| <ASSIS> DISTRIBVTIO, ITEM VOCABVLA AC NOTAE | |
| PARTIVM IN REBVS, PECVNIA <IN AERE NVMERATA>, | |
| PONDERE, MENSVRA. | |
| Saepenumero, Caesar, animaduerti aegre ferentem | pr.1 |
| te, quod assis distributionem et in heredum institu- | |
| tione et in aliis multis necessariam ignotam haberes. | |
| quare ne tam exigua res ingenium tuum ullo modo | |
| moraretur, cum partes ipsas, tum uocabula et notas | 5 |
| proponendas existimaui; et deprehendes distributionem | |
| quidem partium infinitam, oppido autem quam exigua | |
| uocabula et notas. | |
| Prima diuisio solidi [id est librae], quod as | 1.1 |
| uocatur, in duas partes dimidias diducitur; pars di- | |
| midia semis uocatur; nota eius S. | |
| Sequens diuisio | 2.1 |
| fit in tres tertias partes; pars tertia triens uocatur; | |
| nota eius #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹. | |
| Sequitur diuisio in quattuor quar- | 3.1 |
| tas partes; pars quarta quadrans uocatur, nota eius | |
| #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰. | |
| Deinceps fit diuisio in sex sextas partes; | 4.1 |
| sextae partis nomen est sextans, cuius nota #¹¹⁰⁹. | |
| Deinde diuiditur in octo octauas, quae sescunciae | 5.1 |
| uocantur, quarum est nota #¹¹³⁶ #¹¹¹⁰. | |
| Item in nouem | 6.1 |
| nonas; nona pars uocatur uncia duae sextulae; nota #¹¹¹⁰ #¹¹³¹. | |
| Diuiditur item as in duodecim partes duodecimas; | 7.1 |
| uocantur singulae unciae, cuius nota #¹¹¹⁰. | |
| Haec uelut elementa primae de asse distributio- | 8.1 |
| nis aequalitatem seruant. si quid quibusdam earum | |
| detrahas uel conferas, fient dispares. | |
| Quare si | 9.1 |
| <semissi unciam detrahas uel si> quadranti sextantem | |
| uel trienti unciam applices, facies quincuncem, qui | |
| constat ex quinque unciis, hoc est quinque duodecimis; | |
| nota quincuncis #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰. | 5 |
| Si semissi applices un- | 10.1 |
| ciam uel quincunci sextantem uel trienti quadrantem, | |
| efficies septuncem, hoc est septem duodecimas; nota | |
| septuncis S #¹¹¹⁰. | |
| Si septunci applicueris unciam | 11.1 |
| uel semissi sextantem uel quincunci quadrantem uel | |
| trienti tantundem, facies bessem, id est duodecimas | |
| octo; nota bessis S #¹¹⁰⁹. | |
| Si bessi applicueris un- | 12.1 |
| ciam uel septunci sextantem uel semissi quadrantem | |
| uel quincunci trientem, dodrantem efficies, hoc est | |
| nouem duodecimas; nota dodrantis S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰. | |
| Si | 13.1 |
| dodranti applicueris unciam uel bessi sextantem uel | |
| septunci quadrantem uel semissi trientem uel quincunci | |
| tantundem, facies dextantem, hoc est decem partes | |
| duodecimas; nota dextantis S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹. | 5 |
| Si dextanti | 14.1 |
| applicueris unciam uel dodranti sextantem uel bessi | |
| quadrantem uel septunci trientem uel semissi quin- | |
| cuncem, facies deuncem, id est undecim duodecimas; | |
| nota deuncis S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰. | 5 |
| Ex his apparet, in quas partes aequaliter, in | 15.1 |
| quas dispares as diuidatur. quo tamen facilius et me- | |
| moria res teneatur, summa diuisionis haec est. in | |
| asse sunt unciae xii, hoc est partes duodecimae duo- | |
| decim, unciae et binae sextulae nouem, hoc est nouem | 5 |
| nonae; sescunciae octo, id est octo octauae; sextantes | |
| sex, id est sex partes sextae; quadrantes quattuor, id | |
| est quattuor partes quartae; trientes tres, id est tres | |
| partes tertiae; semisses duo, id est duae partes dimi- | |
| diae. | 10 |
| Ceterae partes inaequalem faciunt diuisionem. | 16.1 |
| in deunce sunt unciae undecim, sextantes quinque et | |
| uncia, quadrantes tres et sextans, trientes duo et qua- | |
| drans, quincunces duo et uncia, semis et quincunx, | |
| septunx et triens, bes et quadrans, dodrans et sextans, | 5 |
| dextans et uncia; deest assi uncia. | |
| In dextante | 17.1 |
| sunt unciae decem, sextantes quinque, quadrantes tres | |
| et uncia, trientes duo et sextans, quincunces duo, se- | |
| mis et triens, septunx et quadrans, bes et sextans, do- | |
| drans et uncia; deest assi sextans. | 5 |
| In dodrante | 18.1 |
| sunt unciae nouem, sextantes quattuor et uncia, qua- | |
| drantes tres, trientes duo et uncia, quincunx et triens, | |
| semis et quadrans, septunx et sextans, bes et uncia; | |
| deest assi quadrans. | 5 |
| In besse sunt unciae octo, | 19.1 |
| sextantes quattuor, quadrantes duo et sextans, trientes | |
| duo, quincunx et quadrans, semis et sextans, septunx | |
| et uncia; deest assi triens. | |
| In septunce sunt un- | 20.1 |
| ciae septem, sextantes tres et uncia, quadrantes duo et | |
| uncia, triens et quadrans, quincunx et sextans, semis | |
| et uncia; deest assi quincunx. | |
| In semisse sunt | 21.1 |
| unciae sex, sextantes tres, quadrantes duo, triens et | |
| sextans, quincunx et uncia; deest assi alter semis. | |
| In quincunce sunt unciae quinque, sextantes duo | 22.1 |
| et uncia, quadrans et sextans, triens et uncia; deest | |
| assi septunx. | |
| In triente sunt unciae quattuor, | 23.1 |
| sextantes duo, quadrans et uncia; deest assi bes. | |
| In | 24.1 |
| quadrante sunt unciae tres, sextans et uncia; deest assi do- | |
| drans. | |
| In sextante sunt unciae duae; deest assi dextans. | 25.1 |
| Huc usque diuisio maiorum . . . . , ut ita dic- | 26.1 |
| tum sit, partium et celebris et nota est. sed cum rei | |
| natura infinitam partiendi praestet facultatem, succedit | |
| unciae quoque, quae est assis, ut supra dictum est, | |
| pars duodecima, diuisio non tam celebris quidem, sed | 5 |
| tamen non adeo ignota. | |
| Ut assis, ita unciae prima | 27.1 |
| diuisio fit in duas partes dimidias, quae uocantur semun- | |
| ciae; nota semunciae #¹¹³⁶. | |
| Item diuiditur uncia | 28.1 |
| in tres partes, quae uocantur binae sextulae; nota bi- | |
| narum sextularum #¹¹³¹. | |
| Item diuiditur uncia in quat- | 29.1 |
| tuor sicilicos, id est quattuor quartas; nota sicilici ↄ. | |
| Item in sextulas sex, id est sex sextas; nota sex- | 30.1 |
| tulae #¹¹³⁰. | |
| Item in duodecimas duodecim, quas sin- | 31.1 |
| gulas partes dimidias sextulas uocamus; nota dimidiae | |
| sextulae #¹¹³². | |
| Item in scriptula uiginti quattuor; | 32.1 |
| scriptuli nota #¹¹³³. | |
| Est autem assis semuncia pars | 33.1 |
| uicesima quarta, duae sextulae pars tricesima sexta, | |
| sicilicus quadragesima octaua, sextula septuagesima | |
| secunda, dimidia sextula centesima quadragesima | |
| quarta, scriptulum ducentesima octogesima octaua. | 5 |
| Semuncia habet sicilicos duos, sextulas tres, dimi- | 34.1 |
| dias sextulas sex, scriptula duodecim. | |
| Duae sex- | 35.1 |
| tulae habent sicilicum et dimidiam sextulam, sextulas | |
| duas, dimidias sextulas iiii, scriptula viii. | |
| Sicili- | 36.1 |
| cus habet sextulam et dimidiam, dimidias sextulas tres, | |
| scriptula sex. | |
| Sextula habet dimidias sextulas | 37.1 |
| duas, scriptula quattuor. | |
| Dimidia sextula habet | 38.1 |
| scriptula duo. | |
| Has quoque partes, in quantum libet, diuidere | 39.1 |
| possis; uerum infra eas neque notas neque propria | |
| uocabula inuenies praeterea. dimidium scriptulum | |
| audio quosdam ratiocinatores simplium uocare: quod | |
| erit totius assis quingentesima septuagesima sexta; | 5 |
| quam et ipsam partem infinito separare possis. | |
| Nec | 40.1 |
| mirum, si infra has partes partitio facta et nominibus | |
| et notis caret, cum etiam inter superiores primasque | |
| diuisiones pleraeque partes et nominibus et notis ca- | |
| reant: statim namque undecim undecimae assem effi- | 5 |
| ciunt nec aut nomen proprium aut notam habent; | |
| perinde decem decimae; nam nona assis facit unciam | |
| duas sextulas; octaua, ut supra redditum est, sescuncia | |
| uocatur; septem septimae, quae et ipsae assem implent, | |
| nec nomen proprium nec notam habent; sextae sex- | 10 |
| tantes uocantur; nec quintae quidem aut nomen pro- | |
| prium aut notam habent; iam uero tertias trientes, | |
| quartas quadrantes, sicut duodecimas uncias uocari | |
| ostensum est. | |
| Infra has ceterae usque ad sextam | 41.1 |
| decimam nomine proprio notaque carent; sed sexta | |
| decima semuncia sicilicus dicetur; nam sedecim semun- | |
| ciae octo sunt unciae, sedecim sicilici quattuor unciae | |
| fiunt, iunctae unciis octo assem implent. septima de- | 5 |
| cima deinde interiecta nomine notaque caret. octaua | |
| decima uocabitur semuncia sextula: nam hae decies | |
| octies ductae assem efficiunt. | |
| Post has inferiores | 42.1 |
| partes, excepta semuncia, duabus sextulis, sicilico, sex- | |
| tula, dimidia sextula, scriptulo, neque uocabula propria | |
| neque notas habent. | |
| Centesima, quae commodi | 43.1 |
| aut usurarum nomine ad sortem applicaretur, sicilico, | |
| id est C auerso co<epit> notari, quod cum C centum | |
| significaret, conuertebatur ad eam summam, cuius cen- | |
| tesima futura erat, et siue una conuenerat, unus sici- | 5 |
| licus, siue plures, tot sicilici ponebantur. | |
| Sicut autem assis appellatio ad rerum solida- | 44.1 |
| rum hereditatisque totius, diuisio autem eius ad par- | |
| tium demonstrationem pertinet, ita etiam ad pecuniam | |
| numeratam refertur, quae olim in aere erat, postea et | |
| in argento feriri coepit, ita ut omnis nummus argen- | 5 |
| teus ex numero aeris potestatem haberet. | |
| Eo in | 45.1 |
| numero sunt hi argentei nummi: denarius, cuius est | |
| nota 𐆖, quinarius, cuius est nota #¹¹²⁷, sestertius, cuius | |
| nota est #¹¹²⁸. uictoriatus enim nunc tantundem ualet | |
| quantum quinarius, olim ut peregrinus nummus loco | 5 |
| mercis, ut nunc tetrachmum et drachma, habebatur. | |
| Denarius primo asses decem ualebat, unde et nomen | 46.1 |
| traxit; quinarius dimidium eius, id est quinque asses, | |
| unde et ipse uocatur; sestertius duos asses et semissem, | |
| quasi semis tertius, Graeca figura ἕβδομον ἡμιτάλαν- | |
| τον. nam sex talenta et semitalentum eo uerbo signi- | 5 |
| ficant. lex etiam duodecim tabularum argumento est, | |
| in qua duo pedes et semis sestertius pes uocatur. | |
| Nunc denarius xvi, uictoriatus et quinarius viii, | 47.1 |
| sestertius quattuor asses ualet. | |
| Infra quam diuisionem sequitur alia quaedam | 48.1 |
| subdiuisio, notas aeque et propria uocabula habens. | |
| quare si ad denarium rationem conficias, assem hac | |
| nota scribas ac uoces semuncia sicilicus 𐆖 #¹¹³⁶ ↄ; | |
| semunciae enim sedecim et sicilici sedecim assem effi- | 5 |
| ciunt. | |
| Dupundium hac nota scribas ac uoces: | 49.1 |
| sescuncia 𐆖 #¹¹³⁶ #¹¹¹⁰, nam sedecim sescunciae du- | |
| pundium efficiunt. | |
| Tressis hac nota scribas ac | 50.1 |
| uoces: sextans sicilicus 𐆖 #¹¹⁰⁹ ↄ; aeque enim sedecim | |
| sextantes totidemque sicilici tres asses efficiunt. | |
| Qua- | 51.1 |
| trussis hac nota scribas uocesque: quadrans 𐆖 #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰; | |
| sedecim enim quadrantes quatrussis efficiunt. | |
| Quin- | 52.1 |
| ques hac nota scribas uocesque: quadrans semuncia | |
| sicilicus 𐆖 #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ ↄ; nam sedecim quadrantes ac to- | |
| tidem semunciae sicilicique faciunt quinques. | |
| Sexis | 53.1 |
| hac nota scribas nominesque: triens semuncia 𐆖 #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶; | |
| aeque enim trientes et semunciae sedecies ducti sexis | |
| efficiunt. | |
| Septus hac nota scribas ac nomines: | 54.1 |
| quincunx sicilicus 𐆖 #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ ↄ; simili enim modo | |
| quincunces ac sicilici multiplicati septus efficiunt. | |
| Octus hac nota scribas ac nomines: semis 𐆖 S, | 55.1 |
| quibus eodem modo multiplicatis octus reperies. | |
| Nonus hac nota scribas appellesque: semis semun- | 56.1 |
| cia sicilicus 𐆖 S #¹¹³⁶ ↄ; ut sedecies [hanc quoque no- | |
| tam, quae uocatur] semissem semunciam sicilicum si | |
| multiplicaueris, nonus inuenias. | |
| Decus hac nota | 57.1 |
| scribas atque nomines: septunx semuncia 𐆖 S #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶; | |
| septuncem quoque ac semunciam totiens si duxeris, | |
| decus efficies. | |
| Undeciaere hac nota scribas appel- | 58.1 |
| lesque: bes sicilicus 𐆖 S #¹¹⁰⁹ ↄ; nam bes sicilicus totiens | |
| ducti undeciaere efficiunt. | |
| Duodeciaere hac nota | 59.1 |
| scribas ac uoces: dodrans 𐆖 S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰; dodrantes eodem | |
| modo computati duodeciaere efficiunt. | |
| Tredeciaere | 60.1 |
| hac nota scribas uocesque: dodrans semuncia sicilicus | |
| 𐆖 S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ ↄ, dodrantibus semunciis sicilicis eadem | |
| ratione multiplicatis tredecim asses efficias. | |
| Quat- | 61.1 |
| tuordeciaere hac nota scribas ac uoces: dextans se- | |
| muncia 𐆖 S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶; dextantes semunciaeque sedecim | |
| aeque quattuordeciaere efficiunt. | |
| Quindeciaere hac | 62.1 |
| nota scribas et appelles: deunx sicilicus 𐆖 S #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ ↄ; | |
| deunx quoque ac sicilicus sedecies ducti quindeciaere | |
| efficiunt. | |
| Ingeniosissime autem, cum ad denarium ratio | 63.1 |
| conficeretur, excurrentis aeris nota inuenta est, quae | |
| sedecies multiplicata id efficeret: nam cum denarii | |
| nota praescribatur eique subiniungatur aeris excur- | |
| rentis nota, manifestum est eam sedeciens ducendam | 5 |
| ex adnotatione denarii. | |
| Ad quinarium et uictoriatum rationem Romae | 64.1 |
| confici nescio: quemadmodum tamen, si uelis, conficias, | |
| facilius apparebit, si prius inspexeris, ad quem modum | |
| sestertiaria ratio confiat; tunc enim excurrentis aeris | |
| leges exemplum denariariae rationis, et dimidiam | 5 |
| duces; uel sestertiariae, et duplicabis. | |
| Ad sestertium ratio si confiat, semis hac nota | 65.1 |
| scribitur #¹¹¹⁰ T; uocatur libella teruncius. est autem | |
| libella sestertii decima pars, teruncius quadragesima, | |
| quae duae iunctae octauam sestertii, id est, semissem, | |
| efficiunt; nam octo libellis, id est octo decimis, teruncii | 5 |
| octo, id est octo quadragesimae (quae fiunt quattuor | |
| uicesimae, hoc est duae decimae) adiectae complent | |
| sestertium. | |
| Sunt enim in sestertio libellae decem, | 66.1 |
| singulae uiginti, teruncii quadraginta. | |
| Infra se- | 67.1 |
| missem nemo temere rationem sestertiariam ducit. | |
| potest tamen: nam quadrans, qui est pars sexta decima | |
| sestertii, poterit notari singula, quae est uicesima | |
| sestertii, et dimidio teruncio, qui est octogesima ses- | 5 |
| tertii; nam utraque haec pars iuncta efficit sextam | |
| decimam. | |
| As notari debet #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶; haec ad sester- | 68.1 |
| tium nota uocatur duae libellae singula; fiunt duae | |
| decimae et uicesima, hoc est quarta pars sestertii; | |
| nam quater binae libellae octo fiunt decimae, quattuor | |
| singulae quattuor fiunt uicesimae, hoc est duae deci- | 5 |
| mae, quae superioribus iunctae sestertium complent. | |
| As semis notari debet #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ T; uocatur tres | 69.1 |
| libellae singula teruncius et sunt tres decimae, una | |
| uicesima, una quadragesima, hoc est quarta et octaua | |
| sestertii; supersunt octauae quinque, id est semisses | |
| quinque, ut compleant sestertium. | 5 |
| Dupundius hac | 70.1 |
| nota S; uocantur quinque libellae, quae sunt quinque | |
| decimae; hae duplicatae sestertium implent. | |
| Du- | 71.1 |
| pundius semis hac nota S #¹¹¹⁰ T; uocatur sex libellae | |
| teruncius; sunt autem sex decimae et quadragesima, | |
| id est dimidia et octaua totius; supersunt octauae tres, | |
| id est semisses tres, ut sestertium compleant. | 5 |
| Tressis | 72.1 |
| hac nota S #¹¹⁰⁹ #¹¹³⁶; uocatur septem libellae singula; sunt | |
| autem pars dimidia et duae decimae et uicesima, hoc | |
| est pars dimidia et quarta; desunt duae octauae, id | |
| est quarta, quae iuncta impleat sestertium. | 5 |
| Tressis | 73.1 |
| semis hac nota S #¹¹⁰⁹ #¹¹¹⁰ #¹¹³⁶ T; uocatur octo libellae singula | |
| teruncius; sunt pars dimidia et tres decimae et uicesima | |
| et quadragesima, hoc est pars dimidia et quarta et oc- | |
| taua; superest octaua, quae adiecta sestertium compleat. | 5 |
| Libella dicta creditur quasi pusilla libra. nam | 74.1 |
| cum olim asses libriles essent et denarius decem asses | |
| ualeret et decima pars denarii libram, quae eadem as | |
| erat, singula selibram, quae eadem semis erat, terun- | |
| cius quadrantem haberet, siue denariaria siue sester- | 5 |
| tiaria ratio conficeretur, iisdem notis, id est libellarum | |
| et singularum et terunciorum, praeposita nota denarii | |
| uel sestertii, ut erat ratio, aera exprimebantur. | |
| Posteaquam in sedecim asses denarius distributus | 75.1 |
| est, denariaria ratio expeditius confici coepit, ut supra | |
| dictum est; sestertiaria mansit sub iisdem notis, aucta | |
| tamen computatione. | |
| Haec quoque libella exemplo | 76.1 |
| maiorum in duos uelut semisses, qui singulae uocan- | |
| tur, et quattuor uelut quadrantes, qui teruncii uocan- | |
| tur, diuiditur. | |
| Ponderis eadem diuisio est, quae aeris; nam in | 77.1 |
| quas partes as diuiditur, in has et libra dispenditur. | |
| <Et dicitur> as quidem, seu de diuisione solidi seu | 78.1 |
| de pondere seu de numerata in aere pecunia agatur, | |
| libra autem in pondere: nummi uero argentei in pe- | |
| cunia forma publica dumtaxat nomen accipiunt. | |
| Mensurarum liquoris atque grani expeditior et | 79.1 |
| forma et appellatio est. nam quadrantal, quod nunc | |
| plerique amphoram uocant, habet urnas duas, modios | |
| tres, semodios sex, congios octo, sextarios quadraginta | |
| octo, heminas nonaginta sex, quartarios centum nona- | 5 |
| ginta duo, cyathos quingentos septuaginta sex. | |
| Notae mensurarum: | 80.1 |
| quadrantalis #¹¹³⁴i | |
| urnae #¹¹³⁴s | |
| modii #¹¹⁰⁵i | |
| semodii #¹¹⁰⁵s | 5 |
| congii | |
| sextarii ad uinum ↄ | |
| ad granum #¹¹³⁶ↄ | |
| heminae #¹¹³⁵ | |
| quartarii tm | 10 |
| cyathi TI | |
| Partium et numeri naturalis causa durat, quam- | 81.1 |
| uis nominibus apud quasque gentes differant. ponde- | |
| ris et mensurarum modus incertus est, nam eius dis- | |
| pensio ac dimensio . . . |