LXXI | |
Hystericam vetulo se dixerat esse marito | 11.71.1 |
Et queritur futui Leda necesse sibi; | |
Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem | |
Seque refert potius proposuisse mori. | |
Vir rogat, ut vivat virides nec deserat annos, | 5 |
Et fieri, quod iam non facit ipse, sinit. | |
Protinus accedunt medici medicaeque recedunt, | |
Tollunturque pedes. O medicina gravis! |