| XLIII | |
| Deprensum in puero tetricis me vocibus, uxor, | 11.43.1 |
| Corripis et culum te quoque habere refers. | |
| Dixit idem quotiens lascivo Iuno Tonanti! | |
| Ille tamen grandi cum Ganymede iacet. | |
| Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu: | 5 |
| Tu Megaran credis non habuisse natis? | |
| Torquebat Phoebum Daphne fugitiva: sed illas | |
| Oebalius flammas iussit abire puer. | |
| Briseïs multum quamvis aversa iaceret, | |
| Aeacidae propior levis amicus erat. | 10 |
| Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus, | |
| Teque puta cunnos, uxor, habere duos. |