POSTQUAM EX AFRICA REDIIT
Festus 261M
uti negotium natum erat, quatenos castra nostra 12.1
ita munita erant, ut posses partem exercitus abducere.
ORATIO QUAM DIXIT IN CENSURA
CUM AD MAIORUM MORES POPULUM HORTARETUR
Gel. N.A. 5.19.15
in alia tribu patrem, in alia filium suffragium ferre, 14.1
filium adoptivum tam procedere, quam si se natum habeat;
absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus
sit venire.
Paul. Fest. 151M
vobis reique publicae praesidio erit is quasi millus 15.1
cani.
PRO AEDE CASTORIS
Festus 286M
quibus de hominibus ego saepe atque in multis 16.1
locis opera factis consiliis reque eapse [saepe] bene me-
ritus siem.
ADVERSUS P. SULPICIUM GALUM
Gel. N.A. 6.12.5
nam qui cotidie unguentatus adversus speculum 17.1
ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa femi-
nibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus
cum amatore cum chiridota tunica inferior accubuerit, qui
non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam 5
dubitet, quin idem fecerit, quod cinaedi facere solent?
ORATIONES PRO SE CONTRA TI. CLAUDIUM ASELLUM
DE MULTA AD POPULUM
Gel. N.A. 6.11.9
omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, 19.1
in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. utrum
defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul?
si nequitiam defendere vis, licet; si tu in uno scorto maiorem
pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum 5
fundi Sabini in censum dedicavisti, si hoc ita est: qui
spondet mille nummum? si tu plus tertia parte pecuniae
paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis, si hoc
ita est: qui spondet mille nummum? non vis nequitiam.
age malitiam saltem defende. si tu verbis conceptis 10
coniuravisti sciens sciente animo tuo, si hoc ita est: qui
spondet mille nummum?
Gel. N.A. 2.20.6
ubi agros optime cultos atque villas expolitissimas 20.1
vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam sta-
tuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias,
aliis per roborarium atque piscinam, aliis per villam.
Cic. de Orat. 2.258
'agas asellum' 21.1
Cic. de Orat. 2.268
noli . . . mirari; is enim, qui te ex aerariis 22.1
exemit, lustrum condidit et taurum immolavit.
DE IMPERIO D. BRUTI
Festus 241M
potestur. 27.1
CONTRA LEGEM IUDICIARIAM TI. GRACCHI
Macr. Sat. 3.14.6
docentur praestigias inhonestas, cum cinaedulis et 30.1
sambuca psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt
cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier vo-
luerunt: eunt, inquam, in ludum saltatorium inter cinaedos
virgines puerique ingenui. haec cum mihi quisquam nar- 5
rabat, non poteram animum inducere, ea liberos suos
homines nobiles docere: sed cum ductus sum in ludum sal-
tatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris vir-
ginibusque quingentis, in his unum (quod me rei pu-
blicae maxime miseritum est) puerum bullatum, petitoris 10
filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare,
quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non
posset.
INCERTAE SEDIS
Isid. Orig. 2.21.4
ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, 32.1
ex honore imperium, ex imperio libertas.
vi atque ingratis coactus cum illo sponsionem feci, 33.1
facta sponsione ad iudicem adduxi, adductum primo coetu
damnavi, damnatum ex voluntate dimisi.