| LIBER XII | |
| Valerius Martialis Prisco suo S. | |
| Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni | 12.pr.1 |
| desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque | |
| urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut | |
| molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum | |
| in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan- | 5 |
| ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se- | |
| cessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum | |
| et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram, | |
| quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid | |
| est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor: | 10 |
| illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge- | |
| nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere | |
| se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, | |
| quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti. | |
| Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco | 15 |
| livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi; | |
| adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto- | |
| machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae | |
| a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti | |
| tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero | 20 |
| gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im- | |
| peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau- | |
| cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex- | |
| ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud | |
| te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non | 25 |
| graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris | |
| iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non | |
| Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum. |