| LXV | |
| Sescenti cenant a te, Iustine, vocati | 11.65.1 |
| Lucis ad officium quae tibi prima fuit. | |
| Inter quos, memini, non ultimus esse solebam; | |
| Nec locus hic nobis invidiosus erat. | |
| Postera sed festae reddis sollemnia mensae: | 5 |
| Sescentis hodie, cras mihi natus eris. |