |
| De modo quaestiones fere in agris diuisis et ad- | |
| signatis nascuntur, item quaestoriis, [et] uectigalibus | |
| subiectis, quoniam scilicet in aere <et> in scriptura mo- | |
| dus conprehensus est. quod semper erit ad formam. | |
| Respiciendum et hoc, si duobus possessoribus con- | 20 |
| ueniat aliquid ex modo illo, qui aere et in scriptura | |
| formae continetur, licet dominus aliquid uendidit. nam- | 95.1 |
| que hoc comperi in Samnio, uti quos agros ueteranis | |
| diuus Vespasianus adsignauerat, eos iam ab ipsis quibus | |
| adsignati erant aliter possideri. quidam enim emerunt | |
| aliqua loca, adieceruntque suis finibus et ipsum, uel uia | 5 |
| finiente uel flumine uel aliquo[d]libet genere: sed nec | |
| uendentes ex acceptis suis aut ementes adicientesque | |
| ad acceptas suas certum modum taxauerunt, sed ut quis- | |
| que modus aliqua, ut dixi, aut uia aut flumine aut ali- | |
| quo genere finiri potuit, ita uendiderunt emeruntque. | 10 |
| ergo ad aes quomodo perueniri potest, s<i> a<d> posses- | |
| siones, sicut dixi, duobus, inter quos controuersia est, | |
| conuenerit? | |
| In eis autem qui uectigalibus subiecti sunt, fere | |
| proximus quisque possessioni[s] suae iunxit. ita e<x> | 15 |
| hoc genere agrorum magnae quaestiones * * * emptionis | |
| s<i>ue conductionis ad se pertinere probauerint, ut fere | |
| fit: nisi utra pars hoc faciat, pene<s> possessor<em> re- | |
| manebit. solent uero modum quidam in locationibus | |
| agrorum comprehendere, atque ita cauere, FVNDVM | 20 |
| ILLVM, IVGERA TOT, IN SINGVLIS IVGERIBVS TANTVM. | |
| ita si in ea regione age[re]tur, ubi haec erit consuetudo, | 96.1 |
| ad cautiones scilicet respiciendum erit. inter quos dispu- | |
| tabitur acta utriusque mensura: si nihil ad cautionem | |
| conueniat, id est neutrius possessio modum cautione | |
| comprehensum inpleat, magna erit rei confusio, quae- | 5 |
| rendumque n<e>quid in uniuersa regione magis opinione | |
| quam mensura modum complecti soliti sint. item qui- | |
| dam uendentes ementesque agros soliti sunt modum cau- | |
| tione[m] complecti; quod ipsum uidendum, <ne>quid, ut | |
| supra dixi, opinione, non mensura, modum taxent. | 10 |
| De iure subsiciuorum subinde quaestiones mouen- | |
| tur. subsiciua autem ea dicuntur quae adsignari non | |
| potuerunt, id est, cum sit ager centuriatus, aliqu<a> | |
| inculta loca quae in<tra> centurias erant, non sunt ad- | |
| signata. haec ergo subsiciua aliquando auctor diuisionis | 15 |
| aut sibi reseruauit, aut [alicui, id est aut] aliquibus con- | |
| cessit aut r(ebus) p(ublicis) aut priuatis personis; quae | |
| subsiciua quidam uendiderunt, quidam uectigalibus certo | |
| tempore locant. inspectis ergo perscrutatisque omnibus | |
| condicionibus inueniri poterit, quid sequi debeamus. | 20 |
| Sed et illud memi<ne>r<i>mus. cum diuus Vespasianus | |
| subsiciua omnia, quae non uendidissent aut aliquibus | 97.1 |
| personis concessa essent, sibi uindicasse[n]t, itemque | |
| diuus Titus a patre[m] coe[m]ptum hunc r[ed]itum te- | |
| neret, Domitianus [imp.] per totam Italiam subsiciua | |
| possidentibus donauit, edictoque hoc notum uniuersis | 5 |
| fecit. cuius edicti uerba, itemque constitution<e>s qua<s>- | |
| dam aliorum principum itemque diui Neruae, in uno | |
| libello contulimus. | |
| De iure territoriorum paene omnem percunctatio- | |
| nem tractauimus, cum de condicionibus generatim perscri- | 10 |
| ber<e>mus. de quibus quid possimus aliud suadere, quam | |
| ut leges, ut supra dixeram, perlegamus, <et> ut interpre- | |
| te<n>tur secundum singula momenta? utrum suis con- | |
| dicionibus remaneant fines ab antiquis obserua<ti>, an ali- | |
| quid adiectum <a>ut ablatum sit; et quomodo obseruata | 15 |
| sint territoria, aliquando summis monti<um> iugis et di- | |
| uergiis aquarum, aliquando limitibus p<er>d<u>ctis, aliquando | |
| ipsius diuisionis de<re>ction<e>. ita, ut diximus, leges semper | |
| curiose perlegendae interpretandaeque erunt per singula | |
| uerba. et [si] ita uim legum perscrutanda[ru]m suadeo, | 20 |
| ac si[c], ut ita dixer<i>m, per articulamenta membrorum | |
| pertemptari solent corpora. | |
| De uia e<t> actu et itinere et ambitu et accessu et | |
| ruius et uallibus fossis fontibus saepe mouentur conten- | |
| tiones. quae omnes partes non nostra<m> sed forens<i>s | 98.1 |
| officii, id es<t> iuris ciuilis, operam exigunt: nos uero | |
| tunc e<is> interuenimus, cum aut de<r>igendum aliquid est | |
| quaestionibus aut, si forma aliqua aliquid notatum in- | |
| uenitur, repetendum est. | 5 |