| XIII | |
| Quis negat esse satum materno funere Bacchum? | 13.1 |
| Sic genitum numen credite: nata fera est. | |
| Icta gravi telo confossaque vulnere mater | |
| Sus pariter vitam perdidit atque dedit. | |
| O quam certa fuit librato dextera ferro! | 5 |
| Hanc ego Lucinae credo fuisse manum. | |
| Experta est numen moriens utriusque Dianae, | |
| Quaque soluta parens quaque perempta fera est. |