| CONSTITVTIO <LIMITVM> | |
| Inter omnes mensurarum ritus siue actus eminentis- | 131.1 |
| sima traditur limitum constitutio. est enim illi origo | |
| caelestis et perpetua continuatio, cum quadam latitudi- | |
| ne[m] recturae diuidentibus ratio tractabilis, formarum | |
| pulcher habitus, ipsorum etiam agrorum speciosa de- | 5 |
| signatio. constituti enim limites non sine mundi ratione, | |
| quoniam decumani secundum solis decursum diriguntur, | |
| kardines a poli axe. unde primum haec ratio mensurae | |
| constituta ab Etruscorum haruspicum [uel auctorum | |
| habet, quorum artificium] disciplina; quod illi orbem | 10 |
| terrarum in duas partes secundum solis cursum diuise- | |
| runt, dextram appellauerunt quae septentrioni subiacebat, | |
| sinistram quae ad meridianum terrae esset, <ab oriente | 132.1 |
| ad> occasum, quod eo sol et luna spectaret; alteram li- | |
| neam duxerunt a meridiano in septentrionem, et a media | |
| ultra antica[m] citra postica[m] nominauerunt. ex quo | |
| haec constitutio liminibus templorum adscribitur. | 5 |
| Ab hoc exemplo antiqui mensuras agrorum normali- | |
| bus longitudinibus incluserunt. primum duos limites con- | |
| stituerunt: unum, qui ab oriente in occidentem dirigeret. | |
| hunc appellauerunt duo[de]cimanum ideo, quod terram | |
| in duas partes diuidat et ab eo omnis ager nominetur. | 10 |
| alterum a meridiano ad septentrionem; quem kardinem | |
| nominauerunt a mundi kardine[m]. | |
| Duo[de]cimanum postea decimanum appellauerunt. | |
| quare a decem potius quam a duobus? sicut dipundium | |
| nunc dicimus duopondium, et quod dicebant antiqui | 15 |
| duouiginti nunc dicimus uiginti, similiter duo[de]cimanus | |
| decimanus est factus. | |
| Reliquos limites fecerunt angustiores, et qui specta- | |
| bant in orientem prorsos, qui ad meridianum, trans- | |
| uersos appellauerunt. limites autem appellati | 20 |
| a limo, id est antiquo uerbo transuersi: nam et limum | |
| cinctum ideo quod purpuram transuersam habeat, item | 133.1 |
| limina ostiorum. postea et prorsos et transuersos limites | |
| appellauerunt a liminibus, quod per eos agrorum itinera | |
| seruentur. postea apud quosdam nomina a loci natura | |
| acceperunt, et qui ad mare spectant maritimi appellantur, | 5 |
| qui ad montem, montani. omnis ergo huius | |
| [mensurae et] recturae longitudo rationaliter limes ap- | |
| pellatur: nec interest quicquam, decimanum aut limitem | |
| dicamus. | |
| Decimanus autem primus maximus appellatur, item | 10 |
| kardo: nam latitudine ceteros praecedunt. alii limites | |
| sunt actuarii, atque alii linearii. actuarius limes est, qui | |
| primus actus est, et ab eo quintus quisque; quem si nu- | |
| meres cum primo, erit sextus, quoniam quinque centu- | |
| rias sex limites cludunt. reliqui medii limites | 15 |
| linearii appellantur, in Italia subrunciui. actuarii autem, | |
| extra maximos decimanum et kardinem, habent latitu- | |
| dinem ped. XII. per hos iter populo sicut per uiam publi- | 134.1 |
| cam debetur: id enim cautum est lege Sempronia et Cor- | |
| nelia et Iulia. quidam ex his latiores sunt quam ped. XII, | |
| ut hi qui sunt per uiam publicam militarem acti: habent | |
| enim latitudinem uiae publicae. linearii limites a quibus- | 5 |
| dam mensurae tantum disterminandae causa sunt consti- | |
| tuti, et si finitimi interueniunt, latitudinem secundum | |
| legem Mamiliam accipiunt. in Italia etiam itineri publico | |
| seruiunt sub appellatione subrunciuorum: habent latitu- | |
| dinem ped. VIII. hos conditores coloniarum fructus as- | 10 |
| portandi causa publicauerunt. nam et possessiones pro | |
| aestimio ubertatis angustiores sunt adsignatae: ideoque | |
| limites omnes non solum mensurae sed et publici itineris | |
| causa latitudines acceperunt. | |
| Secundum antiquam consuetudinem limites diriguntur. | 15 |
| quare non omnis agrorum mensura in orientem potius | |
| quam in occidentem spectat. in orientem sicut aedes | |
| sacrae. nam antiqui architecti in occidentem templa | |
| recte spectare scripserunt: postea placuit omnem reli- | |
| gionem eo conuertere, ex qua parte caeli terra inlumi- | 20 |
| natur. sic et limites in orientem constituuntur. | |
| Multi ignorantes mundi rationem solem sunt secuti, | 135.1 |
| hoc est ortum et occasum, quod is semel conprehendi | |
| ferramento non potest. quid ergo? posita auspicaliter | |
| groma, ipso forte conditore praesente, proximum uero | |
| ortum conprehenderunt, et in utramque partem limites | 5 |
| emiserunt, quibus kardo in horam sextam non conuenerit. | |
| et quidam, ne proximarum coloniarum li- | |
| mitibus ordinatos limites mitterent, relicta caeli ratione | |
| mensuram constituerunt, qua tantum modus centuriarum | |
| et limitum longitudo constaret. quidam agri | 10 |
| longitudinem secuti: et qua longior erat, fecerunt deci- | |
| manum. quidam in totum conuerterunt, et | |
| fecerunt decimanum in meridianum et kardinem in orien- | |
| tem, sicut in agro Campano qui est circa Capuam. | |
| Modum autem centuriis quidam secundum agri ampli- | 15 |
| tudinem dederunt; in Italia triumuiri iugerum quinqua- | |
| genum, aliubi ducenum; Cremonae iugerum CCX; diuus | |
| Augustus in Veturia Emeritae iugerum CCCC, quibus | |
| diuisionibus decimani habent longitudinis actus XL, kar- | |
| dines actus XX, decimanus est in orientem. | 20 |
| Quibusdam deinde coloniis perticae fines, hoc est | 136.1 |
| primae adsignationis, aliis limitibus, aliis praefecturae | |
| continentur. in Emeritensium finibus aliquae sunt prae- | |
| fecturae, quarum decimani aeque in orientem diriguntur, | |
| kardines in meridianum: sed in praefecturis Mullicensis | 5 |
| et Turgaliensis regionis decimani habent actus XX, kar- | |
| dines actus XL. nam et in alia praefectura | |
| aliter conuersi sunt limites, ut habeant in aeris inscrip- | |
| tionibus inter limitem nouum et ueterem iugera forte | |
| CXX: haec sunt alterius partis subsiciua. | 10 |
| Hae deinde agrorum diuisiones lapidum inscriptioni- | |
| bus tam uariis continentur quam et limitum actibus. | |
| alii uertices, alii latera, regionibus suis obsecundant<es>, | |
| multi tantum decimani maximi et kardinis lapides in- | |
| scripserunt, reliquos sine inscriptione ad parem posue- | 15 |
| runt; quos ideo quod nulla significatione appareat, a | |
| quoto loco numerentur, mutos appellant diuus Augustus | |
| in adsignationibus suis numero limitum inscriptos la- | |
| pides omnibus centuriarum angulis defigi iussit: nam | |
| locatione operis huius non solum quod ad publicos li- | 137.1 |
| mites pertineret iniunxit, uerum etiam inter acceptas | |
| ne roborei deessent termini cauit. inscripserunt quidam | |
| uertices lapidum et limitum tantum numerum significa- | |
| uerunt; alii ipsarum centuriarum, sic quem ad modum | 5 |
| qui in lateribus inscripserunt. uel in uertice lapides sic | |
| inscripserunt, quem ad modum in decimano maximo et | |
| in kardine solet: sic et ulteriores secundum nu- | |
| mer<or>um suorum postulationem inscripserunt. uolue- | |
| runt autem limites inscriptionibus claudi ita, ut cuius | 10 |
| centuriae essent lapides intelligere[n]tur. sic quoque | |
| haec inscriptio obscura est. lapis autem in regione s. | |
| et u. hac ratione sic inscribitur [quemadmodum supra]; | |
| quarta enim illi lapidi portio clusaris uacat ab inscrip- | |
| tione; est ergo talis inscriptio s.d.u.k. in re- | 15 |
| gione dextra et ultra <e>idem numeri sic inscribuntur. | |
| [sic et] in regione sinistra et citra, in regione dextra et | |
| citra eidem numeri sic inscribuntur. com- | |
| paremus nunc omnes quattuor lapides in unum, et in- | 138.1 |
| tueamur eorum quartas partes uacantes, quae in suis | |
| regionibus centurias litteris intra cludunt. sic | |
| et in suo interuallo distantes centurias his inscriptioni- | |
| bus cludunt. inspiciamus a maximo decimano et kar- | 5 |
| dine [singulorum] lapidum inscriptiones. la- | |
| tera autem lapidum recte inscribuntur, quoniam amplio- | |
| res numeros capiunt; nam [in] uerticibus inscribi non | |
| facile [omnia] possunt. inscribitur [enim] lateribus D. | |
| D. LXXXXVIII V.K. LXXV. quae inscriptio si ratione | 10 |
| ponatur, est optima; licet et quomodo cumque inscripta | |
| sit, perito mensori non latebit, quoniam certus est lapis, | |
| quo centuria cluditur. | |
| Multos limitum constitutiones in errorem deducunt, | |
| dum aut inscriptionem parum intellegunt aut aliter | 15 |
| limites numerant. uolunt esse quidam decimanum alium | |
| primum, alium maximum: et cum exierunt a decimano | |
| maximo, peractis centuriae actibus primum limitem nu- | |
| merant qui est secundus. deinde ad agrum de quo agitur | |
| cum perueniunt, nouam controuersiam inueniunt et de | 20 |
| aliis quam de quibus agitur acceptis litigant, dum uo- | 139.1 |
| lunt esse primos decimanos duos et duos kardines. hoc | |
| si esset, inter decimanum maximum et quem uolunt pri- | |
| mum et centuria aliter appellaretur: forte diceretur 'inter | |
| decimanum maximum et primum'. sed quoniam is ipse | 5 |
| primus est qui et maximus, continuo a decimano maximo | |
| et kardine centuria inscribitur D.D.I V.K.I, et S.D.I | |
| V.K.I, et D.D.I K.K.I, et S.D.I K.K.I. erit ergo | |
| nobis is primus qui et maximus. Sed et de li- | |
| mitibus quintariis quintum quemque quintarium uolunt. | 10 |
| porro autem inter quintum et quintarium interest ali- | |
| quid: quintus est qui quinto loco numeratur, quintarius | |
| qui quinque centurias cludit. hunc uolunt esse quintum, | |
| qui est sextus. nam et legum lat<i>onibus, quem admodum | |
| perlatum est, sic cauerunt, [ut] 'a decimano maximo quin- | 15 |
| tus quisque spatio itineris ampliaretur'. | |
| erat sane interpretatio legis huius ambigua, nisi eorum | |
| temporum formae sextum quemque limitem latiorem | |
| haberent significatione qua solent minores. tractemus | 140.1 |
| nunc diligentius quid dixerint. A DECIMANO MAXIMO | |
| QVINTVM QVEMQVE LATIOREM. a decimano: quoniam | |
| decimanus erat, positi sunt deinde quinque limites, quo- | |
| rum nouissimus factus est latior; his quom decimanus | 5 |
| accessit, sex fiunt. eandem obseruationem et | |
| in reliqua limitum parte esse uoluerunt: quem ad modum | |
| a decimano maximo quinque limites ducebantur, quo- | |
| rum esset summus latior, sic et ab eo quintario, cui iam | |
| spatium definitum erat, quinque adiectis limitibus summo | 10 |
| latitudinem suam seruari placuit. | |
| Quem ad modum ab antiquis acti sint limites, tractare | |
| coepimus: itaque persequi omnia non alienum iudico. | |
| foeda est enim culpa neglegentiae, cum de constitutione | |
| disputemus, praeterire tot operum exemplaria. | 15 |
| Finitis ergo ampliorum bellorum operibus, augendae | |
| rei publicae causa inlustres Romanorum uiri urbes con- | |
| stituerunt, quas aut uictoribus populi Romani ciuibus | |
| aut emeritis militibus adsignauerunt et ab agrorum noua | |
| dedicatione culturae colonias appellauerunt. uictoribus | 20 |
| autem adsignatae coloniae his qui temporis causa arma | 141.1 |
| acceperant: non enim tantum militum incremento r(ei) | |
| p(ublicae) p(opulus) R(omanus) habuit; erat tunc prae- | |
| mium terra et pro emerito habebatur. multis legionibus | |
| contigit bella feliciter transigere et ad laboriosam agri | 5 |
| culturae requiem primo tirocinii gradu peruenire: nam | |
| cum signis et aquila et primis ordinibus ac tribunis de- | |
| ducebantur, modus agri pro portione officii dabatur. | |
| ferunt quidam postea indictum modum belli, et expleta | |
| centesima hostium congressione ad colendarum deductos | 10 |
| terrarum agros. diuus Iulius, uir acerrimus et multarum | |
| gentium domitor, tam frequentibus bellis militem exer- | |
| cuit, ut dum uictorias numeraret, congressionum multi- | |
| tudinem obliuisceretur. nam milites ultra stipendia eme- | |
| rita detinuit, recusantes deinde ueteranos dimisit, mox | 15 |
| eosdem ipsos ueniam commilitii rogantes recepit, et | 142.1 |
| post aliquot bella parta iam pace deduxit. aeque diuus | |
| Augustus [in] adsignata orbi terrarum pace exercitus, | |
| qui aut sub Antonio aut Lepido militauerant, pariter et | |
| suarum legionum milites colonos fecit, alios in Italia, | 5 |
| alios in prouinciis: quibusdam deletis hostium ciuitati- | |
| bus nouas urbes constituit, quosdam in ueteribus op- | |
| pidis deduxit et colonos nominauit. illas quoque urbes, | |
| quae deductae a regibus aut dictatoribus fuerant, quas | |
| bellorum ciuilium interuentus exhauserat, dato iterum | 10 |
| coloniae nomine numero ciuium ampliauit, quasdam et | |
| finibus. ideoque multis regionibus antiquae mensurae | |
| actus in diuersum nouis limitibus inciditur: nam tetran- | |
| tum ueterum lapides adhuc parent. sicut in Campania | |
| finibus Minturnensium; quorum noua adsignatio trans | 15 |
| fluuium Lirem limitibus continetur: citra Lirem postea | |
| adsignatum per professiones ueterum possessorum, ubi | |
| iam opportunarum finium commutatione relictis primae | |
| adsignationis terminis more arcifinio possidetur. | |
| Multis ergo generibus limitum constitutiones inchoatae | 20 |
| sunt. quibusdam coloniis kardo maximus et decimanus | |
| non longe a ciuitate oriuntur. nam in proximo esse | 143.1 |
| debe<n>t, immo, si fieri potest, ex ipsa colonia inchoari: | |
| sed quo[nia]m uetusta municipia in ius coloniae trans- | |
| feruntur, stantibus iam muris et ceteris moenibus li- | |
| mites primos nisi a foris accipere non possunt. | 5 |
| Multi facilitatem agri secuti: et ubi plurimum erant | |
| adsignaturi, ibi decimanum maximum et kardinem con- | |
| stituerunt. antiqui enim propter subita bellorum peri- | |
| cula non solum erant urbes contenti cingere muris, uerum | |
| etiam loca aspera et excelsa saxis eligebant, ubi illis | 10 |
| maximum propugnaculum esset et ipsa loci natura. haec | |
| uicina urbibus rupium multitudo limites accipere propter | |
| loci difficultatem non potuit, sed relicta est, ut aut sil- | |
| uas rei publicae praestaret, aut, si sterilis esset, uacaret. | |
| his urbibus, ut haberent coloniarum uastitatem, uicina- | 15 |
| rum ciuitatium fines sunt adtributi, et in optimo solo | |
| decimanus maximus et kardo constituti; sicut in Um- | |
| bria finibus Spellatium. | |
| Quibusdam coloniis decumanum maximum ita consti- | 144.1 |
| tuerunt, ut uiam consularem transeuntem per coloniam | |
| contineret; sicut in Campania coloniae Axurnati. deci- | |
| manus maximus per uiam Appiam obseruatur: fines qui | |
| culturam accipere potuerunt, et limites acceperunt: reli- | 5 |
| qua pars asperis rupibus continetur, terminata in extremi- | |
| tate more arcifinio per demonstrationes et per locorum | |
| uocabula. | |
| Quibusdam coloniis postea constitutis, sicut in Africa | |
| Admederae, decimanus maximus et kardo a ciuitate | 10 |
| ori<un>tur et per quattuor portas in more<m> castro- | |
| rum ut uiae amplissimae limitibus diriguntur. haec est | |
| constituendorum limitum ratio pulcherrima. nam colo- | |
| nia omnes quattuor perticae regiones continet et est | |
| colentibus uicina undique, incolis quoque iter ad forum | 15 |
| ex omni parte aequale. sic et in castris groma ponitur | |
| in tetrantem, qua uelut ad forum conueniatur. | |
| Hanc constituendorum limitum rationem seruare de- | |
| bebimus, si huic postulationi uel locorum natura suffra- | |
| gabit. saepe enim propter portum colonia ad mare po- | 20 |
| nitur. cuius fines aquam non possunt excedere, hoc est | |
| litore terminantur; et cum sit colonia ipsa in litore, | |
| fines a decimano maximo et kardine in omnes quattuor | 145.1 |
| partes aequaliter accipere non potest. quaedam | |
| propter aquae commodum monti applicantur; quarum | |
| aeque decimanus maximus aut kardo relictis locis inter- | |
| ciditur ita, si trans montem coloniae fines perducuntur. | 5 |
| multas colonias et ipsi montes finiunt; propter | |
| quod quattuor regionibus aequaliter pertica non potest | |
| diuidi, sed in alteram partem tota limitum rectura ser- | |
| uetur. | |
| Itaque si loci natura permittit, rationem seruare | 10 |
| debemus: sin autem, proximum rationi; non quo minus | |
| aliquid de finibus fiat aut amissionis periculum habeat: | |
| si aliter egerimus, mensura sua uni cuique constabit, | |
| decimani suo nomine appellabuntur, tantundem kardines, | |
| fines terminis obligabuntur, nihil operi deerit nisi ratio, | 15 |
| habebit tamen inter professores existimationem. nam nec | |
| illis coloniis hoc nomine quicquam iniuriae factum est, | |
| quod kardines loco decimanorum obseruantur, decimani | |
| loco kardinum: omnis limitum co<n>nexio rectis angulis | |
| continetur, extremitas mensuraliter obligata est, nihil res | 20 |
| publica, nihil possessor de finibus queritur; constat illis | |
| ratio mensurae, limitum ratio non constat, et potest dici | 146.1 |
| mensura orbis alterius aut certe sinistra, hoc est inuersa. | |
| cum ipsa kardinum appellatio a kardine mundi nomine- | |
| tur, quare ab oriente in occidentem dirigatur, nulla est | |
| ratio. quid ergo? licet exitum decimanus maximus non | 5 |
| habeat oppositis montibus aut mari, habeat tamen ra- | |
| tionem, et ab eo in eam partem qua defecerit aeque suo | |
| interuallo centuriae nominentur. | |
| Quaerenda est ergo huius rationis origo. multi ita | |
| ut supra diximus solis ortum et occasum conprehende- | 10 |
| runt, qui est omni tempore mobilis nec potest secundum | |
| cursum suum conprehendi, quoniam ortus et occasus | |
| signa a locorum natura uarie ostenduntur. sic et limitum | |
| ordinatio hac ratione conprehensa semper altera alteri | |
| disconuenit. hos qui ad limites constituendos hac | 15 |
| ratione sunt usi, fefellit mundi magnitudo, qui [se] | |
| ortum et occasum peruidere crediderunt: aut forte scie- | |
| runt errorem et neglexerunt, ei contenti tantum regioni | |
| ortum et occasum demetiri. immo contendisse feruntur | |
| ortum eum esse singulis regionibus, unde primum sol | 147.1 |
| appareat, occasum, ubi nouissime desinat: hactenus diri- | |
| gere mensuram laborauerunt. quid quod nec illa ipsa | |
| regione solis conspectus recte potest deprehendi, nisi | |
| aequalibus ab ortu et occasu diastematibus ferramentum | 5 |
| ponatur; quod in qua parte sit scire difficile est, quon- | |
| iam in diuersis orbis terrarum partibus mensurae aguntur. | |
| et illa ipsa regione, <si> sit illi forte ex altera parte | |
| campus per multa milia, mons ex altera et propior ferra- | |
| mento, necesse est ex illa parte apertiore sol longius | 10 |
| conspiciatur, ex hac deinde, qua mons inminet, parere | |
| cito desinat. et si kardo a monte non longe nascatur | |
| siue decimanus, quomodo potest cursus conprehendi | |
| recte, cum ferramento sol occiderit et trans montem sol | |
| adhuc luceat et eisdem ipsis adhuc campis in ulteriore | 15 |
| parte resplendeat? | |
| Quaerendum est primum quae sit mundi magnitudo, | |
| quae ratio oriundi aut occidendi, quanta sit mundo terra. | |
| aduocandum est nobis gnomonices summae ac diuinae | |
| artis elementum: explicari enim desiderium nostrum ad | 20 |
| uerum nisi per umbrae momenta non potest. ortum enim | |
| aut occasum ne ab extrema quidem parte orbis terrarum | 148.1 |
| peruidere quisquam potest, cum a sapientibus tradatur | |
| terram punctum esse caeli et infra solem amplo dia- | |
| stemate spiritum sumere. nam et Archimeden, uirum | |
| praeclari ingenii et magnarum rerum inuentorem, ferunt | 5 |
| scripsisse, quantum arenarum capere posset mundus, | |
| si repleretur. credamus ergo illum diuinarum rerum | |
| magnitudinem ante oculos habuisse. qua ratione, dica- | |
| mus, tot saeculis unus mortalium hoc scire potuerit? | |
| unus propter hoc laborauit et per incrementa umbrarum | 10 |
| deprehendit. | |
| Caeli autem punctum terram esse [certam] sic de- | |
| scribunt, quod dicant a polo ad Saturni circulum inter- | |
| uallum esse quod Graeci hemitonion appellant; a Saturno | |
| deiude ad Iouem hemitonion; ab hoc deinde ad Martem | 15 |
| tonon; a Marte deinde ad solem ter tantum esse quantum | |
| a polo ad Saturnum, hoc est trihemitonion; a sole deinde | |
| tantum esse ad Venerem, quantum a Saturno ad Io- | |
| uem, hemitonion; a Venere deinde ad Mercurium hemi- | |
| tonion; a Mercurio deinde ad lunam tantundem, hemi- | 149.1 |
| tonion; a luna ad terram tantum quantum a polo ad | |
| Iouem, tonon. sic terram punctum caeli esse ostendunt: | |
| nam et ars musica per haec diastemata constare fertur. | |
| Solem autem ampliorem aliquot partibus quam terram | 5 |
| describunt, et quod palam est ab eo inluminari diem, | |
| noctem esse in dimidium ipsius terrae obumbrationem. | |
| polum ipsum quinque circulis diuidunt in sex partes. | |
| sicut ait Vergilius: | |
| quinque tenent caelum zonae. quarum una corusco | 10 |
| semper sole rubens et torrida semper ab igni. | |
| quam circum extremae dextra laeuaque trahuntur | |
| caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris. | |
| has inter mediamque duae mortalibus aegris | |
| munere concessae diuum, et uia secta per ambas, | 15 |
| obliquus qua se signorum uerteret ordo. | |
| Quinque ergo circulis haec nomina adsignant. sum- | |
| mum, frigidissimae partis finem, septentrionalem appel- | |
| lant; secundum ab eo solistitialem; ab hoc deinde qui | |
| medium polum diuidit, aequinoctialem, quod in eum sol | 20 |
| diei et noctis horas aequet. ab hoc deinde qui est aequi- | 150.1 |
| noctiali proximus, brumalem appellant: nam et solisti- | |
| tiali est ordinatus. septentrionali deinde se<s>contrarium | |
| austrinalem appellant. circulus autem zodiacus, cuius | |
| fines sol negatur excedere, ex circulo aequinoctiali ad | 5 |
| brumalem per diagonum extenditur ita, ut meridianum | |
| circulum ex utraque parte medium secet. per hunc sol, hoc | |
| est intra, ire fertur et orbem terrarum uiginti et quattuor | |
| horis circumire. harum ferunt XXIIII horarum iunctarum | |
| semper unum esse interuallum: nam increscendi aut de- | 10 |
| crescendi inter ipsas horas alternam esse mutationem. | |
| hoc ipsum per umbrarum motus ostenditur. nam cum sol | |
| orbem medium conscendit, umbras omnium rerum in hoc | |
| nostro tetartemorio meridiano axi facit ordinatas. ab | |
| hoc enim exemplo sescontrariae partis, quae uidetur eis- | 15 |
| dem horis inluminari, umbra describitur. du- | |
| bium fortasse esset de parallelo[n] nostri tetartemorii, | |
| si secundum zodiaci circuli cursum oceanus meridianus | 151.1 |
| interueniret: nam totius terrae quattuor partes mari di- | |
| uiduntur, nec ultra hominibus quartae partis ire per- | |
| mittitur. sed quoniam oceanus meridianus subiacet cir- | |
| culo meridiano, quem zodiacus medium secat, apparet, | 5 |
| inter aequinoctialem et meridianum circulum a media | |
| terra quidquid est in oriente, ultra cursum solis esse, | |
| quam regionem quidam sescontrariae partis appellant; et | |
| quidquid a media terra in occidente inter brumalem et | |
| meridianum circulum subiaceat, nostrae esse partis, si | 10 |
| solis cursum sequamur; quoniam omnibus terris in hac | |
| parte in occidentem spectantibus umbras in dextrum emit- | |
| tit, exceptis illis quae sunt ab Aegypti fine usque ad ocea- | |
| num, qua finit circulus aequinoctialis. has terras ferunt in- | |
| habitare Arabas Indos et alias gentes. apud hos in occiden- | 15 |
| tem spectantibus umbrae in sinistrum emittuntur; ex quo | |
| apparet eos ultra solis cursum positos. sicut ait Lucanus: | |
| inuisum uobis, Arabes, uenistis in orbem, | |
| umbras mirati nemorum non ire sinistras. | |
| nam et Aegypto medio die umbra consumitur. ex hoc | 152.1 |
| ibidem mediam terrae partem esse conprehendimus. | |
| Optimum est ergo umbram hora sexta deprehendere | |
| et ab ea limites inchoare, ut sint semper meridiano or- | |
| dinati: sequitur deinde ut et orientis occidentisque linea | 5 |
| huic normaliter conueniat. primum scribemus circulum | |
| in loco plano in terra, et in puncto eius sciotherum po- | |
| nemus, cuius umbra et intra circulum aliquando intret: | |
| certius est enim quam orientis et occidentis deprehen- | |
| dere. adtendemus quem ad modum a primo solis ortu | 10 |
| umbra cohibeatur. deinde cum ad circuli lineam per- | |
| uenerit, notabimus eum circumferentiae locum. similiter | |
| exeuntem umbram e circulo adtendemus, et circumferen- | |
| tiam notabimus. notatis ergo duabus circuli | |
| partibus intrantis umbrae et exeuntis loco, rectam li- | 15 |
| neam a signo ad signum circumferentiae ducemus, et | |
| mediam notabimus. per quem locum recta linea exire | |
| debebit a puncto circuli. per quam lineam kardinem | |
| dirigemus, et ab ea normaliter in rectum decimanos emit- | |
| temus: et ex quacumque eius lineae parte normaliter | 20 |
| interuerterimus, decimanum recte constituemus. | |
| Est et alia ratio, qua tribus umbris conprehensis me- | 153.1 |
| ridianum describamus. loco plano gnomonem consti- | |
| tuemus A B, et umbras eius qualescumque tres enotabimus | |
| CDE. has umbras normaliter conprehendemus, quanta | |
| latitudine altera ab altera distent. si ante meridiem con- | 5 |
| stituemus, prima umbra erit longissima: si post meri- | |
| diem, erit nouissima. has deinde umbras | |
| pro portione ad multipedam in tabula describemus, et | |
| sic in terra seruabimus. sit ergo gnomon AB, planitia B. | |
| tollamus umbram maximam et in planitia notemus signo | 10 |
| C: secundam similiter in planitia notemus signo D; sic | |
| et tertiam signo E; ut sint in basi pro portione longi- | |
| tudinis suae BE<B>D<B>C. eiciamus hypotenusas ex C | |
| in A et ex D in A. nunc puncto A et interuallo E cir- | |
| culum scribamus. ordinatas deinde lineas basi, hoc est | 15 |
| planitiae, eiciamus in cathetum ex praecisuris hypotenu- | |
| sarum et circumferentiae, ex F in G et ex | |
| I in K. longissimam deinde lineam GF maximae um- | |
| brae inprimemus, et ab signo B notabimus GF; secun- | 154.1 |
| dam lineam umbrae secundae, notabimus KI. deinde ex | |
| signo F et I rectam lineam eiciemus; itemque ex CD, | |
| finibus umbrarum. hae duae lineae altera alteram con- | |
| praecident signo T. eiciemus deinde rectam lineam ex T | 5 |
| et E; quae erit ortus et occasus. ex hac in rectum rec- | |
| tam lineam eiciemus, hoc est normaliter: haec erit me- | |
| ridiano ordinata. eisdem signis <t>e- | |
| t<rantem> ipsum constituemus, et intuebimur quattuor | |
| caeli partes, quibus limitum ordinatio hac ratione con- | 10 |
| stituta omni tempore conuenit. | |
| Si locus, in quo colonia constituitur, cultus erit, ex | |
| ipsa ciuitate maximum decimanum et kardinem incipie- | |
| mus, ita si colonia ab solo constituetur. decimanum | |
| m(aximum) autem et kardinem optimi mensores agere de- | 15 |
| bebunt, idem et quintarios ad singula claudere, ne quis | |
| error operi fiat, quod post amplum actum emendare sine | |
| rubore difficile est. quod si aut ferramenti uitium aut | |
| conspiciendi fuerit, uana contemplatio in uno quintario | |
| statim paret et tolerabilem habet emendationem. sub- | 20 |
| runciui minus erroris habent periculum. hos tamen aeque | 155.1 |
| diligenter agere oportet, ne quam et hi recorrigendi mo- | |
| ram praestent. multi perpetuos limites ege- | |
| runt et in illa operis perseueratione peccauerunt, sicut | |
| in ueterum coloniarum finibus inuenimus, frequentius in | 5 |
| prouinciis, ubi ferramento nisi ad interuersuram non | |
| utuntur. lineam autem per metas extende- | |
| mus, et per eam ad perpendiculum cultellabimus. actua- | |
| rios palos suo quemque numero inscriptos inter cen- | |
| tenos uicenos pedes defigemus, ut ad partitionem accep- | 10 |
| tarum mensura acta appareat. limitibus se- | |
| cundum suam legem latitudines dabimus, et aperiri in | |
| perpetuum cogemus. plurimum enim agentibus praestat | |
| acti limitis perpetua rectura: ex hoc deuerti nisi per ne- | |
| glegentiam non potest. cultis locis limitem sulcis optime | 15 |
| seruabimus. prensis tamen in conspectu longinquo signis | |
| limitem agemus. si uero in propinquo | |
| sint duo signa quae ex recta linea normaliter con- | |
| spici possint, ut excussis longitudinibus longiorem li- | |
| neam ad breuioris longitudinem signo posito aequemus, | 20 |
| ex quo ad interuersuram breuioris lineae rectam lineam | 156.1 |
| iniungamus, quae sit duorum signorum conspectorum | |
| lineae ordinata, ferramento explicabimus. | |
| sit ergo forma conspectus ABCD. nunc ex linea pri- | |
| mum constituta, quae est inter B et D, conspiciamus | 5 |
| signum quod est inter B et A. prolato exiguum per ri- | |
| gorem ferramento normaliter paucas dictabimus metas | |
| ex signo E. prolato iterum exiguum ferramento in si- | |
| gnum F, signum conspiciemus ita ut rigorem ex E mis- | |
| sum secet signum G, et quicumque numeri fuerint sic | 10 |
| obseruabimus. quomodo fuerit FE ad EG, si et FB | |
| tractabimus, erit longitudo conspectus inter B A. eadem | |
| ratione et alteram partem conspiciemus. quanto deinde | |
| longior fuerit, signo notabimus H, et ex hoc signo in B | |
| rectam lineam iniungemus, quae erit ordinata AC. | 15 |
| Si limites post urbem constitutam inchoabi- | |
| mus, ex proximo decimanum maximum et kardinem in- | |
| cipiemus, eisque latitudinem secundum legem suam da- | 157.1 |
| bimus. | |
| Si propter locorum difficultatem prope urbem li- | |
| mites inchoari non poterint, tunc in ea regione, ubi | |
| adsignaturi erimus, decimanum maximum et kardinem | 5 |
| [sic] constituemus sic, ut decimani ordinationem ortus | |
| et occasus teneant, kardines meridiani et septentrionis. | |
| Limitibus latitudines secundum legem et constitutio- | |
| nem diui Augusti debemus, decimano maximo pedes XL, | |
| kardini maximo pedes XX, actuariis [autem] limitibus | 10 |
| omnibus decimanis [et] kardinibus pedes XII, subrunciuis | |
| pedes VIII. [limitibus omnibus] in mediis tetrantibus | |
| lapides defigemus ex saxo silice aut molari aut ne de- | |
| teriore, politos, in rotundum crassos pedem, in terram | |
| ne minus habeant pedes IIϛ, supra terram sesquipedem. | 15 |
| Inscribendi nobis una sit ratio. hanc itaque ex omni | |
| opere certissimam eligamus, et hac potissimum utamur. | |
| decimano maximo et kardine maximo omnes lapides in | |
| frontibus inscribamus, reliquos in lateribus clusaribus. | |
| omnes enim centuriae singulos angulos habent clusares. | 158.1 |
| incipiamus ergo ponere lapides a decimano maximo et | |
| kardine, inscriptione qua debet: DECIMANVS MAXIMVS. | |
| KARDO MAXIMVS: DECIMANVS MAXIMVS. KARDO TOTVS. | |
| applicemus nunc singulas centurias maximo | 5 |
| decimano siue kardini. hae omnes quattuor ternos lapi- | |
| des iam positos habent: sequitur ut illis unus tantum | |
| clusaris angulus uacet, hoc est singuli; quibus debebit | |
| inscribi D.D.I V.K.I, et S.D.I V.K.I, et D.D.I | |
| K.K.I, et S.D.I K.K.I. sic et in ceteris obseruare de- | 10 |
| bebimus. his angulis lapides defigamus, qui- | |
| bus centuriarum appellationes [in] lateribus adscribemus | |
| ad terram deorsum uersus. S.D.I V.K.I in ea parte | |
| lapidis inscribemus quae erit s.d.I, aeque ultra <k.> | |
| primum. [quod quoniam in latitudinem exponi in hac | 15 |
| planitia non potest, inscripturam lapidi adplicabimus, | |
| qua[m] in re ipsa lapis habere debebit.] sic et D.D.I | |
| V.K.I; sic et S.D.I K.K.I. quoniam ab uno | 159.1 |
| umbilico in quattuor partes omnis centuriarum ordo | |
| conponitur, ab unius primae centuriae incremento omnes | |
| inscriptiones singulis angulis cluduntur: quidquid enim | |
| ultra primum kardinem nominatur, perseuerat usque ad | 5 |
| extremum finem ultra primum uocari. sic et k(itra); si- | |
| militer d(extra) aut s(inistra). et cum d(ecumano) m(a- | |
| ximo) siue kardine[s] omnes lapides positi fuerint, per | |
| successionem singulis centuriis quartus lapis deerit, | |
| cui posito centuriae appellationem inscribere debemus. | 10 |
| his deinde cum quartum lapidem posuerimus, | |
| sequenti loco centuriae quartus angulus tantum uacabit, | |
| quo numerus inscribatur ipsius. ad summam omnes clu- | |
| sares angulos centuriarum lineis diagonalibus conprehen- | |
| demus. sic et in toto opere exteriores | 15 |
| anguli centurias cludunt ab inscriptione decimani ma- | |
| ximi et kardinis maximi. | |
| Cum centurias omnes inscriptis lapidibus terminaue- | |
| rimus, illa quae rei publicae adsignabunt, quamuis limi- | |
| tibus haereant, priuata terminatione circumibimus, et in | 20 |
| forma ita ut erit ostendemus, SILVAS siue PASCVA PV- | |
| BLICA siue utrumque. quatenus erit, inscriptione reple- | 160.1 |
| bimus, ut et in forma loci latitudinem rarior litterarum | |
| dispositio demonstret. harum siluarum extremitatem per | |
| omnes angulos terminabimus. | |
| Eadem ratione terminabimus fundos exceptos siue | 5 |
| concessos, et in forma sicut loca publica inscriptionibus | |
| demonstrabimus. | |
| Concessos fundos aeque similiter ostendemus, ut FVN- | |
| DVS SEIANVS CONCESSVS LVCIO MANILIO SEI FILIO. | |
| in adsignationibus enim diui Augusti diuersas habent | 10 |
| condiciones fundi excepti et concessi. excepti sunt fundi | |
| bene meritorum, ut in totum priuati iuris essent, nec | |
| ullam coloniae munificentiam deberent, et essent in solo | |
| populi Romani. concessi sunt fundi ei quibus indultum | |
| est, cum possidere uni cuique plus quam edictum con- | 15 |
| tinebat non liceret. quem ad modum ergo eorum uete- | |
| rum possessorum relicta portio ad ius coloniae reuoca- | |
| tur, sic eorum quibus plus possidere permissum est: | |
| omnium enim fundos secundum reditus coemit et militi | |
| adsignauit. inscribemus ergo concessos sic, ut in aere | 20 |
| permaneant. | |
| Aeque territorio siquid erit adsignatum, id ad ipsam | |
| urbem pertinebit nec uenire aut abalienari a publico li- | 161.1 |
| cebit. id DATVM IN TVTELAM TERRITORIO adscribe- | |
| mus, sicut siluas et pascua publica. | |
| Quod ordini coloniae datum fuerit, adscribemus in | |
| forma SILVA ET PASCVA, ut puta SEMPRONIANA, ITA | 5 |
| VT FVERVNT ADSIGNATA IVLIENSIBVS. ex hoc appa- | |
| rebit haec ad ordinem pertinere. | |
| Aeque lucus aut loca sacra aut aedes quibus locis | |
| fuerint, mensura conprehendemus, et locorum uocabula | |
| inscribemus. non exiguum uetustatis solet esse instru- | 10 |
| mentum, si locorum insignium mensurae et uocabula | |
| aeris inscriptionibus constent. | |
| Siqua regio in extremitate limites non acceperit, eum | |
| locum uacantem significabimus hac inscriptione: LOCVS | |
| EXTRA CLVSVS. et extremitatem deinde terminis lapideis | 15 |
| obligabimus, interposito ampliore spatio, et aris inscriptis | |
| conditoris nomine et coloniae finibus. extra | |
| clusa regio ideo, quod ultra limites finitima linea cludi- | |
| tur. linea autem finitima si limitibus conprehensa non | |
| fuerit, optimum erit extremitatem ad ferramentum rectis | 20 |
| angulis obligare et sic terminos ponere. si | |
| fuerit mons asper et confragosus, per singulas petras | |
| finitimas notas inponemus et ubi potuerit inscriptiones: | |
| sic et in forma significabimus. [praeterea in Sicilia, ubi | |
| montium altitudo et asperitas est.] nam in | 162.1 |
| planis quamuis omnium centuriarum subsiciua lapidibus | |
| inscriptis conprehendantur, certis tamen locis aras lapi- | |
| deas ponere debebimus, quarum inscriptio ex uno la- | |
| tere perticae applicato finem coloniae demonstret, ex al- | 5 |
| tero, qua foras erit, adfines. ubi fines angulum facient, | |
| ternum angulorum aras ponemus. sic et in locis mon- | |
| tuosis. et has utraeque ciuitates consti- | |
| tuant: adfines enim eisdem locis nomine imperatoris et | |
| finium earum inscriptione aras consecrare debebunt. | 10 |
| Agro limitato accepturorum comparationem faciemus | |
| ad modum acceptarum, quatenus centuria capere possit | |
| aestimabimus, et in sortem mittemus. solent enim culti | |
| agri ad pretium emeritorum aestimari. si in illa pertica | |
| centurias ducenum iugerum fecerimus et accipientibus | 15 |
| dabuntur iugera sexagena sena besses, unam centuriam | |
| tres [homines] accipere debebunt, in qua illis tres partes | |
| aequis frontibus de terminabimus. omnium nomina | |
| sortibus inscripta in urnam mittemus, et prout exierint | |
| primam sortem centuriarum tollere debebunt. eodem | 163.1 |
| exemplo et ceteri. quod si illis conuenerit, ut conternati | |
| sortiri debeant, qui tres primam centuriarum sortem | |
| accipere debeant, conternationum factarum singula sor- | |
| tibus nomina inscribemus. ut si conuenerit Lucio Titio | 5 |
| Luci filio, Seio Titi filio, Agerio Auli filio, ueteranis le- | |
| gionis quintae Alaudae, ex eis unum sorti nomen inscri- | |
| bemus et quoto loco exierit notabimus. si conternatio- | |
| nem urna faciet, singulis sortibus singulorum nomina | |
| inscribemus, et a primo usque ad tertium qui exierit | 10 |
| erit prima conternatio. sic et ceterae. has conternationes | |
| sublata sorte quidam tabulas appellauerunt, quoniam | |
| codicibus excipiebantur, et a prima cera primam tabu- | |
| lam appellauerunt peracta deinde conternationum sor- | |
| titione omnes centurias sortibus per singulas inscribe- | 15 |
| mus et in urnam mittemus: inde quae centuria primum | |
| exierit, ad primam conternationem pertinebit. sit forte | |
| centuria D.D. XXXV V.K. XLVII: hanc ex prima tabula | |
| tres accipere debebunt. quod in aeris libris sic inscribe- | |
| mus: TABVLA PRIMA.D.D. XXXV V.K.XLVII L. TE- | 164.1 |
| RENTIO L. FILIO POL(LIA) IVGERA LXVIϛ#¹¹¹⁷, G. NVMISIO | |
| G.F. STE(LLATINA) IVGERA XLVIϛ#¹¹¹⁷, P. TARQVINIO CN. | |
| F. TER(ENTINA) IVGERA LXVIϛ#¹¹¹⁷. eodem exemplo et ce- | |
| teras sortes. | 5 |
| Adsignare agrum secundum legem diui Augusti | |
| eatenus debebimus, qua falx et arater exierit; nisi ex | |
| hoc conditor aliquid immutauerit. primum adsignare | |
| agrum circa extremitatem oportet, ut a possessoribus | |
| uelut terminis fines optineantur; ex eo interiores perti- | 10 |
| cae partes. siqua compascua aut siluae fundis concessae | |
| fuerint, quo iure datae sint formis inscribemus. multis | |
| coloniis inmanitas agri uicit adsignationem, et cum plus | |
| terrae quam datum erat superesset, proximis possessori- | |
| bus datum est in commune nomine compascuorum. haec | 15 |
| in forma similiter conprehensa ostendemus. | |
| haec amplius quam acceptas acceperunt, sed ut in com- | |
| mune haberent. multis locis, quae in adsignatione sunt | |
| concessa, et ex his compascua fundi acceperunt. haec | |
| beneficio coloniae habent, in forma COMPASCVA PVBLICA | 165.1 |
| IVLIENSIVM inscribi debent: nam et uectigal quamuis | |
| exiguum praestant. | |
| Subsiciuorum omnium librum facere [scire] debe- | |
| bimus, ut quando uoluerit imperator, sciat quot in eum | 5 |
| locum homines deduci possint: aut si coloniae concessa | |
| fuerint, CONCESSA COLONIAE in aere inscribemus. ita | |
| si rei publicae concessa fuerint, in aere SVBSECIVA CON- | |
| CESSA ut IVLIENSIBVS inscribemus. | |
| Omnes aeris significationes et formis et tabulis aeris | 10 |
| inscribemus, data adsignata, concessa, excepta, reddita | |
| commutata pro suo, reddita ueteri possessori, et quae- | |
| cumque alia inscriptio singularum litterarum in usu | |
| fuerit, et in aere permaneat. libros aeris et typum per- | |
| ticae totius lineis descriptum secundum suas determina- | 15 |
| tiones adscriptis adfinibus tabulario Caesaris inferemus. | |
| et siqua beneficio concessa aut adsignata coloniae fuerint, | |
| siue in proximo siue inter alias ciuitates, in libro bene- | |
| ficiorum adscribemus. et quidquid aliud ad instrumen- | |
| tum mensorum pertinebit, non solum colonia sed et ta- | 20 |
| bularium Caesaris manu conditoris subscriptum habere | 166.1 |
| debebit. | |
| Agrum rudem prouincialem sic adsignabimus, quem | |
| ad modum supra diximus. si uero municipium in colo- | |
| niae ius transferetur, condicionem regionis excutiemus | 5 |
| et secundum suam postulationem adsignabimus. multis | |
| locis conditores uniuersum locum coemerunt, multis male | |
| meritos fundorum possessione priuauerunt. ubi tamen | |
| aliquid concessum est et gratiae, in eius modi condicioni- | |
| bus interuenit C.V.P. ET REI PVBLICAE. hunc agrum | 10 |
| secundum datam legem aut si placebit secundum diui | |
| Augusti adsignabimus eatenus QVA FALX ET ARATER | |
| IERIT. haec lex habet suam interpretationem. quidam | |
| putant tantum cultum nominari: ut mihi uidetur, uti- | |
| le<m> ait agrum adsignare oportere. hoc erit ne acci- | 15 |
| pienti siluae uniuersus modus adsignetur aut pascui. | |
| qui uero maiorem modum acceperit culti, optime secun- | |
| dum legem accipiet aliquid [et] siluae ad inplendum [ac- | |
| ceptae] modum. ita fiet ut alii sibi iunctas siluas acci- | |
| piant, alii in montibus ultra quartum forte uicinum. | 167.1 |
| primum [ergo] agrum limitibus includemus, hoc est cen- | |
| turiabimus. deinde acceptas terminabimus: quicumque | |
| modus limitem excedit, commalliolari debet et sic in | |
| aere incidi. sortes [autem] sic inscribes, ut si una ac- | 5 |
| cepta duas tres pluresue centurias continebit, has cen- | |
| turias et quantum ex accepta habeant in una sorte in- | |
| scribemus. ut si dabitur LXVIϛ<#¹¹¹⁷> et per tres centu- | |
| rias separabitur, d.d.I k.k.I iugera VIϛ#¹¹¹⁷, d.d.I k.k.II | |
| iugera XV, et d.d.II k.k.II iugera XLV, has una sors | 10 |
| continere debebit. sub hoc exemplo et cetera fient. | |
| sortitos in agrum deducemus et fines assignabimus. fini- | |
| bus assignatis et ceteris mensuris partitis formas et | |
| quaecumque ad mensuras pertinebunt ita ut supra dixi | |
| <a> conditore ordinata r(ei) p(ublicae) <in>feremus. | 15 |
| Agrum arcifinium uectigalem ad mensuram sic | |
| redigere debemus, ut et recturis et quadam terminatione | |
| in perpetuum seruetur. multi huius modi agrum more | 168.1 |
| colonico decimanis et kardinibus diuiserunt, hoc est per | |
| centurias, sicut in Pannonia: mihi [autem] uidetur huius | |
| soli mensura alia ratione agenda. debet [enim aliquid] | |
| interesse inter [agrum] inmunem et uectigalem. nam | 5 |
| quem ad modum illis condicio diuersa est, mensurarum | |
| actus dissimilis esse debet. nec tam anguste professio | |
| nostra concluditur, ut non etiam per singulas prouincias | |
| priuatas limitum obseruationes dirigere possit. agri | |
| [autem] uectigales multas habent constitutiones. in qui- | 10 |
| busdam [prouinciis] fructus partem praestant certam, | |
| alii quintas alii septimas, alii pecuniam, et hoc per soli | |
| aestimationem. certa [enim] pretia agris constituta sunt, | |
| ut in Pannonia arui primi, arui secundi, prati, siluae | |
| glandiferae, siluae uulgaris, pascuae. his omnibus agris | 15 |
| uectigal est ad modum ubertatis per singula iugera con- | |
| stitutum. horum aestim[at]io nequa usurpatio per falsas | 169.1 |
| professiones fiat, adhibenda est mensuris diligentia. nam | |
| et in Phrygia et tota Asia ex huius modi causis tam | |
| frequenter disconuenit quam in Pannonia. propter quod | |
| huius agri uectigalis mensuram a certis rigoribus con- | 5 |
| prehendere oportet ac singula terminis fundari. quibus- | |
| dam interuersuris lapides politos quadratos inscriptos | |
| lineatos defigere in eam partem qua res exiget oportebit. | |
| omnium rigorum latitudines uelut limitum obseruabimus: | |
| interstitione limitari mensuras per strigas et scamna | 10 |
| agemus. sicut antiqui latitudines dabimus, decimano | |
| maximo et k. pedes XX, eis limitibus transuersis, inter | |
| quos bina scamna et singulae strigae interueniunt, pedes | |
| duodenos, itemque prorsis limitibus, inter quos scamna | |
| †quattuor et quattuor strigae cluduntur, pedes duodenos, | 15 |
| reliquis rigoribus lineariis ped. octonos. omnem | |
| mensurae huius quadraturam dimidio longiorem siue | |
| latiorem facere debebimus: et quod in latitudinem lon- | 170.1 |
| gius fuerit, scamnum est, quod in longitudinem, striga. | |
| primum constituemus decimanum maximum | |
| et kardinem maximum, et ab his strigas et scamna clu- | |
| demus. actuarios [autem] limites diligenter | 5 |
| agemus, et in eis lapides inscriptos defigemus adiecto | |
| scamnorum numero. primum a d. m. et k. incipiemus | |
| inscriptiones uelut in quintariis ponere. primo lapidi | |
| inscribemus D M.K.M. ab hoc deinde sin- | |
| gulis actuariis limitibus similiter per ipsos inscribemus | 10 |
| D.M. LIMES II, K.M. LIMES SECVNDVS. hac significa- | |
| tione omnium quattuor regionum limites conprehende- | |
| mus. his deinde quartis quadrarum angulis | |
| lapides eius generis ponemus sub hac inscriptione | |
| litteris singularibus D.D. V STRIGA PRIMA SCAMNO II. | 15 |
| et hoc in lateribus lapidum. in fronte autem regionis | |
| indicium D.D.V.K. nunc quadrarum angulis | |
| lapides inscriptos inspiciamus. intra has | 171.1 |
| strigas et scamna omnem agrum separabimus, cuius | |
| totam positionem ad uerum formatam inspiciemus, secun- | |
| dum quod rei praesentis formam describamus. |