| LII | |
| Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me; | 11.52.1 |
| Condicio est melior si tibi nulla, veni. | |
| Octavam poteris servare; lavabimur una: | |
| Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi. | |
| Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo | 5 |
| Utilis, et porris fila resecta suis, | |
| Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto, | |
| Sed quam cum rutae frondibus ova tegant; | |
| Altera non deerunt tenui versata favilla, | |
| Et Velabrensi massa coacta foco, | 10 |
| Et quae Picenum senserunt frigus olivae. | |
| Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis? | |
| Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen | |
| Et chortis saturas atque paludis aves, | |
| Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena. | 15 |
| Plus ego polliceor: nil recitabo tibi, | |
| Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas, | |
| Rura vel aeterno proxima Vergilio. |