| III | |
| Quae tam seposita est, quae gens tam barbara, Caesar, | 3.1 |
| Ex qua spectator non sit in urbe tua? | |
| Venit ab Orpheo cultor Rhodopeïus Haemo, | |
| Venit et epoto Sarmata pastus equo, | |
| Et qui prima bibit deprensi flumina Nili, | 5 |
| Et quem supremae Tethyos unda ferit; | |
| Festinavit Arabs, festinavere Sabaei, | |
| Et Cilices nimbis hic maduere suis. | |
| Crinibus in nodum tortis venere Sygambri, | |
| Atque aliter tortis crinibus Aethiopes. | 10 |
| Vox diversa sonat populorum, tum tamen una est, | |
| Cum verus patriae diceris esse pater. |