| EPIGRAMMATA | |
| LIBER I | |
| Spero me secutum in libellis meis tale temperamen- | 1.pr.1 |
| tum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene | |
| senserit, cum salva infimarum quoque personarum re- | |
| verentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut | |
| nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis. | 5 |
| Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum | |
| ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma- | |
| lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe | |
| facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver- | |
| borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu- | 10 |
| sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic | |
| Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi- | |
| tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud | |
| illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula | |
| vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri- | 15 |
| buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato | |
| theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi | |
| meo iure facturus, si epistulam versibus clusero: | |
| Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae | |
| Festosque lusus et licentiam volgi, | 20 |
| Cur in theatrum, Cato severe, venisti? | |
| An ideo tantum veneras, ut exires? |