| AD Q. MVCIVM | |
| Gel. N.A. 15.27.1 | |
| calata comitia . . . curiata . . . centuriata | 1.1 |
| Gel. N.A. 15.27.4 | |
| Is, qui non uniuersum populum, sed partem aliquam | 2.1 |
| adesse iubet, non comitia, sed concilium edicere debet. | |
| tribuni autem neque aduocant patricios neque ad eos | |
| referre ulla de re possunt. ita ne leges quidem pro- | |
| prie, sed plebis scita appellantur, quae tribunis plebis | 5 |
| ferentibus accepta sunt: quibus rogationibus ante pa- | |
| tricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator | |
| legem tulit, ut eo iure, quod plebs statuisset, omnes | |
| Quirites tenerentur. | |
| Gel. N.A. 15.27.5 | |
| Cum ex generibus hominum suffragium feratur, curiata comitia | 3.1 |
| esse, cum ex censu et aetate, centuriata, cum ex re- | |
| gionibus et locis, tributa. centuriata autem comitia | |
| intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra | |
| urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non | 5 |
| sit. propterea centuriata in campo Martio haberi | |
| exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam | |
| populus esset in suffragiis ferendis occupatus. |