XXXII | |
Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus | 11.32.1 |
Nec tibi de bibula sarta palude teges, | |
Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans, | |
Nec sera nec clavis nec canis atque calix. | |
Tu tamen adfectas, Nestor, dici atque videri | 5 |
Pauper, et in populo quaeris habere locum. | |
Mentiris vanoque tibi blandiris honore. | |
Non est paupertas, Nestor, habere nihil. |